A 656369 CAESAR CALLIC WAI LOWE AND EWING 878 cag д やる ​UNIV MICK Fuf JAVERUM 1837 ARTES LIBRARY VERITAS UNIVERSITY OF MICHIGAN FLURIBUS UNUM: SCIENTIA OF THE TUEBUR SI-QUAERIS PENINSULAM AMOENAM CIRCUMSPICE III ODURABUN : 1 878 X-F ; ܕ Enter - Collegiate Latin Series CAESAR'S GALLIC WAR TEXT Edited by PROFESSOR C. M. LOWE WHEATON COLLEGE, ILL. {% AND PROFESSOR J. T. EWING ALMA COLLEGE, MICH. CHICAGO ALBERT, SCOTT AND CO. University Press: JOHN WILSON AND SON, CAMBRIDGE. t JAY I was made C. IULII CAESARIS DE BELLO GALLICO COMMENTARIUS PRIMUS. 1. GALLIA est omnis divīsa in partes tres, quārum ūnam incolunt Belgae, aliam Aquitāni, tertiam, qui ipsōrum lin- gua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institūtis, lēgibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Séquana dividit. 5 Hōrum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humānitāte provinciae longissime absunt, mini- meque ad eos mercatores saepe commeant, atque ea quae ad effeminandos animos pertinent, important; proximīque sunt Germauis, qui trans Rhēnum incolunt, quibuscum 10 continentur bellum gerunt. Qua de causā Helvētii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eōrum finibus bellum gerunt. Eōrum ūna pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium 15 capit a flumine Rhodano; continetur Garumnā flumine, Oceano, finibus Belgārum; attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum; vergit ad septentriones. Belgae ab extrēmis Galliae finibus oriuntur; pertinent ad inferi- ōrem partem fluminis Rheni; spectant in septentriōnem et 20 orientem sōlem. Aquitania a Garumna flumine ad Pỹrē- naeos montes et eam partem Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinet; spectat inter occasum sõlis et septentriones. I 103827 2 DE BELLO GALLICO 2. Apud Helvetios longē nōbilissimus et ditissimus fuit Orgetorix. Is, Marco Messālā et Marco Pisōne consulibus, regni cupiditate inductus coniurationem nōbilitātis fecit et cīvitāti persuasit, ut de fīnibus suis cum omnibus cōpiis 5 exirent; perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, tōtīus Galliae imperio potīri. Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci natūrā Helvetii continentur; ūnā ex parte flumine Rheno, latissimo atque altissimo, qui agrum Helvētium a Germānis dividit; altera ex parte, monte Iūrā 10 altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia, lacn Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat, ut et minus lātē vaga- rentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua de causa homines bellandi cupidi magno dolore affici- 15 ebantur. Pro multitudine autem hominum et pro glōriā belli atque fortitudinis, angustos se fines habere arbitra- bantur, qui in longitudinem mīlia passuum CCXL, in lāti- tūdinem CLXXx patēbant. 3. His rēbus adducti et auctoritate Orgetorigis per- mōti, constituerunt ea, quae ad proficiscendum pertinērent, comparare; iūmentōrum et carrōrum quam maximum nu- merum coëmere; sementes quam maximas facere, ut in 5 itinere cōpia frumenti suppeteret; cum proximis cīvitāti- bus pācem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficien- das biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi lēgātiōnem ad civitātes sus- 10 cepit. In eo itinere persuadet Castico Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos. annos obtinuerat et a senatu populi Rōmāni amīcus appel- lātus erat, ut regnum in civitāte sua occuparet, quod pater ante habuerat; itemque Dumnorigi Aeduo, fratri Divitiaci, 15 qui eo tempore principatum in cīvitāte obtinēbat āc maxi- LIB. I. CAP. V. 3 mē plēbi acceptus erat, ut idem cōnārētur, persuadet, eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse illis probat cōnāta perficere, propterea quod ipse suae civitātis imperium obtentūrus esset; non esse dubium, quīn tōtīus Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque 20 exercitu illis regna conciliaturum confirmat. Hac ōratiōne adducti inter se fidem et iusiurandum dant et, regno occu- pāto, per tres potentissimos ac firmissimos populos tōtīus Galliae sēsē potīri posse spērant. 4. Ea res est Helvetiis per indicium ēnuntiata. Mōribus. suis Orgetorigem ex vinclis causam dicere coegerunt. Dam- nātum poenam sequi oportebat, ut igni cremārētur. Diē constitūtā causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coēgit, et 5 omnes clientes obaerātosque suos, quorum magnum nume- rum habēbat, eōdem conduxit; per eos, ne causam diceret, se eripuit. Cum civitas ob eam rem incitāta armis iūs suum exsequi cōnārētur, multitudinemque hominum ex agris magi- strātūs cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest sus- 10 picio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem con- sciverit. 5. Post ēius mortem nihilō minus Helvetii id, quod con- stituerant, facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubiiam se ad eam rem parātos esse arbitrāti sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privāta aedificia incendunt, frumentum omne, praeterquam quod 5 sēcum portātūri erant, comburunt, ut domum reditiōnis spe sublātā parātiōres ad omnia pericula subeunda essent; trium mensium molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrīgis finitimis, util eōdem ūsi consilio oppidis suis vīcisque exustis ūnā cum eis 10 proficiscantur; Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Nōrēiamque oppugnārant, re- ceptos ad se socios sibi adsciscunt. 4 DE BELLO GALLICO 6. Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exīre possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iūram et flumen Rhodanum, vix quã singuli carri ducerentur; mons autem altissimus impendebat, ut facile 5 perpauci prohibēre possent; alterum perprovinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvētiōrum et Allobrogum, qui nuper pacāti erant, Rhoda- nus fluit isque nonnullis locis vado transītur. Extrēmum oppidum Allobrogum est proximumque Helvētiōrum fīni- 10 bus Genāva. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sēsē vel persuāsūros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant, vel vi coactūros, ut per suos fines eos īre paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis, diem dī 15 cunt, qua diē ad rīpam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. v. Kal. Apr., L. Pisōne, A. Gabinio, con- sulibus. 7. Caesari cum id nuntiatum esset, eos per prōvin- ciam nostram iter facere cōnāri, maturat ab urbe proficisci et, quam maximis potest itineribus, in Galliam ulteriōrem contendit et ad Genāvam pervenit. Provinciae tōti quam 5 maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una); pontem, qui erat ad Genā- vam, iubet rescindi. Ubi de eius adventu Helvetii certiō- res facti sunt, lēgātos ad eum mittunt, nobilissimos cīvitā- tis, cuius lēgātiōnis Namēius et Verudoctius principem 10 locum obtinebant, qui dicerent, sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum; rogare, ut eius voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat Lucium Cas- sium consulem occisum, exercitumque eius ab Helvetiis 15 pulsum et sub iugum missum, concedendum nōn putābat; neque homines inimico animo, dată facultate per provinci- LIB. I. CAP. IX. 5 LO am itineris faciendi, temperatūros ab iniūriā et maleficio existimabat. Tamen, ut spatium intercedere posset, dum milites, quos imperaverat, convenirent, lēgātis respondit, diem se ad dēlīberandum sumptūrum; si quid vellent, ad 20 Īdūs Aprīles reverterentur. 8. Interea ea legione, quam secum habebat, mīliti- busque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iūram, qui fīnes Sēquanōrum ab Helvetiis dividit, mīlia passuum decem novem mūrum, in altitudinem pedum sēdecim, fossamque 5 perducit. Eo opere perfecto, praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire cōnārentur, prohibere possit. Ubi ea dies, quam constituerat cum lē- gātis, vēnit, et lēgāti ad eum reverterunt, negat, se mōre et exemplo populi Romāni posse iter ulli per provinciam 10 dare, et, si vim facere cōnentur, prohibitūrum ostendit. Helvetii ea spe deiecti, navibus iunctis ratibusque complū ribus factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo flūmi- nis erat, nonnunquam interdiu, saepius noctu, si perrum- pere possent, cōnāti, operis mūnītiōne et militum concursu 15 et tēlis repulsi, hoc cōnātu destiterunt. 9. Relinquēbātur ūna per Sēquanos via, quā Sēquanis invītis propter angustias īre non poterant. His cum suā sponte persuadere non possent, lēgātos ad Dumnorigem Aeduum mittunt, ut eo deprecātōre a Sēquanis impetrarent. Dumnorix gratia et largītiōne apud Sēquanos plūrimum po- 5 terat, et Helvētiis erat amicus, quod ex eā cīvitāte Orgetorigis fīliam in matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus novis rēbus studēbat, et quam plūrimas cīvitātes suo beneficio habere obstrictas volebat. Itaque rem suscipit, eta Sequanis impetrat, ut per fines suos Helvetios īre patiantur, obsidesque 10 uti inter sēsē dent perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant; Helvetii, ut sine maleficio et iniuria transeant. DE BELLO GALLICO 6 10. Caesarirenuntiatur, Helvetiis esse in animo peragrum Sēquanōrum et Aeduōrum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolōsatium finibus absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret, intellegebat, magno cum periculo 5 prōvinciae futurum, ut homines bellicosos, populi Rōmāni inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis fiuitimos. haberet. Ob eas causas ei mūuītiōni, quam fēcerat, T. Labiē- num lēgātum praefecit; ipse in Italiam magnis itineribus con- tendit duasque ibi legiones conscribit, et tres, quae circum 10 Aquilēiam hiemābant, ex hībernis ēdūcit, et qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque. legionibus īre contendit. Ibi Ceutrones et Graioceli et Catu- riges, locis superioribus occupatis, itinere exercitum prohibēre cōnantur. Compluribus his proeliis pulsis, ab Ōcelo, quod est 15 citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiōrum ulteriō- ris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt ex- trā prōvinciam trans Rhodanum prīmi. 11. Helvetii iam per angustias et fines Sequanōrum suas copias traduxerant et in Aeduōrum fines pervenerant eōrum- que agros populābantur. Aedui, cum se suaque ab iis dēfen- dere nōn possent, lēgātos ad Caesarem mittunt rogātum auxil- 5 ium : Ita se omni tempore de populo Romāno meritos esse, ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastāri, liberi eōrum in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. Eō- dem tempore Aedui Ambarri, necessarii et consanguinei Aeduōrum, Caesarem certiōrem faciunt, sēsē dēpopulātis agris 10 non facile ab oppidis vim hostium prohibēre. Item Allobro- ges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fugă se ad Caesarem recipiunt et demonstrant, sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus rēbus adductus Caesar nōn exspectandum sibi statuit, dum omnibus fortunis so- 15 ciōrum consumptis in Santonos Helvetii pervenirent. Magda LIB. I. CAP. XIII. 7 12. Flūmen est Arar, quod per fines Aeduōrum et Sē- quanōrum in Rhodanum influit incredibili lēnitāte, ita ut oculis, in utram partem fluat, iūdicāri non possit. Id Hel- vētii ratibus āc lintribus iunctis transībant. Ubi per explō- rātōres Caesar certior factus est, tres iam cōpiārum partes 5 Helvetios id flumen traduxisse, quartam vērō partem citră flūmen Ararim reliquam esse, de tertia vigiliā cum legiōnibus tribus e castris profectus ad eam partem per- venit, quae nondum flumen transierat. Eos impeditos et inopinantes aggressus magnam eorum partem concidit; 10 reliqui fugae sēsē mandārunt atque in proximas silvas ab- diderunt. Is pagus appellabātur Tigurīnus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divīsa est. Hic pāgus ūnus, cum domo exisset patrum nostrorum memoria, Lucium Cassium consulem interfecerat et eius exercitum 15 sub iugum miserat. Ita, sive casu, sive consilio deōrum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae insignem ca- lamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenas persolvit. Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam prīvātas iniūrias ultus est, quod eius soceri Lūcii Pisōnis 20 avum Lūcium Pisōnem lēgātum, Tigurini eōdem proelio, quo Cassium, interfecerant. 13. Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiōrum ut consequi posset, pontem in Arare faciendum curat atque ita exercitum traducit. Helvetii repentīno eius adventu commōti, cum id, quod ipsi diebus viginti aegerrimē con- fecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intelle- 5 gerent, lēgātos ad eum mittunt; cuius lēgātiōnis Divico. princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiōrum fuerat. Is ita cum Caesare agit: Si pacem populus Rōmānus cum Helvetiis faceret, in eam partem itūros atque ibi futuros Helvetios, ubi eos Caesar constituisset atque esse volu- 10 isset; sin bello persequi persevērāret, reminiscerētur et 00 DE BELLO GALLICO veteris incommodi populi Romāni et pristinae virtutis Hel- vētiōrum. Quod improviso ūnum pāgum adortus esset, cum ii, qui flumen transissent, suis auxilium ferre non 15 possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribu- eret aut ipsos despiceret; se ita a patribus māiōribusque suis didicisse, ut magis virtute, quam dolo contenderent aut insidiis nīterentur. Quare ne committeret, ut is locus, ubi constitissent, ex calamitate populi Romani et interne- 20 ciōne exercitus nōmen caperet aut memoriam prōderet. 14. His Caesar ita respondit: Eo sibi minus dubita- tiōnis dari, quod eas res, quas lēgāti Helvētii commemoras- sent, memoria teneret; atque eo gravius ferre, quo minus merito populi Romāni accidissent; qui si alicuius iniuriae 5 sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo dē- ceptum, quod neque commissum a se intellegeret, quare timeret, neque sine causa timendum putaret. Quod is veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recen- tium iniūriārum, quod eo invīto iter per provinciam 10 per vim temptassent, quod Aeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent, memoriam dēpōnere posse ? Quod sua victoria tam insolenter glōriarentur, quod- que tam diu se impune iniurias tulisse admīrārentur, eōdem pertinere. Consuesse enim deos immortales, quo 15 gravius homines ex commutatiōne rērum doleant, quos pro scelere eōrum ulcisci velint, his secundiōres inter- dum res et diuturniorem impūnitātem concedere. Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab eis sibi dentur, uti ea, quae polli- ceantur, factūros intellegat, et si Aeduis de iniuriis, quas ipsis 20 sociisque eōrum intulerint, item si Allobrogibus satisfaciant, sēsē cum eis pacem esse facturum. Divico respondit: Ita Helvetios a maiōribus suis institūtos esse, uti obsides acci- pere, non dare, consuerint: eius rei populum Romānum esse testem. Hōc responso dato discessit. LIB. I. CAP. XVI. 9 15. Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumque omnein, ad numerum quattuor mīlium, quem ex omni provincia et Aeduis atque eorum sociis coac- tum habēbat, praemittit, qui videant, quas in partes hostes iter faciant. Qui cupidius novissimum agmen insecūti aliēno 5 loco cum equitātu Helvētiōrum proelium committunt; et pauci de nostris cadunt. Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem equitum prōpule- rant, audacius subsistere nonnumquam et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio 10 continebat, ac satis habebat in praesentia hostem rapīnis, pābulātiōnibus populātiōnibusque prohibere. Ita dies circi- ter quindecim iter fecerunt, uti inter novissimum hostium agmen et nostrum primum non amplius quīnis aut sēnis milibus passuum interesset. 16. Interim cotidie Caesar Aeduos frumentum, quod essent publicē polliciti, flagitare. Nam propter frigora, quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est, non modo frumenta in agris mātūra non erant, sed ne pabuli qui- dem satis magna copia suppetebat; eo autem frumento, quod 5 flumine Arare navibus subvexerat, propterea minus uti pote- rat, quod iter ab Arare Helvētii āverterant, a quibus discēdere nōlēbat. Diem ex diē ducere Aedui: conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se diutius duci intellexit et diem instare, quo die frumentum militibus mētīri oportēret, convocatis 10 eōrum principibus, quōrum magnam cōpiam in castris habē- hat, in his Divitiaco et Lisco, qui summo magistrātui praeerat, quem 'vergobretum' appellant Aedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem, graviter eos accu- sat, quod, cum neque emi neque ex agris sūmi posset, tam 15 necessario tempore, tam propinquis hostibus, ab eis nōn sub- levetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit; multo etiam gravius, quod sit destitutus, queritur. 15 10 DE BELLO GALLICO 17. Tum demum Liscus ōatiōne Caesaris adductus, quod antea tacuerat, proponit: Esse nonnullos, quōrum auc- tōritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim plūs pos- sint quam ipsi magistrātūs. Hos sēditiōsā atque improbā 5 ōrātiōne multitudinem deterrere, ne frumentum conferant, quod praestare debeant; si iam principatum Galliae obtinere nōn possint, Gallōrum quam Rōmānōrum imperia praeferre, neque dubitare quin, si Helvetios superaverint Rōmāni, ūnā cum reliqua Gallia Aeduis libertatem sint ēreptūri. 10 Ab eisdem nostra consilia, quaeque in castris gerantur, hos- tibus ēnuntiāri: hos a se coerceri non posse. Quin etiam, quod necessariam rem coactus Caesari ēnuntiarit, intellegere sēsē, quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam, quam diu potuerit, tacuisse. 18. Caesar hac ōrātiōne Lisci Dumnorigem, Divitiaci fratrem, dēsiguāri sentiēbat; sed, quod pluribus praesentibus eas res iactāri nōlēbat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex sōlo ea, quae in conventu dixerat. Dicit 5 liberius atque audacius. Eadem secrētō ab aliis quaerit; re- perit esse vēra: Ipsum esse Dumnorigem, summā audāciā, magnā apud plēbem propter liberālitātem grātiā, cupidum rērum novārum. Complures annos portōria reliquaque omnia Aeduōrum vectigalia parvo pretio redempta habēre, prop- 10 terea quod illo licente contrā licēri audeat nemo. His rēbus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad largiendum magnas comparasse; magnum numerum equitātus suo sump- tu semper alere et circum se habere, neque sōlum domi, sed etiam apud finitimas cīvitātes largiter posse, atque hūius po- 15 tentiae causā matrem in Biturigibus homini illic nōbilissimo ac potentissimo collocasse, ipsum ex Helvetiis uxorem ha- bēre, sorōrem ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitātes collocasse. Favere et cupere Helvetiis propter eam affinitatem, ōdisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, LIB. I. CAP. XX. 11 quod eōrum adventu potentia ēius dēminūta et Divitiacus 20 frater in antiquum locum gratiae atque houōris sit restitutus. Si quid accidat Rōmānis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire; imperio populi Rōmāni nōn modo de regno, sed etiam de eã quam habeat grātiā despērāre. Repe- riēbat etiam in quaerendo Caesar, quod proelium equestre 25 adversum paucis ante diebus esset factum, initium eius fugae factum a Dumnorige atque eius equitibus (nam equitātui, quem auxilio Caesari Aedui miserant, Dumuorix praeerat): eōrum fuga reliquum esse equitatum perterritum. 19. Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones. certissimae res accederent, quod per fines Sēquanōrum Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos cũ- rasset, quod ea omnia, non modo iniussu suo et civitatis, sed etiam inscientibus ipsis, fecisset, quod a magistrātu 5 Aeduōrum accusārētur, satis esse causae arbitrābātur, quare in eum aut ipse animadverteret, aut civitatem animadver- tere iuberet. His omnibus rebus unum repugnabat, quod Divitiaci fratris summum in populum Romanum studium, summam in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, tem- 10 perantiam cognoverat; nam, ne eius supplicio Divitiaci animum offenderet, verēbātur. Itaque priusquam quid- quam cōnārētur, Divitiacum ad se vocari iubet et, quotidi- ānis interpretibus remōtis, per Gāium Valerium Procillum, principem Galliae provinciae, familiārem suum, cui sum- 15 mam omnium rerum fidem habebat, cum eo colloquitur; simul commonefacit, quae ipso praesente in concilio Gallō- rum de Dumnorige sint dicta, et ostendit, quae separatim quisque de eo apud se dixerit. Petit atque hortatur, ut sine ēius offensiōne animi vel ipse de eo, causa cognitā, statuat 20 vel civitātem statuere iubeat. 20. Divitiacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit, ne quid gravius in fratrem statueret: Scīre 12 DE BELLO GALLICO se illa esse vēra, nec quemquam ex eo plus quam se dolōris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi atque 5 in reliqua Gallia, ille minimum propter adolescentiam posset, per se crevisset; quibus opibus ac nervisnōn sōlum ad minu- endam giātiam, sed paene ad perniciem suami uterētur. Sēsē tamen et amōre fraterno et existimatione vulgi commoveri. Quod si quid ei a Caesare gravius accidisset, cum ipse eum 10 locum amicitiae apud eum teneret, neminem existimaturum non suā voluntate factum; qua ex re futurum, uti tōtīus Gal- liae animi a se averterentur. Haec cum pluribus verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit; consōlātus rogat, finem ōrandi faciat; tanti eius apud se gratiam esse 15 ostendit, uti et rei publicae iniuriam et suum dolōrem ēius voluntati ac precibus condōnet. Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae in eo reprehendat, ostendit; quae ipse intellegat, quae civitas querātur, prōpōnit; monet, ut in reli- quum tempus omnes suspīciōnes vītet; praeterita se Divi- 20 tiaco fratri condōnāre dicit. Dumnorigi custodes pōnit, ut, quae agat, quibuscum loquatur, scire possit. 21. Eodem die ab explōrātōribus certior factus hostes. sub monte consēdisse mīliā passuum ab ipsius castris octo, quālis esset nātūra montis et qualis in circuitu ascensus, qui cognoscerent, misit. Renuntiatum est, facilem esse. 5 De tertia vigilia Titum Labienum, lēgātum pro praetore, cum duabus legiōnibus et iis ducibus, qui iter cognōverant, summum iugum montis ascendere iubet; quid sui consilii sit, ostendit. Ipse de quarta vigilia eodem itinere, quo hostes ierant, ad eos contendit, equitatumque omnem ante 10 se mittit. Publius Considius, qui rei mīlitāris perītissimus habēbātur et in exercitu Lucii Sullae et postea in Marci Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur. 22. Prima lūce, cum summus mons a Labiēno tenērētur, ipse ab hostium castris nōn longius mille et quingentis passi- LIB. I. CAP. XXIV. 13 bus abesset, neque, ut postea ex captīvis comperit, aut ipsīus adventus aut Labiēni cognitus esset, Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit, montem, quem a Labiēno occupari 5 voluerit, ab hostibus teneri; id se a Gallicis armis atque in- signibus cognōvisse. Caesar suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare, ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent, ut undique uno tempore in hostes 10 impetus fieret, monte occupato nostros exspectabat proelio- que abstinebat. Multo denique diē per explōrātōres Caesar cognōvit, et montem a suis tenēri et Helvetios castra mōvisse et Considium timore perterritum, quod non vidisset, pro viso sibi renuntiasse. Eo die, quo consuerat intervallo, hostes 15 sequitur et milia passuum tria ab eōrum castris castra pōnit. 23. Postrīdiē ēius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui frūmentum mētīri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Aeduōrum longē maximo et cōpiōsissimo, nōn am- plius mīlibus passuum XVIII aberat, rei frūmentāriae prospi- ciendum existimavit: iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte īre 5 contendit. Ea res per fugitivos L. Aemilii, decurionis equi- tum Gallōrum, hostibus nuntiatur. Helvetii, seu quod timōre perterritos Romanos discedere a se existimarent, eo magis, quod prīdiē superioribus locis occupatis proelium uōn com- misissent, sive eo, quod re frumentaria interclūdi posse confi- 10 derent, commūtāto consilio atque itinere converso, nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt. 24. Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum collem subducit equitatumque, qui sustineret hostium impetum, misit. Ipse interim in colle medio tripli- cem aciem instruxit legionum quattuor veterānārum [ita uti suprā]; sed in summo iugo duas legiōnes, quas in Gallia cite- 5 riōre proxime conscripserat, et omnia auxilia collocari ac tō- 14 DE BELLO GALLICO tum montem hominibus compleri et interea sarcinas in unum. locum conferri et eum ab his, qui in superiore acie constite- rant, mūnīri iussit. Helvetii cum omnibus suis carris secuti 10 impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi confertissimā acie, reiecto nostro equitatu, phalange factă sub prīmam nos- tram aciem successerunt. 25. Caesar, prīmum suo, deinde omnium ex conspectu reniōtis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae tolle- ret, cohortātus suos proelium commisit. Milites e loco supe- riōre, pīlis missis, facile hostium phalangem perfrēgērunt. Eā 5 disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt. Gallis maguo ad pugnam erat impedimento, quod pluribus eōrum scutis ūno ictu pīlōrum transfixis et colligātis, cum ferrum se inflexisset, neque ēvellere neque sinistra impedītā satis commode pugnāre poterant, multi ut diu iactāto brachio prae- 10 optārent scutum manu ēmittere et nudo corpore pugnare. Tandem vulneribus dēfessi et pedem referre et, quod mons suberat circiter mille passuum, eo se recipere coeperunt. Capto monte et succedentibus nostris, Boii et Tulingi, qui hominum milibus circiter XV agmen hostium claudēbant et 15 novissimis praesidio erant, ex itinere nostros latere aperto aggressi circumvenīre, et id conspicati Helvetii, qui in mon- tem sēsē recēperant, rursus instāre et proelium redintegrāre coeperunt. Rōmāni conversa signa bipartīto intulērunt: prima et secunda acies, ut victis ac summōtis resisteret ; 20 tertia, ut venientes sustineret. 26. Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrōrum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedi- menta et carros suos se contulērunt. Nam hōc tōto proelio, 5 cum ab hōrā septima ad vesperum pugnatum sit aversum hostem vidēre nemo potuit. Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnātum est, propterea quod pro vallo carros LIB. I. CAP. XXVIII. 15 obiecerant et e loco superiore in nostros venientes tēla coni- ciebant, et nonnulli inter carros rotasque mataras āc trāgulas subiciebant nostrosque vulnerabant. Diu cum esset pugna- 10 tum, impedimentis castrisque nostri potīti sunt. Ibi Orgeto- rigis filia atque unus e filiis captus est. Ex eo proelio circiter hominum mīlia cXXX superfuērunt eāque tōtā nocte conti- nenter iērunt; nullam partem noctis itinere intermisso in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter 15 vulnera militum et propter sepulturam occīsōrum nostri trīduum morāti eos sequi non potuissent. Caesar ad Lin- gonas litteras nuntiosque misit, ne eos frumento nēve aliā re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco, quo Hel- vētios, habiturum. Ipse triduo intermisso cum omnibus 20 cōpiis eos sequi coepit. 27. Helvetii omnium rerum inopia adducti lēgātos de dēditiōne ad eum mīsērunt. Qui cum eum in itinere convēnissent sēque ad pedes prōiēcissent suppliciterque lo- cuti flentes pacem petisseut, atque eos in eo loco, quo tum essent, suum adventum exspectare iussisset, pāruērunt. Eo 5 postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos, qui ad eos perfugissent, poposcit. Dum ea conquiruntur et conferuntur, nocte intermissā, circiter hominum mīlia VI ēius pāgi, qui Verbigēnus appellatur, sīve timōre perterriti, ne armis trā- ditis supplicio afficerentur, sive spe salutis inducti, quod in 10 tantā multitūdine dēditiciōrum suam fugam aut occultāri aut omnino iguōrāri posse existimarent, prīmā nocte e cas- tris Helvetiōrum egressi ad Rhenum finesque Germanōrum contendērunt. 28. Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant, his, uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vel- lent, imperāvit: reductos in hostium numero habuit; reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis trāditis in dēditiōnem accē- pit. Helvetios, Tulingos, Latovicos in fines suos, unde erant 5 16 DE BELLO GALLICO profecti, reverti iussit et, quod omnibus frugibus āmissis do- mi nihil erat, quo famem tolerarent, Allobrogibus imperāvit, ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vīcosque, quos incenderant, restituere iussit. Id ea maximē ratione fecit, eā 10 quod nōluit eum locum, unde Helvetii discesserant, vacāre, ne propter bonitatem agrōrum Germāni, qui trans Rhēnum incolunt, e suis finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent. Boios petentibus Aeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut 15 in finibus suis collocarent, concessit; quibus illi agros dedē- runt quosque postea in parem iuris libertatisque condiciō- nem atque ipsi erant, recēpērunt. 29. In castris Helvētiōrum tabulae repertae sunt litte- ris Graecis confectae et ad Caesarem relatae, quibus in tabu- lis nōminātim ratio confecta erat, qui numerus domo exisset eōrum, qui arma ferre possent, et item separatim pueri, senes 5 mulieresque. Quarum omnium rerum summa erat capitum. Helvētiōrum milia CCLXIII, Tulingōrum milia XXXVI, Lato- brigōrum XIV, Rauricōrum XXIII, Božōrum XXXII; ex his, qui arma ferre possent, ad milia nonaginta duo. Summa omnium fuerunt ad mīlia CCCLXVIII. Eōrum, qui domum redierunt, 10 censu habito, ut Caesar imperaverat, repertus est numerus mīlium c et X. 30. Bello Helvetiorum confecto tōtius fere Galliae lēgāti, principes cīvitātum, ad Caesarem gratulatum convēnērunt : Intellegere sēsē, tametsi pro veteribus Helvētiōrum iniūriis populi Romāni ab his poenas bello repetisset, tamen eam rem 5 nōn mīnus ex ūsu terrae Galliae quam populi Rōmāni aeci- disse, propterea quod eo consilio florentissimis rēbus domos suas Helvetii reliquissent, uti tōti Galliae bellum inferrent imperioque potīrentur locumque domicilio ex maguā cōpiā dēligerent, quem ex omni Gallia opportunissimum ac fructu- 10 ōsissimum iūdicassent, reliquasque civitātes stīpendiarias ha- LIB. I. CAP. XXXI. 17 bērent. Petiērunt, uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris voluntate facere liceret: sēsē habere quasdam res quas ex communi consensu ab eo petere vellent. Ea re permissã, diem concilio constituērunt, et iūre- iūrando, ne quis ēnuntiaret, nīsi quibus communi consilio 15 mandātum esset, inter se sanxērunt. 31. Eo concilio dimisso, idem principes cīvitātum, qui ante fuerant, ad Caesarem reverterunt petieruntque, uti sibi secrēto in occulto de sua omniumque salute cum eo agere liceret. Ea re impetrātā sēsē omnes flentes Caesari ad pedes prōiēcērunt: Non minus se id contendere et labō- 5 rare, ne ea, quae dixissent, enuntiarentur, quam uti ea, quae vellent, impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum se ventūros vidērent. Locutus est pro his Divitiacus Aeduus: Galliae tōtīus factiōnes esse duas: harum alterius principatum tenere Aeduos, alterius Arver- 10 nos. Hi cum tantopere de potentātu inter se multos aunos contenderent, factum esse uti ab Arvernis Sēquanisque Ger- māni mercēde arcesserentur. Hōrum primo circiter mīlia xv Rhēnum transisse: posteaquam agros et cultum et cōpias Gallōrum homines feri ac barbari adamassent, traductos plu- 15 res: nunc esse in Gallia ad centum et xx mīlium numerum. Cum his Aeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem nōbilitātem, omnem senatum, omnem equitatum āmīsisse. Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et suā virtūte 20 et populi Romāni hospitio atque amīcitiā plūrimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nõbi- lissimos cīvitātis et iureiurando civitatem obstringere, sēsē neque obsides repetītūros neque auxilium a populo Rōmā- no implōrātūros neque recūsātūros, quo minus perpetuo 25 sub illōrum dicione atque imperio essent. Unum se esse ex omni civitāte Aeduōrum, qui adduci non potu- CI 2 DE BELLO GALLICO 18 erit, ut iuraret aut liberos suos obsides daret. Ob eam rem se ex cīvitāte profugisse et Romam ad senatum 30 vēnisse auxilium postulatum, quod sōlus neque iureiu- rando neque obsidibus teuērētur. Sed pēius victōribus Sēquanis quam Aeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex Germanōrum, in eorum finibus consedisset, tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus tōtīus 35 Galliae, occupavisset, et nunc de altera parte tertia Sēqua- nos dēcēdere iuberet, propterea quod paucis mensibus anter Harūdum milia hominum viginti quattuor ad eum venis- sent, quibus locus ac sēdes pararentur. Futurum esse paucis annis, uti omnes ex Galliae finibus pellerentur, 40 atque omnes Germani Rhēnum transīrent; neque enim conferendum esse Gallicum cum Germānōrum agro, neque, hanc consuētūdinem victus cum illa comparandam. Ario- vistum autem, ut semel Gallōrum copias proelio vicerit, quod proelium factum sit Admagetobrigae, superbē et crū- 45 dēliter imperare, obsides nobilissimi cuiusque liberos pos- cere, et in eos omnia exempla cruciatusque edere, si qua res nōn ad nutum aut ad voluntatem eius facta sit. Homi- nem esse barbarum, iracundum, temerarium; non posse ēius imperia diutius sustinere. Nisi quid in Caesare 50 populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum, quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sēdes remotas a Germanis petant, fortunamque quaecumque accidat, experiantur. Haec si ēnuntiata Ariovisto sint, non dubitare, quin de omnibus ob- 55 sidibus, qui apud eum sint, gravissimum supplicium sumat. Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus, vel recenti victoria, vel nomine populi Romani deterrere posse, ne maior multitudo Germanōrum Rhenum transdūcātur, Gal- liamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere. 32. Hac ōrātiōne ab Divitiaco habita, omnes, qui MAR - LIB. I. CAP. XXXIII. 19 aderant, magno flētu auxilium a Caesare petere coepērunt. Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sēquanos nihil eārum rērum facere, quas cēteri facerent, sed tristes, capite dēmisso, terram intuēri. Eius rei causa quae esset, miratus, ex ipsis 5 quaesiit. Nihil Sequani respondere, sed in eadem tristitia taciti permanēre. Cum ab his saepius quaereret, neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Divitiacus Ae- duus respondit: Hoc esse miseriōrem graviōremque fortu- nam Sequanōrum quam reliquorum, quod sōli ne in occulto 10 quidem queri neque auxilium implōrāre audērent, absen- tisque Ariovisti crūdēlitātem, velut si coram adesset, horrē- rent, propterea quod reliquis tamen fugae facultas darētur, Sēquanis vērō, qui intrō fīnes suos Ariovistum recepissent, quōrum oppida omnia in potestate eius essent, omnes cru- 15 ciātus essent perferendi. 33. His rēbus cognitis Caesar Gallōrum animos verbis confirmavit pollicitusque est, sibi eam rem curae futūram magnam se habēre spem, et beneficio suo et auctōritāte ad- ductum Ariovistum finem iniuriis facturum. Hac ōrātiōne habită concilium dīmīsit. Et secundum ea multae res eum 5 hortābantur, quāre sibi eam rem cōgitandam et suscipiendam putāret, imprīmis, quod Aeduos, fratres consanguineosque saepenumero a senātu appellatos, in servitute atque in diciōne. vidēbat Germanōrum tenēri, eorumque obsides esse apud Ariovistum āc Sēquanos intellegēbat; quod in tanto imperio 10 populi Rōmāni turpissimum sibi et reipublicae esse arbitrā- bātur. Paulatim autem Germanos consuescere Rhēnum transire, et in Galliam magnam eōrum multitudinem venīre, populo Romano periculōsum videbat, neque sibi homines. feros āc barbaros temperatūros existimabat, quin,cum omnem 15 Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in prōvinciam exirent atque inde in Italiam contenderent, praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus dīvi- 20 DE BELLO GALLICO deret; quibus rēbus quam māturrimē occurrendum putabat. 20 Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritūs, tantam arrogan- tiam sumpserat, ut ferendus non videretur. 34. Quamobrem placuit ei, ut ad Ariovistum lēgātos. mitteret, qui ab eo postularent, uti aliquem locum medium utriusque colloquio dēligeret: velle sēsē de re publică et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei lēgātiōni Ariovis- 5 tus respondit: Si quid ipsi a Caesare opus esset, sēsē ad eum venturum fuisse; si quid ille se velit, illum ad se venire opor- tēre. Praeterea se neque sine exercitu in eas partes Galliae venīre audēre, quas Caesar possideret, neque exercitum sine magno commeātu atque mōlīmento in unum locum contra- 10 here posse. Sibi autem mirum vidēri, quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut Caesari aut omnino populo Rōmāno negōtii esset. 35. His responsis ad Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar lēgātos cum his mandatis mittit: Quoniam tanto suo populique Romāni beneficio affectus, cum in consulātu suo rex atque amicus a senātu appellātus esset, hanc sibi populo- 5 que Rōmāno gratiam referret, ut in colloquium venīre in- vītātus gravārētur neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse, quae ab eo postulāret: prīmum, ne quam multitudinem hominum amplius trans Rhēnum in Galliam traduceret; deinde, obsides, quos ha- 10 bēret ab Aeduis, redderet, Sequanisque permitteret, ut, quos illi haberent, voluntate ēius reddere illis liceret; nēve Aeduos iniuria lacesseret, neve his sociisque eorum bellum inferret. Si id ita fecisset, sibi populoque Rōmāno perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram: si nōn impetrāret, sēsē, 15 quoniam M. Messālā, M. Pisōne consulibus senatus censuis- set, uti, quicunque Galliam provinciam obtineret, quod com- modo reipublicae facere posset, Aeduos ceterosque amicos populi Rōmāni defenderet, se Aeduōrum iniūrias nōn neg- lecturum. LIB. I. CAP. XXXVIII. 21 36. Ad haec Ariovistus respondit: Ius esse belli, ut, qui vīcissent, eis, quos vīcissent, quemadmodum vellent, im- perārent: item populum Romanum victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. Si ipse populo Romāno nōn praescriberet, quemadmodum suo 5 iūre ūterētur, nōn oportere sēsē populo Romāno in suo iure impediri. Aeduos sibi, quoniam belli fortunam temptas- sent et armis congressi ac superati essent, stipendiarios esse factos. Magnam Caesarem iniuriam facere, qui suo adventu vectīgālia sibi deteriora faceret. Aeduis se obsides redditu- 10 rum nōn esse, neque eis neque eōrum sociis iniūria bellum illātūrum, si in eo manerent, quod convenisset, stipendium- que quotannis penderent; si id non fecissent, longe eis fra- ternum nōmen populi Rōmāni āfuturum. Quod sibi Caesar dēnuntiāret, se Aeduōrum iniurias non neglectūrum,nēminem 15 sēcum sine suā pernicie contendisse. Cum vellet, congre- deretur: intellecturum, quid invicti Germani, exercitatissimi in armis, qui inter annos XIV tectum non subissent, virtute possent. 37. Haec eodem tempore Caesari mandāta referēbantur, et lēgāti ab Aeduis et a Trēveris veniebant: Aedui questum, quod Harudes, qui nuperin Galliam transportāti essent, fīnes eōrum populārentur: sēsē ne obsidibus quidem datis pācem Ariovisti redimere potuisse; Trēveri autem, pāgos centum 5 Suēbōrum ad rīpas Rhēni consēdisse, qui Rhēnum transīre cōnārentur; his praeesse Nasuam et Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar vehementer commōtus mātūrandum sibi existimavit, ne, si nova manus Suēbōrum cum veteribus cōpiis Ariovisti sēsē coniunxisset, minus facile resisti posset. 10 Itaque, re frumentaria quam celerrime potuit comparātā, magnis itineribus ad Ariovistum contendit. 38. Cum trīdui viam prōcessisset, nuntiatum est ei, Ario- vistum cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontiō- 22 DE BELLO GALLICO nem, quod est oppidum maximum Sequanōrum, contendere, trīduique viam a suis finibus profecisse. Id ne accideret, 5 magnopere sibi praecavendum Caesar existimabat. Namque omnium rerum, quae ad bellum ūsui erant, summa erat in eo oppido facultas, idque natūrā loci sic muniēbatur, ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen Dūbis ut circino circumductum paene tōtum oppidum cin- 10 git; reliquum spatium, quod est non amplius pedum mille sexcentōrum, qua flumen intermittit, mons continet magna altitudine, ita, ut rādīces montis ex utraque parte rīpae flu- minis contingant. Hunc murus circumdatus arcem efficit et cum oppido coniungit. Huc Caesar magnis nocturnis 15 diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium collocat. 39. Dum paucos dies ad Vesontiōnem rei frumentāriae commeatusque causā morātur, ex percontātiōne nostrōrum vocibusque Gallōrum ac mercatorum, qui ingenti magnitu- dine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercită- 5 tiōne in armis esse praedicabant (saepenumero sēsē cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculōrum dicē- bant ferre potuisse), tantus subito timor omnem exercitum occupavit, ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret. Hic primum ortus est a tribunis militum, prae- 10 fectis reliquisque, qui ex urbe amicitiae causã Caesarem se- cūti non magnum in re militāri ūsum habēbant: quōrum alius alia causa illātā, quam sibi ad proficiscendum necessã- riam esse diceret, petebat, ut eius voluntate discedere liceret: nonnulli pudōre adducti, ut timōris suspicionem vītārent, re- 15 manēbant. Hi neque vultum fingere neque interdum lacri- mas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fātum querebantur, aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgō tōtis castris testamenta obsignābantur. Hōrum vōcibus ac timōre paulatim etiam ii, qui magnum in LIB. I. CAP. XL. 23 castris ūsum habebant, mīlites centurionesque, quique equi- 20 tātui praeerant, perturbābantur. Qui se ex his minus timi- dos existimari volebant, non se hostem vereri, sed angustias itineris et magnitudinem silvārum, quae inter eos atque Ario- vistum intercederent, aut rem frumentāriam, ut satis com- mode supportāri posset, timēre dīcēbant. Nonnulli etiam 25 Caesari renuntiabant, cum castra movēri ac signa ferri iussisset, nōn fore dicto audientes mīlites, neque propter timōrem signa latūros. 40. Haec cum animadvertisset, convocato consilio om- niumque ordinum ad id consilium adhibitis centurioni- bus, vehementer eos incusavit: prīmum, quod, aut quam in partem aut quo consilio ducerentur, sibi quaerendum aut cogitandum putarent. Ariovistum, se consule, cupidissimē 5 populi Rōmāni amīcitiam appētisse; cur hunc tam temērē quisquam ab officio discessurum iudicāret? Sibi quidem persuādēri, cognitis suis postulatis atque aequitate conditi- ōnum perspectā, eum neque suam neque populi Rōmāni gratiam repudiatūrum. Quod si furore atque amentia im- 10 pulsus bellum intulisset, quid tandem vererentur ? aut cur de suā virtūte aut de ipsius diligentia despērārent? Fac- tum ēius hostis periculum patrum nostrōrum memoriā, cum, Cimbris et Teutonis a Gaio Mario pulsis, nōn mi- nōrem laudem exercitus quam ipse imperator meritus 15 vidēbātur: factum etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplīna, quae a nōbis accepissent, sublevarent. Ex quo iudicari posse, quan- tum haberet in se boni constantia, propterea quod quos aliquamdiu inermos sine causa timuissent, hos 201 postea armātos ac victores superassent. Denique hos esse eosdem, quibuscum saepenumero Helvetii congressi nōn sōlum in suis, sed etiam in illorum finibus, plerumque supera- rint, qui tamen pares esse nostro exercitui non potuerint. G 24 DE BELLO GALLICO 25 Si quos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire posse, diuturnitate belli defetīgātis Gallis, Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugnā et dispersos subito adortum, magis ratione et consilio 30 quam virtute vīcisse. Cui ratiōni contrā homines barbaros atque imperītos locus fuisset, hac ne ipsum quidem spērāre nostros exercitus capi posse. Qui suum timōrem in rei frūmentāriae simulatiōnem angustiasque itineris conferrent, facere arroganter, cum aut de officio imperatoris despērāre 35 aut praescribere viderentur. Haec sibi esse curae, frumentum Sēquanos, Leucos, Lingones subministrare, iamque esse in agris frūmenta mātūra; de itinere ipsos brevi tempore iudică- tūros. Quod non fore dicto audientes neque signa lātūri dicantur, nihil se ea re commovēri: scire enim, quibuscum- 40 que exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gestã fortūnam dēfuisse, aut aliquo facinore comperto avāritiam esse convictam: suam innocentiam perpetuā vītā, fēlicitātem Helvētiōrum bello esse perspectam. Itaque se, quod in longiōrum diem collātūrus fuisset, repraesentātūrum et prox- 45 imã nocte de quarta vigilia castra mōtūrum, ut quam prīmum intellegere posset, utrum apud eos pudor atque officium an timor valeret. Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sōla decima legiōne itūrum, de qua non dubitaret, sibique eam praetōriam cohortem futuram. Huic legiōni 50 Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem con- fīdēbat maximē. 41. Hac ōrātiōne habitā mīrum in modum conversae sunt omnium mentes summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innāta est, princepsque decima legio per tribūnos mīlitum ei grātias ēgit, quod de se optimum iudicium fēcisset, 5 sẽque esse ad bellum gerendum parātissimam confirmavit. Deinde reliquae legiones cum tribūnis militum et prīmōrum LIB. I. CAP. XLII. 25 ordinum centuriōnibus ēgērunt, uti Caesari satisfacerent: se neque umquam dubitasse neque timuisse, neque de summā belli suum iudicium, sed imperātōris esse existimavisse. Eō- rum satisfactiōne accepta et itinere exquisīto per Divitiacum, 10 quod ex aliis ei maximam fidem habebat, ut milium amplius quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quartā vigilia, ut dixerat, profectus est. Septimo die, cum iter nōn intermitteret, ab explōrātōribus certior factus est, Ariovisti copias a nostris milibus passuum quattuor et XX 15 abesse. 42. Cognito Caesaris adventu, Ariovistus lēgātos ad eum mittit: quod antea de colloquio postulasset, id per se fieri licere, quoniam propius accessisset, sēque id sine periculo facere posse existimare. Non respuit condicionem Caesar, iamque eum ad sanitatem reverti arbitrabatur, cum id, quod 5 anteā petenti dēnegasset, ultro pollicērētur, magnamque in spem veniēbat, pro suis tantis populique Rōmāni in eum beneficiis, cognitis suis postulatis, fore, uti pertināciā dē- sisteret. Dies colloquio dictus est ex eo die quintus. In- terim saepe ultro citroque cum lēgāti inter eos mitterentur, 10 Ariovistus postulāvit, ne quem peditem ad colloquium Caesar addūceret: verēri se, ne per insidias ab eo circumvenīrētur; uterque cum equitatu veniret: alia ratione sesē nōn esse ventūrum. Caesar, quod neque colloquium interpositā causā tolli volebat neque salutem suam Gallōrum equitātui com- 15 mittere audēbat, commodissimum esse statuit, omnibus equis Gallis equitibus detractis, eō legiōnārios milites legionis deci- mae, cui quam maximē confīdēbat, impōnere, ut praesidium quam amicissimum, si quid opus facto esset, habēret. Quod cum fieret, nōn irrīdiculē quidam ex militibus decimae legi- 20 ōnis dixit: plus quam pollicitus esset, Caesarem facere: pollicitum se in cohortis praetōriae loco decimam legiōnem habiturum, ad equum rescribere. 26 DE BELLO GALLICO 43. Plānities erat magna et in ea tumulus terrēnus satis grandis. Hic locus aequo fere spatio ab castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eō, ut erat dictum, ad colloquium venē- runt. Legiōnem Caesar, quam equis vexerat, passibus du- 5 centis ab eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti pari. intervallo constiterunt. Ariovistus, ex equis ut colloque- rentur et praeter se denos ut ad colloquium adducerent, postulavit. Ubi eo ventum est, Caesar initio ōrātiōnis sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex appel- 10 latus esset a senatu, quod amicus, quod munera amplissimē missa; quam rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis consuesse tribui docēbat; illum, cum neque aditum neque causam postulandi instam haberet, beneficio āc lībera- litāte suā āc senatus ea praemia consecutum. Docebat etiam, 15 quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum Aeduis intercederent, quae senātūs consulta quotiens quamque honōrifica in eos facta essent, ut omni tempore tōtius Galliae principatum Aedui tenuissent, prius etiam, quam nostram amicitiam appetissent. Populi Rōmāni hanc 20 esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil dēperdere, sed grātiā, dignitāte, honōre auctōres velit esse : quod vērō ad amīcitiam populi Rōmāni attulissent, id iis eripi, quis pati posset? Postulavit deinde eadem, quae lēgātis in mandatis dederat, ne aut Aeduis aut eōrum sociis 25 bellum inferret; obsides redderet; si nullam partem Germā- nōrum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhēnum transïre paterētur. 44. Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit; de suis virtutibus multa praedicavit: Transisse Rhe- num sēsē nōn sua sponte, sed rogātum et arcessitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum 5 propinquosque reliquisse; sēdes habere in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos; stipendium LIB. I. CAP. XLIV. 27 capere iūre belli, quod victōres victis impōnere consuerint. Nōn sēsē Gallis, sed Gallos sibi bellum intulisse; omnes Galliae civitātes ad se oppugnandum venisse, ac contrā se castra habuisse; eas omnes copias a se uno proelio fūsas āc 10 superatas esse. Si iterum experīri velint, se iterum parā- tum esse decertare; si pace uti velint, inīquum esse de stīpendio recūsāre, quod sua voluntate ad id tempus pe- penderint. Amicitiam populi Rōmāni sibi ornamento et praesidio, non detrimento, esse oportere, idque se ea spe 15 petisse. Si per populum Romanum stipendium remittatur, et dediticii subtrahantur, non minus libenter sēsē recusa- tūrum populi Romāni amīcitiam quam appetierit. Quod multitudinem Germānōrum in Galliam transdūcat, id se sui mūniendi, non Galliae impugnandae causa facere; ēius 20 rei testimonium esse, quod nisi rogātus non venerit, et quod bellum non intulerit, sed defenderit. Se prius in Galliam vēnisse, quam populum Rōmānum. Nunquam ante hōc tempus exercitum populi Rōmāni Galliae prōvin- ciae fīnes egressum. Quid sibi vellet? Cur in suas pos- 25 sessiōnes venīret? Provinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram. Ut ipsi concēdi nōn oportēret, si in nostros fines impetum faceret, sic item nos esse iniquos, qui in suo iure se interpellaremus. Quod fratres a senatu Aeduos appellatos diceret, non se tam barbarum neque tam 30 imperītum esse rērum, ut nōn sciret, neque bello Allobrogum proximo Aeduos Romānis auxilium tulisse neque ipsos in his contentionibus, quas Aedui secum et cum Sequanis habuis- sent, auxilio populi Rōmāni ūsos esse. Dēbēre se suspicāri simulātā Caesarem amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, 35 sui opprimendi causā habēre. Quod nisi dēcēdat atque exer- citum deducat ex his regionibus, sēsē illum non pro amico, sed pro hoste habiturum. Quod si eum interfecerit, multis sēsē nōbilibus principibusque populi Rōmāni grātum esse 28 DE BELLO GALLICO 40 facturum: id se ab ipsis per eorum nuntios compertum ha- bēre, quōrum omnium gratiam atque amicitiam eius morte. redimere posset. Quod si discessisset et liberam possessiō- nem Galliae sibi tradidisset, magno se illum praemio remu- nerātūrum et quaecumque bella geri vellet, sine ullo ēius 45 labōre et periculo confectūrum. 45. Multa ab Caesare in eam sententiam dicta sunt, quare negōtio desistere nōn posset; neque suam neque populi Rōmāni consuētūdinem pati, uti optimē merentes socios dēsereret, neque se iudicare, Galliam potius esse Ariovisti 5 quam populi Romāni. Bello superatos esse Arvernos et. Rutēnos ab Quinto Fabio Maximo, quibus populus Rōmā- nus ignōvisset neque in provinciam redegisset neque stīpen- dium imposuisset. Quod si antiquissimum quodque tempus spectāri oporteret, populi Rōmāni iustissimum esse in Galliā 10 imperium; si iudicium senātūs observări oporteret, liberam dēbēre esse Galliam, quam bello victam suis lēgibus ūti voluisset. << 46. Dum haec in colloquio geruntur, Caesari nuntia- tum est, equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitāre, lapides telaque in nostros conicere. Caesar loquendi finem facit seque ad suos recepit suisque 5 imperavit, ne quod omnino tēlum in hostes rēicerent. Nam etsi sine ullo perīculo legiōnis dēlectae cum equitātu proe- lium fore videbat, tamen committendum non putabat, ut pulsis hostibus dici posset, eos ab se per fidem in colloquio circumventos. Posteaquam in vulgus militum ēlātum est, 10 qua arrogantia in colloquio Ariovistus usus omni Gallia Rōmānis interdixisset, impetumque in nostros eius equites. fecissent, eaque res colloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi mãius exercitui iniectum est. 47. Biduo post Ariovistus ad Caesarem lēgātos mittit: Velle se de his rebus, quae inter eos agi coeptae neque per- LIB. I. CAP. XLVIII. 29 fectae essent, agere cum eo: uti aut iterum colloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, e suis lēgātis aliquem ad se mitteret. Colloquendi Caesari causā visa non est, et eo 5 magis, quod prīdiē ēius diēi Germāni retinēri nōn potuerant, quin in nostros tēla conicerent. Lēgātum e suis sēsē magno cum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum existimabat. Commodissimum visum est Gaium Valerium Procillum, C.Valeri Caburi filium, summā virtute et humāni- 10 tāte adulescentem, cuius pater a Gaio Valerio Flacco cīvitāte dōnātus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scieutiam, qua multā iam Ariovistus longinqua consuētūdine ūtēbātur, et quod in eo peccandi Germānis causā nōn esset, ad eum mittere, et Marcum Mētium, qui hospitio Ariovisti 15 ūtēbātur. His mandavit, ut, quae diceret Ariovistus, cog- noscerent et ad se referrent. Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit: Quid ad se venirent? an speculandi causa? Conantes dicere prohibuit et in catēnas coniēcit. 48. Eōdem die castra prōmovit et milibus passuum sex a Caesaris castris sub monte consēdit. Postrīdiē ēius diei praeter castra Caesaris suas copias traduxit et milibus passuum duōbus ultra eum castra fecit eo consilio, uti frū mento commeatuque, qui ex Sequanis et Aeduis supportā- 5 rētur, Caesarem intercluderet. Ex eo die dies continuos quinque Caesar pro castris suas copias prōduxit et aciem in- structam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas non deesset. Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit, equestri proelio cōtīdiē contendit. 10 Genus hoc erat pugnae, quo se Germani exercuerant. Equi- tum mīlia erant sex, totidem numero pedites vēlōcissimi āc fortissimi, quos ex omni copia singuli singulos suae salūtis causā dēlēgerant: cum his in proelis versābantur. Ad eos se equites recipiebant: hi, si quid erat dūrius, concurrēbant, 15 20 30 DE BELLO GALLICO si qui graviōre vulnere accepto equo deciderat, circumsistē- bant; si quo erat longius prodeundum aut celerius recipi- endum, tanta erat hōrum exercitatione celeritas, ut iubis equōrum sublevati cursum adaequarent. 49. Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diū- tius commeātu prohiberetur, ultrā eum locum, quo in loco Germāni consēderant, circiter passus sexcentos ab eis, castris idōneum locum dēlēgit aciēque triplici instructă ad eum 5 locum vēnit. Primam et secundam aciem in armis esse, tertiam castra munīre iussit. Hic locus ab hoste circiter passus sexcentos, uti dictum est, aberat. Eo circiter homi- num numerosēdecim milia expedita cum omni equitātu Ario- vistus misit, quae copiae nostros perterrerent et munitione 10 prohiberent. Nihilo sēcius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem prōpulsāre, tertiam opus perficere iussit. Mūnī- tis castris, duas ibi legiones reliquit et partem auxiliōrum, quattuor reliquas in castra mãiōra reduxit. S 50. Proximo die, instituto suo, Caesar e castris utrisque. cōpias suas ēduxit paulumque a māiōribus castris progressus aciem instruxit, hostibus pugnandi potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exerci- 5 tum in castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem su- ārum cōpiārum, quae castra minōra oppugnaret, mīsit. Acri- ter utrimque usque ad vesperum pugnatum. Sōlis occasu suas cōpias Ariovistus, multis et illatis et acceptis vulneribus, in castra reduxit. Cum ex captivis quaereret Caesar, quam 10 ob rem Ariovistus proelio nōn dēcertāret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset, ut matres- familiae eōrum sortibus et vaticinationibus declararent, utrum proelium committi ex ūsu esset, necne: eas ita dicere: Nōn esse fãs Germanos superare, si ante novam lūnam proelio 15 contendissent. 51. Postrīdiē ēius diēi Caesar paaesidio utrisque castris, LIB. I. CAP. LIII. 31 quod satis esse visum est, reliquit; omnes ālārios in con- spectu hostium pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum legiōnāriōrum pro hostium numero valēbat, ut ad speciem ālāriis ūterētur. Ipse, trip- lici instructā aciē, usque ad castra hostium accessit. Tum dēmum necessario Germāni suas copias castris ēduxērunt, generatimque constituerunt paribusque intervallis Harūdes, Marcomannos, Triboccos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suēbos, omnemque aciem suam rhēdis et carris circumde- 10 dērunt, ne qua spes in fugā relinqueretur. Eo mulieres imposuerunt, quae in proelium proficiscentes passis mani- bus flentes implorabant, ne se in servitutem Rōmānis trā- derent. 52. Caesar singulis legionibus singulos lēgātos et quae- stōrem praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis habēret; ipse a dextro cornu, quod eam partem minimē firmam hos- tium esse animadverterat, proelium commisit. Ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt, itaque hostes 5 repentē celeriterque procurrerunt, ut spatium pīla in hostes coniciendi non daretur. Reiectis pīlis cominus glādiis pugnatum est. At Germani celeriter ex consuetudine suā phalange facta impetus gladiōrum excēpērunt. Reperti sunt complūres nostri milites, qui in phalangas insilīrent et scuta 10 manibus revellerent et desuper vulnerarent. Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam conversa esset, a dextro cornu vehementer multitudine suōrum nostram aciem premebant. Id cum animadvertisset Publius Crassus adule- scens, qui equitātui praeerat, quod expeditior erat quam ei, 15 qui inter aciem versābantur, tertiam aciem laborantibus nos- tris subsidio mīsit. 53. Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga vertērunt neque prius fugere destiterunt, quam ad flūmen Rhēnum milia passuum ex eo loco circiter quinque templa 32 DE BELLO GALLICO pervēnērunt. Ibi perpauci aut viribus confīsi trānāre con- 5 tenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt. In his fuit Ariovistus, qui naviculam dēligātam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes equitatu consecuti nostri inter- fēcērunt. Duae fuerunt Ariovisti uxores, ūna Suēba nātiōne, quam domo secum duxerat, altera Nōrica, rēgis Voccionis 10 soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraeque in eã fugā periērunt. Duae filiae hārum altera occīsa, altera capta est. Gaius Valerius Procillus, cum a custōdibus in fugā trīnis catēnis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostis equitatu persequentem incidit. Quae quidem res Caesari nōn minōrem 15 quam ipsa victōria voluptatem attulit, quod hominem hones- tissimum prōvinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ēreptum e manibus hostium, sibi restitūtum vidēbat, neque ēius calamitate de tanta voluptate et gratulatiōne quicquam fortūna dēminuerat. Is se praesente de se ter sortibus con- 20 sultum dicebat, utrum igni statim necārētur, an in aliud tempus reservārētur: sortium beneficio se esse incolumem. Item M. Mētius repertus et ad eum reductus est. 54. Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suēbi, qui ad rīpas Rhēni vēnerant, domum reverti coeperunt; quos Ubii, qui proximi Rhenum incolunt, perterritos insecūti magnum ex iis numerum occidērunt. Caesar ūnā aestāte duōbus 5 maximis bellis confectis, mātūrius paulo quam tempus anni postulabat, in hīberna in Sequanos exercitum dēduxit; hī- bernis Labiēnum praeposuit; ipse in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est. COMMENTARIUS SECUNDUS. 1. CUM esset Caesar in citeriore Gallia in bībernis, ita uti suprā dēmonstravimus, crebri ad eum rumores afferebantur, litterisque item Labieni certior fiebat, omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixerāmus, contrā populum Rō- mānum coniūrāre obsidesque inter se dare. Coniurandi has 5 esse causas primum, quod vererentur, ne omni pācātā Gallia, ad eos exercitus noster adduceretur; deinde, quod ab nonnullis Gallis sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diūtius in Galliā versāri nōluerant, ita populi Rōmāni exer- citum hiemāre atque inveterascere in Gallia molestē ferēbant, 10 partim qui mobilitāte et levitate animi novis imperiis studē- bant; ab nonnullis etiam, quod in Gallia a potentiōribus atque eis, qui ad conducendos homines facultates habebant, vulgō regna occupabantur, qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant. 15 2. His nuntiis litterisque commōtus Caesar duas legiones. in citeriōre Gallia novas conscripsit et inita aestāte, in inte- riorem Galliam qui dēdūceret, Quintum Pedium lēgātum mīsit. Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet, ad exercitum venit. Dat negotium Senonibus reliquisque Gal- 5 lis, qui finitimi Belgis erant, uti ea, quae apud eos gerantur, cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. Hi con- stanter omnes nuntiavērunt, manus cogi, exercitum in unum 3 34 DE BELLO GALLICO locum conduci. Tum vērō dubitandum nōn existimavit, 10 quin ad eos proficisceretur. Re frumentāriā comparātā castra movet diebusque circiter quindecim ad fines Bel- gārum pervenit. 3. Eō cum de improviso celeriusque omni opīniōne vēnisset, Rēmi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum lēgātos Iccium et Andecumborium, primos civitatis, mīsē- runt, qui dicerent, se suaque omnia in fidem atque in potes- 5 tatem populi Rōmāni permittere, neque se cum Belgis reliquis consensisse neque contra populum Rōmānum coniurasse, parātosque esse et obsides dare et imperata facere et oppidis. recipere et frumento ceterisque rebus iuvare; reliquos omnes. Belgas in armis esse, Germanosque, qui cis Rhenum incolant, 10 sēsē cum his coniunxisse, tantumque esse eorum omnium furōrem, ut ne Suessiones quidem, fratres consanguineosque suos, qui eodem iure et isdem legibus utantur, unum impe- rium unumque magistrātum cum ipsis habeant, dēterrēre potuerint, quin cum his consentirent. 4. Cum ab his quaereret, quae civitātes quantaeque in armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat: plēros- que Belgas esse ortos ab Germānis Rhenumque antiquitus trāductos propter loci fertilitatem ibi consēdisse Gallosque, 5 qui ea loca incolerent, expulisse sōlosque esse qui patrum nostrōrum memoriā omni Galliā vexātā Teutonos Cimbros- que intra fines suos ingredi prohibuerint; qua ex re fieri, uti eārum rērum memoria magnam sibi auctōritātem mag- nosque spiritus in re militāri sumerent. De numero eōrum 10 omnia se habere explōrāta Rēmi dicebant, propterea quod, propinquitatibus affinitatibusque coniuncti, quantam quis- que multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bel- lum pollicitus sit, cognoverint. Plurimum inter eos Bellova- cos et virtute et auctoritate et hominum numero valēre; hos 15 posse conficere armāta mīlia centum, pollicitos ex eo numero LIB. II. CAP. V. 35 ēlecta sexaginta, tōtiusque belli imperium sibi postulare. Suessiōnes suos esse finitimos; fīnes latissimos ferācissimos- que agros possidere. Apud eos fuisse regem nostrā etiam memoria Divitiacum, tōtīus Galliae potentissimum, qui cum magnae partis hārum regiōnum, tum etiam Britanniae im- 20 perium obtinuerit; nunc esse regem Galbam: ad hunc propter iustitiam prudentiamque suam summam tōtīus belli omnium voluntate deferri; oppida habere numero XII, polli- cēri mīlia armāta quinquaginta; totidem Nervios, qui maximē feri inter ipsos habeantur longissimēque absint ; quindecim 25 mīlia Atrebates, Ambianos decem mīlia, Morinos XXV mīlia, Menapios VII milia, Caletos x milia, Veliocasses et Viroman- duos totidem, Aduatucos decem et novem milia; Condrūsos, Eburones, Caeroesos, Paemānos, qui uno nomine Germāni appellantur, arbitrari ad XL mīlia. 30 5. Caesar Rēmos cohortatus liberaliterque ōrātiōne prōse- cūtus omnem senatum ad se convenīre principumque liberos obsides ad se adduci iussit. Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. Ipse Divitiacum Aeduum magnopere cohortātus docet, quanto opere rei publicae communisque 5 salūtis intersit, manūs hostium distinēri, ne cum tantă multi- tudine uno tempore confligendum sit. Id fieri posse, si suas copias Aedui in fines Bellovacōrum introduxerint et eōrum agros populāri coeperint. His mandātis eum ab se dīmittit. Postquam omnes Belgārum copias in unum locum coactas 10 ad se venire vidit, neque iam longē abesse ab eis quos miserat explōrātōribus et ab Rēmis cognovit, flumen Axonam, quod est in extrēmis Rēmōrum finibus, exercitum traducere mātūrāvit atque ibi castra posuit. Quae res et latus unum castrōrum rīpis fluminis muniebat et, post eum quae essent, 15 tūta ab hostibus reddebat et, commeatus ab Rēmis reliquisque cīvitātibus ut sine periculo ad eum portari possent, efficiebat. In eo flumine pons erat. Ibi praesidium pōnit et in alterā 36 DE BELLO GALLICO parte fluminis Quintum Titurium Sabīnum lēgātum cum sex 20 cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum duodecim vallo fossaque duodēvīginti pedum mūnīre iubet. 6. Ab his castris oppidum Rēmōrum nomine Bibrax aberat mīlia passuum octo. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegrē eo diē sustentātum est. Gallōrum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec. Ubi 5 circumiectă multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt, murusque defensōribus nūdātus est, testudine facta portas succendunt murumque subruunt. Quod tum facile fiebat. Nam cum tanta multi- tudo lapides ac tēla cōnicerent, in muro consistendi potestas 10 erat nulli. Cum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius Rēmus, summā nōbilitāte et grātiā inter suos, qui tum oppido praefuerat, ūnus ex eis, qui lēgāti de pace ad Caesarem vēne- rant, nuntium ad eum mittit, nisi subsidium sibi submittatur, sēsē diūtius sustinēre nōn posse. 7. Eō de media nocte Caesar isdem ducibus ūsus, qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Crētas sagittarios et funditōres Baleares subsidio oppidānis mittit; quōrum ad- ventu et Rēmis cum spe defensionis studium propugnandi 5 accessit, et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi. discessit. Itaque paulisper apud oppidum morāti agrosque Rēmōrum dēpopulāti, omnibus vicis aedificiisque, quos adīre poterant incensis, ad castra Caesaris omnibus copiis con- tenderunt, et ab milibus passuum minus duobus castra posu- 10 ērunt; quae castra, ut fumo atque ignibus significābātur, amplius mīlibus passuum octo in latitudinem patēbant. 8. Caesar prīmō et propter multitudinem hostium et prop- ter eximiam opīniōnem virtutis proelio supersedere statuit, cotidie tamen equestribus proeliis, quid hostis virtute posset et quid nostri audērent, periclitābātur. Ubi nostros non esse 5 inferiōres intellexit, loco pro castris ad aciem instruendam Katalo LIB. II. CAP. X. 37 nātūrā opportūno atque idoneo, quod is collis, ubi castra posita erant, paululum ex planitiē ēditus tantum adversus in lātitudinem patebat, quantum loci acies instructa occupare poterat, atque ex utraque parte lateris deiectūs habēbat et in frontem lēniter fastīgātus paulātim ad plānitiem redībat, 10 ab utroque latere eius collis transversam fossam obduxit cir- citer passuum quadringentōrum et ad extrēmas fossas castella constituit ibique tormenta collocavit, ne, cum aciem instrux- isset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvēnīre possent. Hoc facto, duabus 15 legiōnibus, quas proxime conscripserat, in castris relictis, ut, si quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas sex legiones pro castris in acie constituit. Hostes item suas copias ex castris ēductas instruxeraut. 9. Palūs erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc si nostri transirent, hostes exspectabant; nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, ut impeditos aggrederentur, parāti in armis erant. Interim proelio equestri interduas acies contendebatur. Ubineutri transeundi initium 5 faciunt, secundiore equitum proelio nostris, Caesar suos in castra reduxit. Hostes prōtinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra dēmon- strātum est. Ibi, vadis repertis, partem suārum cōpiārum trādūcere cōnāti sunt, eo consilio, ut, si possent, castellum, 10 cui praeerat Quintus Titurius lēgātus, expugnārent pontem- que interscinderent; si minus potuissent, agros Rēmōrum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum. erant, commeātuque nostros prohibērent. 10. Caesar certior factus ab Titurio omnem equitatum et levis armātūrae Numidas, funditōres sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit. Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri in flumine aggressi magnum eōrum numerum occiderunt; per eōrum corpora reliquos 5 38 DE BELLO GALLICO audacissimē transire conantes multitudine tēlōrum reppu- lērunt; prīmos, qui transierant, equitatu circumventos inter- fēcērunt. Hostes, ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt neque 10 nostros in locum iniquiorem progredi pugnandi causā vīdē- runt, atque ipsos res frumentaria deficere coepit, consilio convocato constituerunt, optimum esse, domum suam quem- que reverti, et, quorum in fines primum Romāni exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique convenirent, ut 15 potius in suisquam in alienis finibus dēcertārent et domesticis cōpiis rei frūmentāriae uterentur. Ad eam sententiam cum reliquis causis haec quoque ratio eos dēduxit, quod Divitia- cum atque Aeduos finibus Bellovacōrum appropinquāre cog- noverant. His persuādēri, ut diutius morārentur neque suis 20 auxilium ferrent, non poterat. - 11. Ea re constitūtā, secundā vigilia magno cum strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt, ut consimilis fugae profectio 5 videretur. Hāc re statim Caesar per speculatōres cognitā insidias veritus, quod, qua de causa discederent, nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris continuit. Prīmā luce confirmātā re ab explōrātōribus, omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur, praemisit. His Quintum 10 Pedium et Lucium Aurunculeium Cottam lēgātos praefecit; Titum Labiēnum lēgātum cum legionibus tribus subsequi iussit. Hinovissimos adorti et multa mīlia passuum prose- cuti magnam multitudinem eōrum fugientium concīdērunt, cum ab extremo agmine, ad quos ventum erat, consisterent 15 fortiterque impetum nostrōrum mīlitum sustinērent, priōres, quod abesse a perīculo vidērentur neque ulla necessitāte neque imperio continerentur, exaudīto clamore perturbātis ordinibus omnes in fuga sibi praesidium pōnerent. Ita,sine LIB. II. CAP. XIV. 39 ullo periculo tantameōrum multitudinem nostri interfecerunt, quantum fuit diēi spatium, sub occāsumque sōlis destitērunt 20 seque in castra, ut erat imperatum, recēpērunt. 12. Postrīdiē ēius diei Caesar, priusquam se hostes ex terrōre āc fugā reciperent, in fīnes Suessiōnum, qui proximi Rēmis eraut, exercitum duxit et magno itinere confecto ad oppidum Noviodūnum contendit. Id ex itinere oppugnare cōnātus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter 5 lātitūdinem fossae mūrīque altitudinem paucis defendentibus expugnare non potuit. Castris mūnītis, vīneas agere quae- que ad oppugnandum usui erant, comparare coepit. Interim omnis ex fuga Suessiōnum multitudo in oppidum proximă nocte convenit. Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere 10 iacto turribusque constitūtis, magnitudine operum, quae ne- que viderant ante Galli neque audierant, et celeritāte Rōmā- nōrum permōti lēgātos ad Caesarem de deditiōne mittunt et, petentibus Rēmis, ut conservarentur, impetrant. 13. Caesar, obsidibus acceptis prīmis cīvitātis atque ipsīus Galbae rēgis duōbus filiis, armisque omnibus ex oppido trā- ditis, in deditionem Suessiōnes accepit exercitumque in Bel- lovacos ducit. Qui cum se suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent, atque ab eo oppido Caesar cum 5 exercitu circiter milia passuum quinque abesset, omnes mā- iōres natu ex oppido egressi manūs ad Caesarem tendere et vōce significare coeperunt, sēsē in eius fidem ac potestatem venīre neque contra populum Rōmānum armis contendere. Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi pōneret, 10 pueri mulieresque ex muro, passis manibus, suo mōre pācem ab Romānis petierunt. 14. Pro his Divitiacus (nam post discessum Belgārum dīmissis Aeduōrum cōpiis ad eum reverterat) facit verba: Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia cīvitātis Aeduae fuisse; impulsos ab suis principibus, qui dicerent, ፣ 40 DE BELLO GALLICO 5 Aeduos ab Caesare in servitutem redactos omnes indignitātes contumeliasque perferre, et ab Aeduis dēfecisse et populo Romāno bellum intulisse. Qui eius consilii principes fuissent, quod intellegerent, quantam calamitātem cīvitāti intulissent, in Britanniam profugisse. Petere non solum Bellovacos, sed 10 etiam pro his Aeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur. Quod si fecerit, Aeduōrum auctoritatem apud omnes Belgas amplificātūrum, quōrum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint, sustentare consuerint. 15. Caesar honōris Divitiaci atque Aeduōrum causā sēsē eos in fidem recepturum et conservātūrum dixit; quod erat cīvitas magnā inter Belgas auctoritāte atque hominum multi- tūdine praestābat, sexcentos obsides poposcit. His traditis 5 omnibusque armis ex oppido collatis, ab eo loco in fines. Ambiānōrum pervenit, qui se suaque omnia sine morā dē- diderunt. Eōrum fines Nervii attingebant; quorum de nã- tūrā mōribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat: Nullum aditum esse ad eos mercatoribus; nihil pati viui reli- 10 quārumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod eis rēbus relanguescere animos eōrum et remitti virtutem existi- mārent; esse homines feros magnaeque virtutis, increpitare atque incūsāre reliquos Belgas, qui se populo Romāno dēdidis- sent patriamque virtutem proiecissent; confirmare, sēsē 15 neque lēgātos missūros neque ullam condicionem pacis acceptūros. 16. Cum per eōrum fines triduum iter fecisset, inveniebat ex captīvis, Sabim flumen ab castris suis nōn amplius mīlia passuum x abesse: trans id flumen omnes Nervios conse- disse adventumque ibi Romanorum exspectare una cum 5 Atrebatis et Viromanduis, finitimis suis (nam his utrisque persuaserant, uti eandem belli fortunam experirentur); ex- spectari etiam ab his Aduatucōrum copias atque esse in itinere: mulieres, quique per aetatem ad pugnam inūtiles - LIB. II. CAP. XVIII. 41 vidērentur, in eum locum coniecisse, quo propter palūdes exercitui aditus non esset. 10 17. His rēbus cognitis, explōrātōres centuriōnesque prae- mittit, qui locum idōneum castris dēligant. Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem secūti ūnā iter facerent, quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est, eōrum dierum consuetudine itineris nostri exercitus per- 5 spectă, nocte ad Nervios pervenerunt atque his dēmon- strarunt, inter singulas legiones impedimentōrum magnum numerum intercedere, neque esse quicquam negōtii, cum prīma legio in castra vēnisset reliquaeque legiōnes magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis adorīri; qua pulsā im- 10 pedimentisque direptis futurum ut reliquae contra consistere non auderent. Adiuvabat etiam eorum consilium, qui rem dēferēbant, quod Nervii antīquitus, cum equitātu nihil possent (neque enim ad hoc tempus ei rei student, sed, quicquid possunt, pedestribus valent cōpiis), quo facilius fīnitimōrum 15 equitatum, si praedandi causa ad eos venissent, impedirent, teneris arboribus incīsis atque inflexis crebrisque in lātitūdi- nem rāmis ēnātis et rubis sentibusque interiectis effecerant, ut instar mūri hae sēpes munimentum praeberent, quo nōn modo nōn intrări, sed ne perspici quidem posset. His rebus cum iter 20 agminis nostri impediretur, non omittendum sibi consilium Nervii existimavērunt. 18. Loci nātūra erat haec, quem locum nostri castris dēlēgerant. Collis ab summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod suprā nōmināvimus, vergēbat. Ab eo flumine pari acclivitāte collis nascebatur adversus huic et contrarius, passūs circiter ducentos infimus apertus, ab superiore parte 5 silvestris, ut non facile introrsus perspici posset. Intra eas silvas hostes in occulto sēsē continebant; in aperto loco secundum flumen paucae stationes equitum videbantur. Flu- minis erat altitudo circiter pedum trium. 42 DE BELLO GALLICO 19. Caesar equitatu praemisso subsequēbātur omnibus copiis; sed ratio ordoque agminis aliter se habebat ac Belgae ad Nervios dētulerant. Nam quod ad hostis appropinquabat, consuētūdine sua Caesar sex legiones expedītas dūcēbat; 5 post eas tōtius exercitus impedimenta collocãrat; inde duae legiones, quae proxume conscriptae erant, totum agmen claudebant praesidioque impedimentis erant. Equites nostri cum funditōribus sagittariisque flumen transgressi cum hos- tium equitātu proelium commīsērunt. Cum se illi identidem 10 in silvas ad suos reciperent ac rursus ex silvā in nostros im- petum facerent neque nostri longius, quam quem ad finem porrecta loca aperta pertinebant, cedentes insequi audērent, interim legiōnes sex, quae primae venerant, opere dimenso castra mūnīre coeperunt. Ubi prīma impedimenta nostri 15 exercitus ab eis, qui in silvis abditi latebant, visa sunt, quod tempus inter eos committendi proelii convenerat, ut intrā silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sēsē con- firmaverant, subito omnibus copiis prōvolāvērunt impetum- que in nostros equites fecerunt. His facile pulsis ac prōturbātis 20 incredibili celeritate ad flumen décucurrerunt, ut paene ūno tempore et ad silvas et in flumine et iam in manibus nostris hostes viderentur. Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos, qui in opere occupati erant, contenderunt. 20. Caesari omnia ūno tempore erant agenda: vexillum prōpōnendum, quod erat insigne, cum ad arma concurri oporteret, signum tubā dandum, ab opere revocandi mīlites, qui paulō longius aggeris petendi causa processerant, arces- 5 sendi, acies instruenda, milites cohortandi, signum dandum. Quārum rērum magnam partem temporis brevitas et suc- cessus hostium impediebat. His difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, quod superioribus. proeliis exercitāti, quid fieri oporteret, non minus commode LIB. II. CAP. XXIII. 43 ipsi sibi praescribere quam ab aliis doceri poterant, et quod 10 ab opere singulisque legionibus singulos lēgātos Caesar dis- cēdere nisi mūnītis castris vetuerat. Hi propter propinqui- tātem et celeritatem hostium nihil iam Caesaris imperium exspectabant, sed per se, quae videbantur, administrabant. 21. Caesar necessariis rebus imperatis ad cohortandos. mīlites, quam in partem fors obtulit, dēcucurrit et ad legiō- nem decimam dēvēnit. Milites non longiore ōrātiōne cohor- tātus, quam uti suae pristinae virtutis memoriam retinērent neu perturbarentur animo, hostiumque impetum fortiter sus- 5 tinerent, quod non longius hostes aberant, quam quo tēlum adici posset, proelii committendi signum dedit. Atque in alteram partem item cohortandi causā profectus pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam parātus ad dimicandum animus, ut non modo ad insignia 10 accommodanda, sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrūdenda tempus dēfuerit. Quam quisque ab opere in partem cāsu dēvēnit quaeque prīma signa conspexit, ad haec constitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus. dimitteret. 15 22. Instructo exercitu, magis ut loci uātūra dēiectusque collis et necessitas temporis, quam ut rei mīlitāris ratio atque ordo postulabat, cum diversis legiōnibus aliae alia in parte hostibus resisterent, sepibusque densissimis, ut ante dēmon- strāvimus, interiectis prospectus impediretur, neque certa 5 subsidia collocãri neque, quid in quaque parte opus esset, prōvidēri, neque ab uno omnia imperia administrari poterant. Itaque in tantā rērum inīquitāte fortunae quoque ēventūs varii sequebantur. 23. Legionis nōnae et decimae milites, ut in sinistra. parte acie constiterant, pīlis emissis, cursu ac lassitudine ex- animātos vulneribusque confectos Atrebates (nam his ea pars obvēnerat) celeriter ex loco superiōre in flumen compulērunt 44 DE BELLO GALLICO 5 et transire cōnantes insecūti gladiis magnam partem eōrum impedītam interfecerunt. Ipsi transire flumen nōn dūbi- tāvērunt et in locum iniquum progressi rursus resistentes hostes redintegrato proelio in fugam coniēcērunt. Item aliā in parte dīversae duae legiōnes, undecima et octāva, proflī- 10 gātis Viromanduis, quibuscum erant congressi, ex loco supe- riōre in ipsis fluminis rīpis proeliabantur. At tōtis ferē a fronte et ab sinistra parte nūdātis castris, cum in dextro cornu legio duodecima et non magno ab ea intervallo septima. constitisset, omnes Nervii confertissimo agmine duce Bo- 15 duoguato, qui summam imperii tenebat, ad eum locum con- tenderunt; quōrum pars aperto latere legiones circumvenīre, pars summum castrōrum locum petere coepit. 24. Eodem tempore equites nostri levisque armaturae pedites, qui cum eis ūnā fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, cum se in castra reciperent, adversis hostibus occurrēbant āc rursus aliam in partem fugam petebant, et 5 cālōnes, qui ab decumānā portā āc summo iūgo collis nostros victores flumen transisse conspexerant,praedandi causa egres- si, cum respexissent et hostes in nostris castris versāri vīdis- sent, praecipites fugae sēsē mandābant. Simul eōrum,qui cum impedimentis veniēbant,clāmorfremitusque oriēbātur,aliique 10 aliam in partem perterriti ferebantur. Quibus omnibus rēbus permōti equites Trēveri, quōrum inter Gallos virtutis opinio est singulāris, qui auxilii causa ab civitāte ad Caesarem missi vēnerant, cum multitudine hostium castra complēri nostra, legiōnes premi et paene circumventas tenēri, cālōnes, equites, 15 funditōres, Numidas dīversos dissipatosque in omnes partes fugere vidissent, despērātis nostris rebus domum contende- runt; Rōmānos pulsos superatosque, castris impedimentisque eōrum hostes potītos cīvitāti renuntiāvērunt. 25. Caesar ab decimae legiōnis cohortatione ad dex- trum cornu profectus, ubi suos urgēri signisque in unum Ku LIB. II. CAP. XXVI. 45 locum collatis duodecimae legionis confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae cohortis omnibus centuriōnibus occīsis signiferoque interfecto, signo 5 amisso, reliquarum cohortium omnibus ferē centuriōnibus aut vulnerātis aut occīsis, in his prīmipīlo P. Sextio Baculo, fortis- simo viro, multis gravibusque vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset, reliquos esse tardiores et nonnullos ab novissimis dēserto proelio excēdere āc tēla vītāre, hostis 10 neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et ab utroque latere instare et rem esse in angusto vīdit, neque ullum esse subsidium, quod summitti posset: scuto ab novis- simis ūni mīliti detracto, quod ipse eo sine scuto venerat, in prīmam aciem processit centuriōnibusque nōminātim appel- 15 lātis, reliquos cohortātus milites signa inferre et manipulos. laxāre iussit, quo facilius gladiis ūti possent. Cūius adventu spe illātā militibus ac redintegrato animo, cum pro se quis- que in conspectu imperātōris etiam in extrēmis suis rēbus operam nāvāre cuperet, paulum hostium impetus tardātus est. 20 26. Caesar cum septimam legionem, quae iuxta con- stiterat, item urgeri ab hoste vidisset, tribūnos mīlitum monuit, ut paulatim sēsē legiōnes coniungerent et conversa signa in hostes inferrent. Quo facto cum alius alii subsidium ferret, neque timerent, ne aversi ab hoste circumvenirentur, 5 audacius resistere ac fortius pugnare coeperunt. Interim mīlites legiōnum duārum, quae in novissimo agmine praesidio impedimentis fuerant, proelio nuntiato cursu incitāto in summo colle ab hostibus conspiciebantur, et Titus Labienus castris hostium potitus et ex loco superiore, quae res in nos- 10 tris castris gererentur, conspicatus decimam legiōnem subsidio nostris misit. Qui cum ex equitum et cālōnum fugã, quo in loco res esset, quantoque in periculo et castra et legiōnēs et imperātor versārētur, cognovissent, nihil ad celeritātem sibi reliqui fecerunt. 15 46 DE BELLO GALLICO 27. Hōrum adventu tanta rerum commutatio est facta, ut nostri, etiam qui vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi proelium redintegrarent. Tum cālōnes perterritos. hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerunt, equites 5 vērō, ut turpitudinem fugae virtute dēlērent, omnibus in locis. pugnarunt, quose legiōnāriis militibus praeferrent. At hostes etiam in extrēmā spe salūtis tantam virtutem praestitērunt, ut, cum prīmi eōrum cecidissent, proximi iacentibus insiste- rent atque ex eorum corporibus pugnarent; his deiectis et 10 coacervatis cadaveribus, qui superessent, ut ex tumulo tēla in nostros conicerent et pila intercepta remitterent: ut non nequiquam tantae virtutis homines iudicari dēbēret ausos esse transīre latissimum flumen, ascendere altissimas rīpas, subire iniquissimum locum, quae facilia ex difficillimis animi 15 magnitudo redēgerat. 28. Hoc proelio facto et prope ad interneciōnem gente ac nomine Nerviōrum redacto, mãiōres nātu, quos ūnā cum pueris mulieribusque in aestuaria ac palūdes coniectos dixeramus, hac pugna nuntiată, cum victoribus nihil impedi- 5 tum, victis nihil tūtum arbitrarentur, omnium, qui supererant, consensu lēgātos ad Caesarem mīsērunt sēque ei dēdidērunt, et in commemorandā cīvitātis calamitate ex sexcentis ad tres senātōres, ex hominum milibus LX vix ad quingentos, qui arma ferre possent, sēsē redactos esse dixerunt. Quos 10 Caesar, ut in miseros ac supplices usus misericordiā vidērē- tur, dīligentissimē conservavit suisque finibus atque oppidis ūti iussit et finitimis imperavit, ut ab iniūriā et maleficio se suosque prohiberent. 29. Aduãtuci, de quibus supra scripsimus, cum omni- bus cōpiis auxilio Nerviis venīrent, hāc pugnā nuntiātā ex itinere domum revertērunt; cunctis oppidis castellisque dē- sertis sua omnia in unum oppidum egregiē nātūrā mūnītum 5 contulerunt. Quod cum ex omnibus in circuitu partibus + LIB. II. CAP. XXXI. 47 altissimas rūpes despectusque habēret, ūnā ex parte leniter acclīvisaditus in latitudinem non amplius ducentōrum pedum relinquēbātur; quem locum duplici altissimo mūro mūnie- rant: tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in mūro collocabant. Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognāti, 10 qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam facerent, eis impedimentis, quae sēcum agere āc portāre nōn poterant, citra flūmen Rhenum depositis custodiam ex suis ac praesi- dium sex mīlia hominum ūnā reliquērunt. Hi post eōrum obitum multos annos a fīnitimis exagitāti, cum aliās bellum 15 inferrent, alias illatum defenderent, consensu eorum omnium, pāce factā, hunc sibi domicilio locum dēlēgērunt. 30. Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex oppido excursiones faciebant parvulisque proeliis cum nostris con- tendēbant; postea vallo passuum in circuitu XV mīlium cre- brisque castellis circummūnīti oppido sēsē continēbant. Ubi, vīneis actis aggere exstructo, turrim procul constitui vīdērunt, 5 prīmum irrīdēre ex muro atque increpitare vocibus, quod tanta machinatio ab tanto spatio instrueretur: quibusnam mani- bus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae (nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum suōrum brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim 10 in mūro sēsē conlocare confiderent? 31. Ubi vērō movēri et appropinquare moenibus vīdē- runt, novā atque inūsitātā speciē commōti lēgātos ad Caesa- rem de pace mīsērunt, qui, ad hunc modum locūti: nōu ex- istimare, Rōmānos sine ope dīvīnā bellum gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere possent, 5 se suaque omnia eōrum potestāti permittere dixērunt. Ūnum petere ac deprecari: si forte pro suā clēmentiā āc mansuētū- dine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset, Aduãtucos esse conservandos, ne se armis despoliaret. Sibi omnes fere fini- timos esse inimicos ac suae virtuti invidere; a quibus se 10 48 DE BELLO GALLICO defendere traditis armis non possent. Sibi praestare, si in eum cāsum dēdūcerentur, quamvis fortunam a populo Rō- māno pati, quam ab his per cruciatum interfici, inter quos domināri consuessent. 32. Ad haec Caesar respondit: Se magis consuetudine sua quam merito eōrum civitatem conservaturum, si prius, quam mūrum aries attigisset, se dedidissent; sed deditionis. nullam esse condiciōnem nisi armis traditis. Se id, quod in 5 Nerviis fecisset, facturum fīnitimisque imperatūrum, nequam dēditiciis populi Rōmāni iniūriam inferrent. Re nuntiātā ad suos, quae imperārentur, facere dixerunt. Armōrum magnā multitūdine de muro in fossam, quae erat ante oppidum, iacta, sic ut propē summam mūri aggerisque altitudinem acervi 10 armōrum adaequarent, et tamen circiter parte tertia, ut posteā perspectum est, cēlātā atque in oppido retenta, portis pate- factis, eō diē pace sunt ūsi. 33. Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exīre iussit, ne quam noctu oppidāni ab mīlitibus iniuriam acciperent. Illi, ante inito, ut intellectum est, con- silio, quod deditione facta nostros praesidia deductūros aut, 5 denique indiligentius servātūros crediderant, partim cum his, quae retinuerant et cēlāverant, armis, partim scūtis ex cor- tice factis aut vīminibus intextis, quae subitō, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigiliā, qua minimē arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur, 10 omnibus copiis repentino ex oppido eruptionem fēcērunt. Celeriter, ut ante Caesar imperārat, ignibus significatiōne facta, ex proximis castellis eo concursum est, pugnatumque ab hostibus ita acriter est, ut a viris fortibus in extrēmā spe salūtis iniquo loco contra eos, qui ex vallo turribusque tēla 15 iacerent, pugnāri dēbuit, cum in ūnā virtute omnis spes sa- lūtis consisteret. Occīsis ad hominum milibus quattuor, reliqui in oppidum reiecti sunt. Postridiē ēius diēi refractis LIB. II. CAP. XXXV. 49 portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus. nostris sectiōnem eius oppidi universam Caesar vendidit. Ab eis, qui ēmerant, capituni numerus ad eum relātus est mīlium 20 quinquagintā trium. 34. Eodem tempore a Publio Crasso, quem cum legi- ōne ūnā mīserat ad Venetos, Venellos, Osismos, Curiosoli- tas, Esubios, Aulercos, Redones, quae sunt maritimae cīvi- tātes Oceanumque attingunt, certior factus est, omnes eas cīvitātes in diciōnem potestatemque populi Rōmāui esse 5 redactas. 35. His rebus gestis, omni Galliā pācātā, tanta huius belli ad barbaros opinio perlāta est, uti ab eis natiōnibus, quae trans Rhenum incolerent, mitterentur lēgāti ad Caesarem, qui se obsides datūras, imperāta facturas pollicerentur. Quas lēgātiōnes Caesar, quod in Italiam Illyricumque properābat, 5 initā proximā aestate ad se reverti iussit. Ipse, in Caruūtes, Andes Turonesque, quae civitātes propinquae his locis erant, ubi bellum gesserat, legionibus in hibernacula dēductis, in Italiam profectus est. Ob easque res ex litteris Caesaris in dies quindecim supplicatio decreta est, quod ante id tempus 10 accidit nulli. 4 COMMENTARIUS TERTIUS. 1. CUM in Italiam proficisceretur Caesar, Servium Galbam cum legiōne duodecima et parte equitatus in Nantuatis, Ve- ragros Sedūnosque mīsit, qui ab finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent. 5 Causa mittendi fuit, quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portōriis mercatores īre consuerant, patefieri volebat. Huic permisit, si opus esse arbitraretur, uti in his locis legiōnem hiemandi causa collocaret. Galba, secundisaliquot proeliis factis castellisque compluribus eōrum 10 expugnatis, missis ad eum undique lēgātis obsidibusque datis et pace facta, constituit cohortes duas in Nantuãtibus collo- cāre et ipse cum reliquis eius legiōnis cohortibus in vico Veragrōrum, qui appellatur Octodūrus, hiemāre; qui vīcus positus in valle, nōn magnā adiecta plānitiē, altissimis monti- 15 bus undique continetur. Cum hunc in duas partes flumen dīvideret, alteram partem ēius vīci Gallis ad hiemandum con- cessit, alteram vacuam ab his relictam cohortibus attribuit. Eum locum vallo fossaque mūnīvit. 2. Cum dies hibernōrum complures transissent, frumen- tumque eo comportari iussisset, subito per explōrātōres certior factus est, ex ea parte vīci, quam Gallis concesserat, omnes noctu discessisse, montesque, qui impenderent, a maxima 5 multitudine Sedunōrum et Veragrōrum tenēri. Id aliquot de LIB. III. CAP. IV. 51 causis acciderat, ut subitō Galli belli renovandi legiōnisque opprimendae consilium caperent: primum, quod legiōnem, neque eam plēnissimam detractis cohortibus duābus et com- pluribus singulatim, qui commeatus petendi causā missi erant, propter paucitatem despiciebant; tum etiam, quod propter 10 inīquitatem loci, cum ipsi ex montibus in vallem dēcurrerent et tēla conicerent, ne primum quidem posse impetum suum sustinēri existimabant. Accēdēbat, quod suos ab se liberos abstractos obsidum nomine dolebant, et Rōmānos nōn sōlum itinerum causā, sed etiam perpetuae possessionis culmina 15 Alpium occupare cōnāri et ea loca finitimae provinciae ad- iungere sibi persuāsum habēbant. 3. His nuntiis acceptis Galba, cum neque opus hibernō- rum munitionesque plenē essent perfectae, neque de frumento reliquoque commeātu satis esset prōvīsum, quod dēditiōne facta obsidibusque acceptis nihil de bello timendum existi- māverat, consilio celeriter convocato sententias exquirere 5 coepit. Quo in consilio, cum tantum repentīni periculi praeter opīniōnem accidisset ac iam omnia ferē superiōra loca multi- tūdine armātōrum completa conspicerentur, neque subsidio venīri neque commeatus supportāri, interclusis itineribus,pos- sent, prope iam despērātā salute nonnullae huiusmodi sen- 10 tentiae dīcēbantur, ut impedimentis relictis, ēruptiōne factā, isdem itineribus, quibus eō pervenissent, ad salutem con- tenderent. Maiori tamen parti placuit, hōc reservāto ad extrēmum consilio, interim rei ēveutum experīri et castra defendere. Pa 15 4. Brevi spatio interiecto, vix ut eis rebus, quas constitu- issent, collocandis atque administrandis tempus darētur, hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum conicere. Nostri primo, integris vīribus, fortiter re- pugnare neque ullum frustrā tēlum ex loco superiōre mittere, 5 ut quaeque pars castrōrum nūdāta defensōribus premi vidē- 52 DE BELLO GALLICO bātur, eō occurrere et auxilium ferre, sed hōc-superāri, quod diuturnitate pugnae hostes dēfessi proelio excēdēbant, alii integris viribus succedebant; quarum rerum a nostris propter 10 paucitātem fieri nihil poterat, āc nōn modo dēfesso ex pugnā excedendi, sed ne saucio quidem eius loci, ubi constiterat, relinquendi ac sui recipiendi facultas dabātur. 5. Cum iam amplius hōris sex continenter pugnārētur āc nōn sōlum vīres, sed etiam tēla nostros deficerent, atque hostes acrius instarent languidioribusque nostris vallum scin- dere et fossas complere coepissent, resque esset iam ad ex- 5 trēmum perducta casum, Publius Sextius Baculus, prīmi pīli centurio, quem Nervico proelio compluribus confectum vul- neribus diximus, et item Gaius Volusēnus, tribūnus mīlitum, vir et consilii magni et virtūtis, ad Galbam accurrunt atque ūnam esse spem salutis docent, si eruptione facta extrēmum 10 auxilium experirentur. Itaque convocatis centurionibus cele- riter mīlites certiōres facit paulisper intermitterent proelium ac tantummodo tēla missa exciperent seque ex labōre refice- rent, post dato signo ex castris erumperent atque omnem spem salūtis in virtute pōnerent. 6. Quod iussi sunt faciunt, ac subitō omnibus portis ēruptiōne factā neque cognoscendi quid fieret, neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt. Ita, commūtātā fortuna, eos qui in spem potiundōrum castrōrum vēnerant 5 undique circumventos interficiunt et ex hominum milibus amplius xxx, quem numerum barbarōrum ad castra vēnisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugam coniciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur. Sīc omnibus hostium cōpiis fūsis armisque exūtis 10 se in castra munitiōnesque suas recipiunt. Quo proelio facto, quod saepius fortunam temptāre Galba nōlēbat atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat, aliis occurrisse rebus vīderat, maximē frumenti commeatusque inopia permōtus LIB. III. CAP. VIII. 53 postero die, omnibus ēius vīci aedificiis incensis, in provinciam reverti contendit, ac nullo hoste prohibente aut iter demo- 15 rante incolumem legionem in Nantuatis, inde in Allobroges perduxit ibique hiemavit. 7. His rebus gestis, cum omnibus de causis Caesar pācā- tam Galliam existimaret, superātis Belgis, expulsis Germānis, victis in Alpibus Sēdūnis, atque ita initā hieme in Illyricum profectus esset, quod eas quoque nātiōnes adīre et regiōnes cognoscere volebat, subitum bellum in Gallia coortum est. 5 Eius belli haec fuit causa. P. Crassus adulescens cum legi- ōne septima proximus mare Oceanum in Andibus hiemārat. Is, quod in his locis inopia frumenti erat, praefectos tribunos- que militum complures in finitimas cīvitātes frumenti causā dīmīsit; quo in numero est Titus Terrasidius missus in Esu- 10 vios, Marcus Trebius Gallus in Curiosolītas, Quintus Velānius cum Tito Silio in Venetos. 8. Huius est civitatis longē amplissima auctoritas omnis ōrae maritimae regiōnum eārum, quod et nāves habent Veneti plūrimas, quibus in Britanniam nāvigāre consuērunt, et sci- entia atque usu nauticarum rerum reliquos antecedunt et in magno impetu maris atque aperto, paucis portibus interiectis, 5 quos tenent ipsi, omnes fere, qui eo mari uti consuērunt, habent vectigales. Ab his fit initium retinendi Silii atque Velanii, quod per eos suos se obsides, quos Crasso dedissent, reciperatūros existimabant. Hōrum auctoritate finitimi ad- ducti, ut sunt Gallōrum subita et repentīna consilia, eadem 10 de causa Trebium Terrasidiumque retinent, et celeriter missis lēgātis per suos principes inter se coniurant, nihil nisi com- mūni consilio actūros eundemque omnis fortunae exitum esse lātūros, reliquasque civitātes sollicitant, ut in ea libertate, quam a maioribus acceperant, permanere quam Rōmānōrum 15 servitutem perferre mallent. Omni ōra maritima celeriter ad suam sententiam perducta communem lēgātiōnem ad 54 DE BELLO GALLICO Publium Crassum mittunt, si velit suos recipere, obsides sibi remittat. 9. Quibus de rebus Caesar ab Crasso certior factus, quod ipse aberat longius, nāves interim longas aedificări in flumine Ligere, quod influit in Oceanum, rēmiges ex provincia in- stitui, nautas gubernātōresque comparari iubet. His rēbus 5 celeriter administrātis, ipse, cum prīmum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit. Veneti reliquaeque item cīvitātes cognito Caesaris adventu, simul quod, quantum in se facinus admisissent, intellegēbant, lēgātos, quod nōmen ad omnes nationes sanctum inviolatumque semper fuisset, 10 retentos ab se et in vincula coniectos, pro magnitudine periculi bellum parare et maxime ea, quae ad usum navium pertinent, providere instituunt, hoc mãiōre spe, quod multum nātūrā loci confidebant. Pedestria esse itinera concisa aestuariis, navigātiōnem impeditam propter inscientiam locorum pauci- 15 tatemque portuum sciebant, neque nostros exercitus propter frumenti inopiam diutius apud se morari posse confīdēbant; āc iam ut omnia contra opīniōnem acciderent, tamen se pluri- mum nāvibus posse, Rōmānos neque ullam facultātem habēre navium neque eorum locōrum, ubi bellum gesturi essent, 20 vada, portūs, insulas novisse; ac longe aliam esse nāvigā- tiōnem in concluso mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano perspiciebant. His initis consiliis, oppida muniunt, frumenta ex agris in oppida comportant, nāves in Venetiam, ubi Caesarem primum esse bellum gesturum constabat, quam 25 plūrimas possunt, cogunt. Socios sibi ad id bellum Osismos, Lexovios, Namnētes, Ambiliātos, Morinos, Diablintres, Me- napios adsciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra eas regiōnes pōsita est, arcessunt. 10. Erant hae difficultates belli gerendi, quas supra osten- dimus, sed multa Caesarem tamen ad id bellum incitābant: iniuriae retentōrum equitum Romānōrum, rebellio facta post. LIB. III. CAP. XII. 55 dēditionem, defectio datis obsidibus, tot civitatum coniuratio, imprīmis ne, hāc parte neglectā, reliquae nātiōnes sibi idem licere arbitrarentur. Itaque cum intellegeret, omnes ferē Gallos nōvis rēbus studēre et ad bellum mobiliter celeriterque excitāri, omnes autem homines nātūrā lībertāti studēre et condicionem servitūtis ōdisse, priusquam plūres cīvitātes con- spīrārent, partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum 10 putavit. 11. Itaque Titum Labiēnum lēgātum in Trēveros, qui proximi flūmini Rheno sunt, cum equitatu mittit. Huic mandat, Rēmos reliquosque Belgas adeat atque in officio contineat Germanosque, qui auxilio ab Belgis arcessiti dīcē- bantur, si per vim navibus flūmen transire cōnentur, prohi- 5 beat. Publium Crassum cum cohortibus legiōnāriis XII et magno numero equitatus in Aquitaniam proficisci iubet, ne ex his nātiōnibus auxilia in Galliam mittantur ac tantae nātiōnes coniungantur. Quintum Titurium Sabinum lēgātum cum legionibus tribus in Venellos, Curiosolītes Lexoviosque 10 mittit, qui eam manum distinendam curet. Decimum Brū- tum adulescentem classi Gallicisque nāvibus, quas ex Pic- tonibus et Santonis reliquisque pācātis regiōnibus convenīre iusserat, praeficit et, cum primum posset, in Venetos proficisci iubet. Ipse eō pedestribus cōpiis contendit. 12. Erant ēiusmodi ferē situs oppidōrum, ut posita in extrēmis lingulis prōmunturiisque neque pedibus aditum ha- bērent, cum ex alto se aestus incitavisset, quod bis accidit. semperhōrārum XXIV spatio, neque nāvibus,quod rursus minu- ente aestu nāves in vadis afflictarentur. Iter utraque re oppi- 5 dōrum oppugnatio impediēbātur; ac si quando, magnitudine operis fortē superāti, extrūso mari aggere āc mōlibus, atque his oppidi moenibus adaequatis, suis fortunis despērāre coe- perant, magno numero navium appulso, cuius rei summam facultatem habebant, sua deportābant omnia seque in proxima 10 10 5 15 56 DE BELLO GALLICO oppida recipiebant; ibi se rursus isdem opportunitatibus loci defendebant. Haec eo facilius magnam partem aestātis faciē bant, quod nostrae nāves tempestatibus detinebantur, sum- maque erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus, rāris āc 15 prope nullis portibus, difficultas navigandi. 13. Namque ipsōrum nāves ad hunc modum factae ar- mataeque erant: carīnae aliquanto plāniōres quam nostrarum nāvium, quo facilius vada ac decessum aestus excipere pos- sent; prōrae admodum erectae, atque item puppes ad mag- 5 nitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae; nāves. tōtae factae ex robore ad quamvis vim et contumeliam perfe- rendam; transtra pedālibus in altitudinem trābibus confixa clāvis ferreis digiti pollicis crassitudine, ancorae pro fūnibus. ferreis catēnis revinctae; pelles pro vēlis alūtaeque tenuiter 10 confectae, hae sive propter līni inopiam atque ēius ūsūs in- scientiam, sīve eo, quod est magis vērīsimile, quod tantas tempestātes Oceani tantosque impetus ventōrum sustinēri āc tanta onera nāvium regi vēlis nōn satis commodē posse arbi- trabantur. Cum his navibus nostrae classi eiusmodi con- 15 gressus erat, ut una celeritate et pulsu rēmōrum praestaret, reliqua pro loci natūrā, pro vi tempestatum illis essent aptiōra et accommodātiōra. Neque enim his nostrae rostro nocēre poterant (tanta in eis erat firmitūdo), neque propter altitudi- nem facile tēlum adigēbātur, et eadem de causā minus com- 20 modē cōpulis continebantur. Accēdēbat, ut, cum saevīre ventus coepisset et se vento dedissent, et tempestātem ferrent facilius et in vadis consisterent tūtius et ab aestu relictae nihil saxa et cautes timērent; quarum rerum omnium nostris nāvi- bus cāsus erat extimescendus. 14. Compluribus expugnatis oppidis Caesar, ubi intellexit, frustrā tantum labōrem sūmi, neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque eis nocēri posse, statuit exspectandam classem. Quae ubi convenit ac primum ab hostibus vīsa est, LIB. III. CAP. XV. 57 circiter ccxx nāves eōrum parātissimae atque omni genere 5 armōrum ornatissimae profectae ex portu nostris adversae constiterunt; neque satis Bruto, qui classi praeerat, vel tri- būnis mīlitum centuriōnibusque, quibus singulae nāves erant attribūtae, constabat, quid agerent aut quam ratiōnem pugnae insisterent. Rostro enim nocēri non posse cognoverant ; 10 turribus autem excitātis, tamen has altitudo puppium ex bar- baris nāvibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commodē tēla adigi possent et missa ab Gallis gravius acci- derent. Ūna erat magno ūsui res praeparāta a nostris, falces praeacutae insertae affixaeque longuriis, non absimili formia 15 mūrālium falcium. His cum fūnes, qui autemnas ad mālos destinabant, comprehensi adductique erant, navigio rēmis in- citāto praerumpēbantur. Quibus abscīsis antemnae necessă- riō concidēbant, ut, cum omnis Gallicis nāvibus spēs in vēlis armamentisque consisteret, his ereptis omnis ūsus nāvium 201 ūno tempore eriperetur. Reliquum erat certamen positum in virtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo magis, quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus res gerē- bātur, ut nullum paulō fortius factum latēre posset: omnes enim colles ac loca superiora, unde erat propinquus despec- 25 tus in mare, ab exercitu tenebantur. 15. Disiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas bīnae āc ternae nāves circumsteterant, milites summā vi transcen- dere in hostium nāves contendebant. Quod postquam bar- bari fieri animadverterunt, expugnatis compluribus nāvibus, cum ei rei nullum reperirētur auxilium, fuga salutem petere 5 contenderunt. Ac iam conversis in eam partem nāvibus, quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit, ut se ex loco commovere non possent. Quae quidem res ad negōtium conficiendum maximē fuit opportūna: nam singu- las nostri consectāti expugnaverunt, ut perpaucae ex omni 10 numero noctis interventu ad terram pervenerint, cum ab hōrā fere quartā usque ad sõlis occasum pugnārētur. 58 DE BELLO GALLICO 16. Quo proelio bellum Venetōrum totiusque ōrae mari- timae confectum est. Nam cum omnis iuventus, omnes etiam graviōris aetātis, in quibus aliquid consilii aut dignitātis fuit, eo convenerant, tum, navium quod ubique fuerat, unum in 5 locum coēgerant; quibus amissis reliqui neque quo se recipe- rent, neque quemadmodum oppida dēfenderent, habēbant. Itaque se suaque omnia Caesari dēdidērunt. In quos eo gravius Caesar vindicandum statuit, quo diligentius in reli- quum tempus a barbaris iūs lēgātōrum conservārētur. Itaque 10 omni senātu necāto reliquos sub corōnā vendidit. 17. Dum haec in Venetis geruntur, Quintus Titurius Sabīnus cum eis copiis, quas a Caesare acceperat, in fines Unellōrum pervenit. His praeerat Viridovix ac summam imperii tenebat earum omnium cīvitātum, quae defecerant, 5 ex quibus exercitum magnasque copias coegerat, atque his paucis diebus Aulerci Eburovices Lexoviique senātu suo in- terfecto, quod auctores belli esse nolebant, portas clausērunt. seque cum Viridovice coniunxērunt: magnaque praetereā multitudo ex Gallia perditōrum hominum latronumque con- 10 venerat, quos spēs praedandi studiumque bellandi ab agri- cultūrā et cōtīdiāno labōre revocabat. Sabīnus idōneo omni- bus rebus loco castris sēsē tenebat, cum Viridovix contra eum duum mīlium spatio consēdisset cōtīdieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non sōlum hosti- 15 bus in contemptiōnem Sabīnus veniret, sed etiam nostrōrum militum vocibus nonnihil carperetur; tantamque opiniōnem timōris praebuit, ut iam ad vallum castrōrum hostes accēdere audērent. Id ea de causā faciēbat, quod cum tantā multitū- dine hostium, praesertim eo absente, qui summam imperii 20 teneret, nisi aequo loco aut opportunitāte aliquā datā lēgāto dimicandum nōn existimabat. 18. Hac confirmātā opiniōne timōris idōneum quen- dam hominem et callidum dēlēgit, Gallum, ex eis, quos LIB. III. CAP. XIX. 59 auxilii causā sēcum habebat. Huic magnis praemiis polli- citātiōnibusque persuadet, uti ad hostes transeat, et, quid fieri velit, ēdocet. Qui ubi pro perfugā ad eos venit, timō- 5 rem Rōmānōrum prōpōnit, quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur, docet, neque longius abesse, quîn proximā nocte Sabīnus clam ex castris exercitum ēdūcat et ad Caesa- rem auxilii ferendi causa proficiscatur. Quod ubi audītum est, conclamant omnes, occasionem negotii bene gerendi 10 amittendam non esse, ad castra īri oportere. Multae res ad hōc consilium Gallos hortabantur; superiōrum dierum Sabīni cunctātio, perfugae confirmatio, inopia cibāriōrum, cui rei parum diligenter ab eis erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter homines id, quod volunt, credunt. His 15 rēbus adducti non prius Viridovicem reliquosque dūces ex concilio dimittunt, quam ab his sit concessum, arma uti capiant et ad castra contendant. Qua re concessã laeti, ut explōrātā victoria, sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas Romānōrum compleant, ad castra pergunt. 19. Locus erat castrōrum editus et paulatim ab īmo acclivis circiter passus mille. Huc magno cursu contendē- runt, ut quam minimum spatii ad se colligendos armandosque Rōmānis daretur, exanimatique pervenerunt. Sabīnus suos hortatus cupientibus signum dat. Impeditis hostibus propter 5 ea, quae ferebant, onera, subitō duabus portis ēruptiōnem fieri iubet. Factum est opportunitāte loci, hostium inscientia ac defetīgātiōne, virtute militum et superiorum pugnarum ex- ercitatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum ferrent āc statim terga verterent. Quos impeditos integris vīribus 10 mīlites nostri consecuti magnum numerum eōrum occīdērunt; reliquos equites consectāti paucos, qui ex fugā ēvāserant, re- liquerunt. Sie uno tempore et de navali pugna Sabīnus et de Sabīni victoria Caesar certior factus est, civitātesque omnes se statim Titurio dēdidērunt. Nam ut ad bella susci- 15 20 60 DE BELLO GALLICO pienda Gallōrum alacer ac promptus est animus, sīc mollis āc minimē resistens ad calamitātes perferendas mens eōrum est. 20. Eōdem ferĕ tempore Publius Crassus, cum in Aqui- taniam pervenisset, quae pars, ut ante dictum est, et regionum latitudine et multitudine hominum ex tertia parte Galliae est aestimanda, cum intellegeret, in eis locis sibi bellum geren- 5 dum, ubi paucis ante annis Lucius Valerius Praecōnīnus lēgātus exercitu pulso interfectus esset, atque unde Lucius. Mallius proconsul impedimentis amissis profūgisset, nōn mediocrem sibi diligentiam adhibendam intellegebat. Ita- que re frūmentāriā provīsā, auxiliis equitatuque comparāto, 10 multis praeterea viris fortibus Tolosa et Narbone, quae sunt civitātes Galliae provinciae finitimae his regionibus, nominā- tim ēvocatis in Sontiatum fines exercitum introduxit. Cuius adventu cognito Soutiātes magnis copiis coactis equitatuque, quo plurimum valebant, in itinere agmen nostrum adorti 15 prīmum equestre proelium commīsērunt, deinde, equitātu suo pulso atque insequentibus nostris, subito pedestres cōpias, quas in convalle in insidiis collocaverant, ostendērunt. Hi nostros disiectos adorti proelium renovarunt. 21. Pugnatum est diu atque acriter, cum Sontiates supe- riōribus victōriis frēti in suā virtute tōtīus Aquitaniae salutem positam putarent, nostri autem, quid sine imperātōre et sine reliquis legionibus adulescentulo duce efficere possent, per- 5 spici cuperent: tandem confecti vulneribus hostes terga vertere. Quorum magno numero interfecto, Crassus ex itinere oppidum Sontiātum oppugnare coepit. Quibus forti- ter resistentibus, vineas turresque egit. Illi alias ēruptiōne temptātā, alias cuniculis ad aggerem vineasque actis (cuius 10 rei sunt longē peritissimi Aquitāni, propterea quod multis locis apud eos aerariae sectūraeque sunt), ubi dīligentiā nostrōrum nihil his rebus profici posse intellexērunt, lēgātos A LIB. III. CAP. XXIII. 61 ad Crassum mittunt, sēque in deditionem ut recipiat, petunt. Qua re impetrātā arma trādere iussi faciunt. 22. Atque in ea re omnium nostrorum intentis animis, alia ex parte oppidi Adiatunnus, qui summam imperii tenebat, cum sexcentis dēvōtis, quos illi soldurios appellant, quōrum haec est condicio, uti omnibus in vita commodis una cum eis fruantur, quorum se amicitiae dediderint, si quid his per vim 5 accidat, aut eundem cāsum ūnā ferant aut sibi mortem con- sciscant: neque adhuc hominum memoria repertus est quis- quam, qui eo interfecto, cuius se amicitiae dēvōvisset, mori recūsāret: cum his Adiatunnus eruptionem facere cōnātus, clamōre ab ea parte munitionis sublato, cum ad arma milites 10 concurrissent vehementerque ibi pugnatum esset, repulsus in oppidum tamen, uti eadem dēditionis condīciōne uteretur, ab Crasso impetravit. 23. Armis obsidibusque acceptis Crassus in fines Voca- tium et Tarusātium profectus est. Tum vērō barbari com- mōti, quod oppidum et nātūrā loci et manu mūnītum paucis diebus, quibus eo ventum erat, expugnatum cognoverant, lēgā- tos quoqueversum dimittere, coniurare, obsides inter se dare, 5 copias parare coeperunt. Mittuntur etiam ad eas civitates lēgāti, quae sunt citeriōris Hispaniae finitimae Aquitaniae: inde auxilia dūcesque arcessuntur. Quōrum adventu magnā cum auctōritāte et magna cum hominum multitudine bellum gerere cōnantur. Dūces vērō ii dēliguntur, qui ūnā cum 10 Quinto Sertorio omnes annos fuerant summamque scientiam rei mīlitāris habere existimabantur. Hi consuetudine populi Rōmāni loca capere, castra mūnīre, commeātibus nostros intercludere instituunt. Quod ubi Crassus animadvertit, suas copias propter exiguitatem non facile dīdūci, hostem 15 et vagāri et vias obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam causam minus commodē frumentum commeatumque sibi supportāri, in dies hostium numerum augēri, nōn cunc- 62 DE BELLO GALLICO tandum existimavit, quin pugnā dēcertaret. Hac re ad con- 20 silium dēlātā, ubi omnes idem sentire intellexit, posterum diem pugnae constituit. 24. Prīmā lūce, productis omnibus copiis, duplici aciē institūta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent, exspectabat. Illi, etsi propter multitudinem. et veterem belli gloriam paucitatemque nostrōrum se tūtō 5 dīmicātūros existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur, obsessis viis commeātu intercluso sine ullo vulnere victōriā potīri, et, si propter inopiam rei frumentāriae Rōmāni sēsē recipere coepissent, impeditos in agmine et sub sarcinis in- firmiōre animo adorīri cogitabant. Hoc consilio probato ab 10 ducibus, productis Romānōrum cōpiis, sēsē castris tenebant. Hac re perspectā Crassus, cum sua cunctatione atque opinione timōris hostes nostros milites alacriores ad pugnandum effe- cissent, atque omnium voces audirentur, exspectāri diutius nōn oportēre, quīn ad castra irētur, cohortātus suos, omnibus 15 cupientibus ad hostium castra contendit. 25. Ibi cum alii fossas complerent, alii multis tēlis con- iectis defensores vallo munitionibusque depellerent, auxilia- resque, quibus ad pugnam nōn multum Crassus confīdēbat, lapidibus tēlisque subministrandis et ad aggerem cespitibus 5 comportandis speciem atque opīniōnem pugnantium praebē- rent, cum item ab hostibus constanter ac non timidē pugna- rētur tēlaque ex loco superiore missa frustra acciderent, equites circumitis hostium castris Crasso renuntiāvērunt, nōn eadem esse diligentia ab decumānā portā castra mūnīta 10 facilemque aditum habere. 26. Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiis pollicitātiōnibusque suos excitarent, quid fieri velit, ostendit. Illi, ut erat imperatum, ēductis eis cohortibus, quae praesidio castris relictae intrītae ab labōre erant, et longiōre 5 itinere circumductis, ne ex hostium castris conspici possent, LIB. III. CAP. XVIII. 63 omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis, celeriter ad eas, quas diximus, munitiōnes pervēnērunt atque his prōrutis prius in hostium castris constiterunt, quam plānē ab his vidēri aut, quid rei gereretur, cognosci posset. Tum vērō clāmōre ab ea parte audīto nostri redintegrātis vīribus, quod plērum- 10 que in spe victoriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt. Hostes undique circumventi despērātis omnibus rēbus se per munitiōnes dēicere et fugā salutem petere in- tendērunt. Quos equitātus apertissimis campis consectātus, ex mīlium L numero, quae ex Aquitania Cantabrisque con- 15 vēnisse constabat, vix quarta parte relicta, multa nocte se. in castra recepit. 27. Hāc audītā pugnā maxima pars Aquitaniae sēsē Crasso dēdidit obsidesque ultrō mīsit; quo in numero fuērunt Tarbelli, Bigerriones, Ptianii, Vocates, Tarusātes, Elusātes, Gates, Ausci, Garumni, Sibuzātes, Cocosātes: paucae ultimae nātiōnes anni tempore confisae, quod hiems suberat, hoc 5 facere neglexerunt. 28. Eōdem fere tempore Caesar, etsi prope exacta. iam aestas erat, tamen, quod omni Gallia pācātā Morini Menapiique supererant, qui in armis essent neque ad eum unquam lēgātos de pace misissent, arbitrātus id bellum celeriter confici posse eō exercitum adduxit; qui longē aliā 5 ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt. Nam quod intellegēbant maximas nātiōnes, quae proelio contendissent, pulsas superātasque esse, continentesque silvas āc palūdes habēbant, eō se suaque omnia contulerunt. Ad quārum initium silvārum cum Caesar pervenisset castraque munire 10 instituisset, neque hostis interim visus esset, dispersis in opere nostris subitō ex omnibus partibus silvae ēvolāvērunt et in nostros impetum fecerunt. Nostri celeriter arma cēpērunt eosque in silvas repulerunt et compluribus interfectis longius impedītiōribus locis secuti paucos ex suis dēperdidērunt. 15 64 DE BELLO GALLICO 29. Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere in- stituit, et ne quis inermibus imprudentibusque mīlitibus ab latere impetus fieri posset, omnem eam materiam, quae erat caesa, conversam ad hostem collocabat et pro vallo ad utrum- 5 que latus exstruēbat. Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto, cum iam pecus atque extrēma im- pedimenta ab nostris tenerentur, ipsi densiōres silvas peterent, eiusmodi sunt tempestates consecutae, uti opus necessario intermittereturet continuatione imbrium diutius sub pellibus. 10 mīlites continēri nōn possent. Itaque vastātis omnibus eō- rumagris, vicis aedificiisque incensis Caesarexercitum reduxit et in Aulercis Lexoviisque, reliquis item civitatibus, quae proximē bellum fecerant, in hibernis collocavit. COMMENTARIUS QUARTUS. 1. EA, quae secuta est, hieme, qui fuit annus Gnaeo Pom- peio, Marco Crasso consulibus, Usipetes Germani et item Tenctēri magna cum multitudine hominum flumen Rhenum trausiērunt nōn longē a mari, quo Rhenus influit. Causa transeundi fuit, quod ab Suēbis complures annos exagitāti 5 bello premēbantur et agricultura prohibebantur. Suēbōrum gens est longē maxima et bellicosissima Germānōruin om- nium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quo- tannis singula mīlia armātōrum bellandi causā ex finibus ēducunt. Reliqui, qui domi mansērunt, se atque illos alunt; 10 hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi rema- nent. Sic neque agricultura nec ratio atque usus belli inter- mittitur. Sed privāti āc separāti agri apud eos nihil est, neque longius anno remanēre uno in loco incolendi causā licet. Neque multum frumento, sed maximam partem lacte 15 atque pecore vivunt, multumque sunt in vēnātiōnibus ; quae res et cibi genere et cōtīdiāna exercitatione et libertāte vitae, quod, a pueris nullo officio aut disciplīnā assuefacti, nihil omnīnō contrā voluntatem faciant, et vīres alit et immani corporum magnitudine homines efficit. Atque in eam se 20 consuetudinem adduxerunt, ut locis frigidissimis neque vesti- tūs praeter pellis habērent quicquam, quārum propter exi- guitātem magna est corporis pars aperta, et laventur in fluminibus. 10 5 66 DE BELLO GALLICO 2. Mercatoribus est ad eos aditus magis eo, ut, quae bello ce- perint, quibus vendant, habeant, quam quo ullam rem ad se importări desiderent. Quin etiam iumentis, quibus maximē Galli delectantur, quaeque impenso parant pretio, Germāni 5 importatis nōn utuntur, sed quae sunt apud eos nāta, parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione, summi ut sint labōris, efficiunt. Equestribus proeliis saepe ex equis dē- siliunt ac pedibus proeliantur, equosque eodem remanēre vestigio assuēfēcērunt, ad quos se celeriter, cum ūsus est, 10 recipiunt; neque cōrum mōribus turpius quicquam aut in- ertius habētur quam ephippiis ūti. Itaque ad quemvis nu- merum ephippiātōrum equitum quamvis pauci adire audent. Vīnum ad se omninō importāri nōn sinunt, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effemināri 15 arbitrantur. J 3. Publicē maximam putant esse laudem, quam latis- simē a suis fīnibus vacāre agros: hac re significāri, magnum numerum cīvitātum suam vim sustinere non posse. Itaque ūnā ex parte a Suēbis circiter milia passuum sexcenta agri 5 vacāre dicuntur. Ad alteram partem succedunt Ubii, quo- rum fuit civitas ampla atque florens, ut est captus Germanō- rum, et paulō sunt eiusdem generis ceteris humāniōres, prop- terea quod Rhēnum attingunt multumque ad eos mercātōres ventitant et ipsi propter propinquitatem Gallicis sunt mōri- 10 bus assuefacti. Hos cum Suebi, multis saepe bellis experti, propter amplitudinem gravitātemque cīvitātis fīnibus expel- lere non potuissent, tamen vectīgāles sibi fēcērunt āc multō humiliōres infirmioresque redegērunt. 4. In eadem causā fuerunt Usipetes et Tenetēri, quos supra diximus, qui complures annos Suēbōrum vim sustinu- ērunt; ad extrēmum tamen agris expulsi et multis locis Ger- maniae triennium vagāti ad Rhēnum pervēnērunt. Quas 5 regiōnes Menapii incolebant et ad utramque rīpam fluminis LIB. IV. CAP. VI. 67 agros, aedificia vicosque habebant; sed tantae multitudinis aditu perterriti ex iis aedificiis, quae trans flumen habuerant, dēmigravērunt et cis Rhenum dispositis praesidiis Germānos transire prohibebant. Illi omnia experti, cum neque vi con- tendere propter inopiam nāvium neque clam transire propter 10 custōdias Menapiōrum possent, reverti se in suas sēdes regi- ōnesque simulavērunt et trīdui viam progressi rursus revertē- runt atque omni hōc itinere una nocte equitātu confecto inscios inopinantesque Menapios oppressērunt, qui de Ger- mānōrum discessu per explōrātōres certiōres facti sine metu 15 trans Rhēnum in suos vīcos remigrāverant. His interfectis navibusque eōrum occupatis, priusquam ea pars Menapiōrum, quae citra Rhenum erat, certior fieret, flumen transiērunt atque omnibus eōrum aedificiis occupatis reliquam partem hiemis se eōrum cōpiis aluērunt. 5. His de rebus Caesar certior factus et infirmitātem Gallōrum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plērumque rēbus student, nihil his committendum existimavit. Est enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et viatōres etiam invītos consistere cogant et, quid quisque 5 eōrum de quaque re audierit aut cognoverit, quaerant, et mercātōres in oppidis vulgus circumsistat quibusque ex regi- ōnibus veniant quasque ibi res cognoverint, prōnuntiare cōgant. His rēbus atque audītiōnibus permōti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in vestigio paenitere 10 necesse est, cum incertis rūmōribus serviant, et plerique ad voluntātem eōrum ficta respondeant. 20 6. Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviōri bello occurreret, mātūrius, quam consuerat, ad exercitum profi- ciscitur. Eō cum venisset, ea, quae fore suspicatus erat, facta cognōvit: missas lēgātiōnes ab nonnullis cīvitātibus ad Germānos invitatosque eos, uti ab Rhēno discēderent, 5 omniaque, quae postulassent, ab se fore parata. Qua spe 68 DE BELLO GALLICO adducti Germani latius vagābantur et in fines Eburōnum et Condrüsōrum, qui sunt Trēverōrum clientes, pervenerant. Principibus Galliae ēvocatis Caesar ea, quae cognōverat, dis- 10 simulanda sibi existimavit eorumque animis permulsis et con- firmatis equitatuque imperato bellum cum Germanis gerere constituit. 7. Re frumentaria comparātā equitibusque delectis iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. A quibus cum paucōrum dierum iter abesset, lēgāti ab his vēnērunt, quōrum haec fuit ōrātio: Germānos 5 neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen recūsāre, si lacessantur, quîn armis contendant, quod Germā- nōrum consuētudo haec sit a maioribus tradita, quicumque bellum inferant, resistere neque deprecari. Haec tamen dīcere, venisse invītos, ēiectos domo; si suam gratiam Rō- 10 māni velint, posse iis utiles esse amicos; vel sibi agros at- tribuant vel patiantur eos tenere, quos armis possēderint: sēsē ūnis Suēbis concēdere, quibus ne dii quidem immortāles pares esse possent; reliquum quidem in terris esse nēminem, quem non superare possint. 8. Ad haec, quae visum est, Caesar respondit; sed exitus fuit ōrātionis: Sibi nullam cum his amicitiam esse posse, si in Gallia remanērent; neque vērum esse, qui suos fīnes tueri non potuerint, aliēnos occupare; neque ullos in 5 Gallia vacāre agros, qui dari tantae praesertim multitudini. sine iniuria possint; sed licere, si velint, in Ubiōrum fīni- bus considere, quōrum sint lēgāti apud se et de Suēbōrum iniūriis querantur et a se auxilium petant: hōc se Ubiis imperatūrum. 9. Lēgāti haec se ad suos relātūros dixērunt et re dē- līberātā post diem tertium ad Caesarem reversūros: intereā ne propius se castra moveret, petierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit. Cognōverat enim, LIB. IV. CAP. XI. 69 magnam partem equitātūs ab iis aliquot diebus ante prae- 5 dandi frumentandique causă ad Ambivarītos trans Mosam missam hos exspectari equites atque eius rēi causā moram interpōni arbitrābātur. 10. Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta, quae appel- lātur Vacalus, insulam efficit Batavorum neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenum influit. Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo 5 spatio per fines Nantuātium, Helvētiōrum, Sequanōrum, Mediōmatricum, Tribōcōrum, Trēverōrum citātus fertur et, ubi Ōceano appropinquavit, in plūres defluit partes multis ingentibusque insulis effectis, quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur, ex quibus sunt, qui piscibus 10 atque ōvis avium vivere existimantur, multisque capitibus in Oceanum influit. 11. Caesar cum ab hoste nōn amplius passuum XII mīlibus abesset, ut erat constitutum, ad eum lēgāti revertuntur; qui in itinere congressi magnopere, ne longius progrederetur, ōrābaut. Cum id nõu impetrassent, petebant, uti ad eos equites, qui agmen antecessissent, praemitteret eosque pugnā 5 prohiberet, sibique ut potestatem faceret in Ubios lēgātos mittendi; quōrum si principes ac senātus sibi iūreiūrando fidem fecisset, ea condicione, quae a Caesare ferretur, se ūsūros ostendēbant: ad has res conficiendas sibi trīdui spatium daret. Haec omnia Caesar eōdem illo pertinere 10 arbitrābātur, ut trīdui mora interposita equites eōrum, qui abessent, reverterentur; tamen sese non longius mīlibus passuum quattuor aquationis causa processurum eo die dixit; hūc postero diē quam frequentissimi convēnīrent, ut de eōrum postulatis cognosceret. Interim ad praefectos, qui cum omni 15 equitatu antecesserant, mittit, qui nuntiarent, ne hostes proe- lio lacesserent, et si ipsi lacesserentur, sustinerent, quoad ipse cum exercitu propius accessisset. 70 DE BELLO GALLICO 12. At hostes ubi prīmum nostros equites conspexērunt, quorum erat quinque milium numerus, cum ipsi non amplius octingentos equites haberent, quod ii, qui frumentandi causā ieranttrans Mosam,nondum redierant, nihil timentibus nostris, 5 quod lēgāti eōrum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indūtiis erat ab his petītus, impetu facto celeriter nostros perturbāvērunt; rursus resistentibus consuētūdine suā ad pedes dēsiluerunt, subfossis equis compluribusque nostris deiectis reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos 10 ēgērunt, ut non prius fugā dēsisterent, quam in conspectum agminis nostri venissent. In eo proelio ex equitibus nostris. interficiuntur quattuor et septuaginta, in his vir fortissimus, Piso Aquitānus, amplissimo genere nātus, cuius avus in cīvi- tāte suā regnum obtinuerat amīcus ab senātu nostro appellā- 15 tus. Hic cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo ēripuit, ipse equo vulnerāto dēiectus, quoad potuit, fortissimērestitit: cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset, atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo, se hostibus obtulit, 20 atque interfectus est. 13. Hoc facto proelio, Caesar neque iam sibi lēgātos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrābātur ab iis, qui per dolum atque insidias, petītā pāce, ultrō bellum intu- lissent; exspectāre vērō, dum hostium copiae augerentur 5 equitatusque reverteretur, summae dementiae esse iudicabat, et cognita Gallōrum infirmitate, quantum iam apud eos hostes ūno proelio auctōritātis essent consecuti, sentiēbat; quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat. His constitūtis rēbus et consilio cum legatis et quaestore com- 10 mūnicāto, ne quem diem pugnae praetermitteret, opportu- nissima res accidit, quod postrīdiē ēius diēi māne eadem et perfidia et simulātiōne ūsi Germāni frequentes omnibus prin- cipibus maioribusque nãtu adhibitis ad eum in castra vēnē- LIB. IV. CAP. XV. 71 runt, simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contrā, atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridiē con- 15 mīsissent, simul ut, si quid possent, de indūtiis fallendo impetrarent. Quos sibi Caesar oblātos gāvīsus, illos retineri iussit; ipse omnes copias castris eduxit equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi iussit. 20 14. Acie triplici institūtā et celeriter octo mīlium itinere confecto prius ad hostium castra pervenit, quam, quid age- rētur, Germāni sentire possent. Qui omnibus rēbus subitō perterriti et celeritate adventus nostri et discessu suōrum, neque consilii habendi neque arma capiendi spatio dato, 5 perturbantur, copiasne adversus hostem ducere, an castra defendere, an fuga salutem petere praestaret. Quōrum timor cum fremitu et concursu significārētur, mīlites nostri pristini diei perfidia incitāti in castra irrupērunt. Quo loco, qui celeriter arma capere potuerunt, paulisper nostris restiterunt 10 atque inter carros impedimentaque proelium commiserunt; at reliqua multitūdo puerōrum mulierumque-nam cum omni- bus suis domo excesserant Rhenumque transierant—passim fugere coepit; ad quos consectandos Caesar equitātum mīsit. 15. Germani, post tergum clamōre audito, cum suos in- terfici viderent, armis abiectis signisque militāribus relictis se ex castris ēiēcēruut, et cum ad confluentem Mosae et Rheni pervēnissent, reliquā fugā despērātā, magno numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitāvērunt atque ibi timōre, lassi- 5 tūdine, vi flūminis oppressi perierunt. Nostri ad ūnum omnes incolumes, perpaucis vulneratis, ex tanti belli timore, cum hostium numerus capitum CCCCXXX mīlium fuisset, se in castra receperunt. Caesar iis, quos in castris retinuerat, dis- cēdendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque Gallōrum 10 veriti, quōrum agros vexāverant, remanere se apud eum velle dixerunt. His Caesar libertatem concessit. 72 DE BELLO GALLICO 16. Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhēnum esse transeundum; quarum illa fuit iustissima, quod, cum videret Germānos tam facile impelli, ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timēre voluit, 5 cum intellegerent, et posse et audēre populi Rōmāni exerci- tum Rhēnum transire. Accessit etiam, quod illa pars equi- tātūs Usīpetum et Tenctērōrum, quam suprā cominemorāvi praedandi frumentandique causā Mosam transisse neque proe- lio interfuisse, post fugam suōrum se trans Rhenum in fines 10 Sugambrōrum receperat seque cum iis coniunxerat. Ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui postularent, eos, qui sibi Galliaeque bellum intulissent, sibi dederent, responderunt: Populi Romāni imperium Rhēnum fīnīre: si se invīto Ger- mānos in Galliam transīre nōn aequum existimāret, cūr sui 15 quicquamesseimperii aut potestātis trans Rhenum postulāret? Ubii autem, qui uni ex Trausrhēnānis ad Caesarem lēgātos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere ōrābant, ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suēbis pre- merentur; vel, si id facere occupationibus reipublicae pro- 20 hiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum. Tantum esse nōmen atque opiniōnem eius exercitus, Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto, etiam ad ultimas Germanōrum nātiōnes, uti opīniōue et amicitia populi Romāni tūti esse 25 possint. Nāvium magnam cōpiam ad transportandum ex- ercitum pollicebantur. 17. Caesar his de causis, quas commemoravi, Rhēnum transire decreverat; sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrābātur, neque suae neque populi Romāni dignitātis esse statuebat. Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis 5 prōpōnēbātur propter latitudinem, rapiditātem altitudinem- que fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter nōn trādū- cendum exercitum existimabat. Rationem pontis hanc in- LIB. IV. CAP. XIX. 73 stituit. Tigna bīna sesquipedālia paulum ab imo praeacūta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duōrum inter se iungebat. Haec cum machinationibus immissa in 10 flūmen dēfixerat fistūcisque adēgerat, nōn sublicae modo directe ad perpendiculum, sed prōnē āc fastīgātē, ut secun- dum nātūram flūminis procumberent, his item contraria duo ad eundem modum iuncta intervallo pedum quadrāgēnum ab inferiore parte contrā vim atque impetum fluminis con- 15 versa statuēbat. Haec utraque insuper bipedālibus trabibus immissis, quantum eōrum tignōrum iunctūra distabat, bīnis utrimque fibulis ab extrēmā parte distinebantur; quibus dis- clusis atque in contrariam partem revinctis tanta erat operis firmitudo atque ea rērum nātūra, ut, quo māior vīs aquae se 20 incitāvisset, hōc artius illigāta tenerentur. Haec directă materia iniecta contexēbantur ac longuriis cratibusque con- sternēbantur; ac nihilō sēcius sublicae et ad inferiōrem par- tem fluminis obliquē agēbantur, quae pro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae vim fluminis exciperent, et aliae 25 item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci sīve nāves dēiciendi operis essent a barbaris missae, his dēfen- sōribus eārum rerum vīs minueretur, neu ponti nocerent. 18. Diebus decem, quibus materia coepta erat com- portāri, omni opere effecto, exercitus traducitur. Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto in fines Sugambrōrum contendit. Interim a compluribus cīvitātibus ad eum lēgāti veniunt; quibus pacem atque amicitiam peten- 5 tibus liberaliter respondit obsidesque ad se adduci iubet. Sugambri ex eo tempore, quo pons institui coeptus est, fuga comparātā hortantibus iis, quos ex Tencteris atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant suaque omnia ex- portaverant seque in solitudinem ac silvas abdiderant. 19. Caesar paucos dies in eōrum fiuibus morātus, omni- bus vicis aedificiisque incensis frumentisque succīsis, se in 10 DE BELLO GALLICO 74 fines Ubiōrum recepit atque iis auxilium suum pollicitus, si ab Suēbis premerentur, haec ab iis cognovit: Suēbos, postea- 5 quam per explōrātōres pontem fieri comperissent, more suo concilio habito, nuntios in omnes partes dīnīsisse, uti de oppidis dēmigrārent, liberos, uxōres suaque omnia in silvis dēpōnerent, atque omnes, qui arma ferre possent, unum in locum convenirent: hunc esse dēlectum medium ferē regi- 10 ōnum eārum, quas Suēbi obtinerent; hic Romānōrum ad- ventum exspectare atque ibi decertare constituisse. Quod ubi Caesar comperit, omnibus rēbus iis confectis, quārum rērum causā trādūcere exercitum constituerat, ut Germanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione libe- 15 raret, diebus omnino decem et octo trans Rhenum con- sumptis, satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitrātus, se in Galliam recepit pontemque rescidit. 20. Exigua parte aestātis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omuis Gallia ad septentriōnes vergit, mātūrae sunt hie- mes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrāta auxilia 5 intellegebat et, si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi ūsui fore arbitrābātur, si modo insulam adisset, genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. Ne- que enim temere praeter mercatores illo adit quisquam, ne- 10 que iis ipsis quicquam praeter ōram maritimam atque eas regiōnes, quae sunt contrā Gallias, nōtum est. Itaque vocă- tis ad se undique mercātōribus, neque quanta esset insulae magnitudo, neque quae aut quantae nationes incolerent, ne- que quem usum belli haberent aut quibus institūtis uterentur, 15 neque qui essent ad maiōrum navium multitudinem idōnei portus, reperire poterat. 21. Ad haec cognoscenda, priusquam periculum faceret, idoneum esse arbitrātus Gaium Volusēnum cum nāvi longā Ca LIB. IV. CAP. XXII. 75 praemittit. Huic mandat, ut explōrātis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibus copiis in Mo- rinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam 5 traiectus. Huc nāves undique ex finitimis regionibus et, quam superiōre aestāte ad Veneticum bellum effecerat clas- sem, iubet convenire. Interim consilio eius cognito et per mercātōres perlato ad Britannos, a compluribus insulae cīvi- tātibus ad eum lēgāti veniunt, qui polliceantur obsides dare 10 atque imperio populi Romāni obtemperare. Quibus audītis, līberāliter pollicitus hortatusque, ut in ea sententia permanē- rent, eos domum remittit et cum iis ūnā Commium, quem ipse Atrebatibus superātis rēgem ibi constituerat, cuius et virtutem et consilium probabat et quem sibi fidelem esse 15 arbitrābātur, cuiusque auctoritas in his regionibus magni habēbātur, mittit. Huic imperat, quas possit, adeat civita- tes hortēturque, ut populi Rōmāni fidem sequantur, seque celeriter eō ventūrum nuntiet. Volusēnus perspectis regiōni- bus omnibus, quantum ei facultatis dari potuit, qui nāvi 201 egredi ac se barbaris committere non auderet, quinto die ad Caesarem revertitur, quaeque ibi perspexisset, renuntiat. 22. Dum in his locis Caesar nāvium parandārum causā morātur, ex magna parte Morinōrum ad eum lēgāti vēnērunt, qui se de superioris temporis consilio excusarent, quod homi- nes barbari et nostrae consuetudinis imperīti bellum populo Rōmāno fecissent, seque ea, quae imperasset, factūros pollice- 5 rentur. Hōc sibi Caesar satis opportūnē accidisse arbitrātus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantulārum rerum occupātiōnes Britanniae antepōnendas iūdicābat, magnum iis numerum obsidum imperat. Quibus 10 adductis eos in fidem recepit. Navibus circiter LXXX onerā- riis coactis contractisque, quod satis esse ad duas transpor- tandas legiones existimabat, quod praeterea navium longārum 76 DE BELLO GALLICO habebat, quaestōri, lēgātis praefectisque distribuit. Huc ac- 15 cēdēbant XVIII onerariae nāves, quae ex eo loco ab mīlibus passuum VIII vento tenebantur, quo minus in eundem portum venīre possent: has equitibus distribuit. Reliquum exerci- tum Quinto Titūrio Sabīno et Lucio Aurunculeio Cottae lēgātis in Menapios atque in eos pagos Morinōrum, ab qui- 20 bus ad eum lēgāti nōn vēneraut, ducendum dedit; Publium Sulpicium Rufum lēgātum cum eo praesidio, quod satis esse arbitrabatur, portum tenere iussit. 23. His constitutis rebus, nactus idoneam ad nāvi- gandum tempestatem tertia fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et nāves conscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius esset administrātum, ipse 5 hōrā circiter diei quarta cum prīmis nāvibus Britanniam atti- git atque ibi in omuibus collibus expositas hostium copias armātas conspexit. Cuius loci haec erat nātūra, atque ita montibus angustis mare continēbātur, uti ex locis superiōri- bus in lītus tēlum adigi posset. Hunc ad egrediendum nē- 10 quaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae nāves eō convenirent, ad hōram nōnam in ancoris exspectavit. In- terim lēgātis tribunisque militum convocatis, et quae ex Volusēno cognosset et quae fieri vellet, ostendit monuitque, ut rei militāris ratio, maximē ut maritimae res postularent, ut 15 quae celerem atque instabilem mōtun haberent, ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur. His dimissis et ventum et aestum ūno tempore nactus secundum, dato signo et sublātis ancoris circiter mīlia passuum septem ab eo loco progressus, aperto ac plāno litore nāves constituit. 24. At barbari, consilio Rōmanōrum cognito, praemisso equitātu et essedãriis, quo plerumque genere in proeliis uti consuērunt, reliquis copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas, quod 5 nāves propter magnitudinem nisi in alto constitui nōn pote- LIB. IV. CAP. XXVI. 77 rant, mīlitibus autem ignōtis locis, impedītis manibus, magno et gravi onere armōrum oppressis simul et de navibus dēsiļi- endum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum illi aut ex ārido aut paulum in aquam pro- gressi omnibus membris expedītis, nōtissimis locis audacter 10 tēla cōnicerent et equos insuēfactos incitārent. Quibus rē- bus nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae im- perīti nōn eadem alacritate ac studio, quo in pedestribus ūti proeliis consuerant, ūtēbantur. 25. Quod ubi Caesar animadvertit, nāves longas, quārum et species erat barbaris inūsitātior et mōtus ad ūsum expedī- tior, paulum removēri ab onerariis navibus et rēmis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sa- gittis, tormentis hostes propelli ac summoveri iussit; quae 5 res magno ūsui nostris fuit. Nam et navium figūrā et rē- mōrum mōtu et inusitāto genere tormentōrum permōti bar- bari constiterunt ac paulum modo pedem retulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui decimae legionis aquilam ferebat, contestātus 10 deos, ut ea res legioni feliciter eveniret, 'Desilite,' inquit, milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere: ego certē meum reipublicae atque imperātōri officium praestitero.' Hōc cum vōce magna dixisset, se ex nāvi prōiēcit atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, 15 ne tantum dedecus admitteretur, universi ex nāvi dēsiluerunt. Hos item ex proximis navibus cum conspexissent, subsecuti hostibus appropinquarunt. 26. Pugnātum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant, atque alius alia ex nāvi, quibuscum- que signis occurrerat, se aggregabat, magnopere perturba- bantur; hostes vēro, nōtis omnibus vadis, ubi ex litore 5 aliquos singulares ex nāvi egredientes conspexerant, incitā- M Ka 78 DE BELLO GALLICO tis equis impeditos adoriēbantur, plūres paucos circumsistē- bant, alii ab latere aperto in universos tēla cōniciēbant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas longārum nā- 10 vium, item speculātōria nāvigia militibus complēri iussit et, quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. Nos- tri, simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt, neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenēre at- 15 que insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit. 27. Hostes proelio superāti, simul atque se ex fugā recēpērunt, statim ad Caesarem lēgātos de pace mīsērunt; obsides datūros, quaeque imperasset, facturos esse polliciti sunt. Ūnā cum his lēgātis Commius Atrebas vēnit, quem 5 suprā dēmonstrāveram a Caesare in Britanniam praemissum. Hunc illi e nāvi egressum, cum ad eos ōrātōris modo Cae- saris mandata deferret, comprehenderant atque in vincula cōniēcerant tum proelio facto remīsērunt. In petendā pāce ēius rei culpam in multitudinem coniecerunt et, propter im- 10 prudentiam ut ignosceretur, petivērunt. Caesar questus, quod, cum ultro in continentem legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causă intulissent, ignoscere impruden- tiae dixit obsidesque imperavit; quōrum illi partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis arcessitam paucis 15 diēbus sēsē datūros dixerunt. Interea suos remigrare in agros iusserunt, principesque undique convenire et se civi- tātesque suas Caesari commendare coeperunt. 28. His rēbus pace confirmātā, post diem quartum, quam est in Britanniam ventum, nāves XVIII, de quibus su- prā demonstrātum est, quae equites sustulerant, ex superiore. portu lēni vento solvērunt. Quae cum appropinquarent Bri- 5 tanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas subito coorta est, ut nulla eārum cursum tenere posset, sed aliae eōdem, LIB. IV. CAP. XXXI. 79 unde erant profectae, referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius sõlis occāsum, magno sui cum pe- rīculo deicerentur; quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa nocte in altum provectae 10 continentem petierunt. 29. Eadem nocte accidit, ut esset lūna plēna, qui dies maritimos aestūs maximos in Oceano efficere consuevit, nos- trisque id erat incognitum. Ita uno tempore et longas nāves, quibus Caesar exercitum transportandum curaverat quasque in aridum subduxerat, aestus complēverat, et onerarias, quae 5 ad ancoras erant dēligātae, tempestas afflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabātur. Compluribus nāvibus fractis reliquae cum essent, fūnibus, ancoris reliquisque armamentis amissis, ad nāvigandum in- ūtiles, magna, id quod necesse erat accidere, tōtius exercitus 10 perturbatio facta est. Neque enim nāves erant aliae, quibus reportāri possent, et omnia deerant, quae ad reficiendas nā- ves erant usui, et, quod omnibus constabat, hiemāri in Gallia oportere, frumentum his in locis in hiemem prōvīsum nōn erat. 30. Quibus rēbus cognitis principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem convenerant, inter se collocuti, cum equites et nāves et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitātem mīlitum ex castrōrum exiguitate cognoscerent, quae hōc erant etiam angustiōra, quod sine impedimentis 5 Caesar legiones transportaverat, optimum factu esse duxerunt, rebellione facta frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem prōducere, quod his superātis aut reditu in- terclūsis neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transitūrum confidebant. Itaque rursus coniūrātiōne factā 10 paulatim ex castris discedere ac suos clam ex agris dēdūcere coeperunt. 31. At Caesar, etsi nondum eōrum consilia cognoverat, 15 80 DE BELLO GALLICO tamen et ex ēventu nāvium suārum et ex eo, quod obsides dare intermiserant, fore id, quod accidit, suspicabatur. Ita- que ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et frumen- 5 tum ex agris cotīdiē in castra conferebat et, quae gravissimē afflictae erant nāves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas ūtēbātur et, quae ad eas res erant ūsui, ex conti- nenti comportări iubēbat. Itaque cum summo studio a mi- litibus administrārētur, XII nāvibus āmissis, reliquis ut nāvi- 10 gāri commodē posset, effecit. 32. Dum ea geruntur, legiōne ex consuētūdine ūnā frumentātum missa, quae appellabātur septima, neque ulla ad id tempus belli suspiciōne interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitāret, ii, qui pro 5 portis castrōrum in statiōne erant, Caesari nuntiāvērunt, pulverem mãiōrem, quam consuetudo ferret, in ea parte vi- dēri, quam in partem legio iter fecisset. Caesar id, quod erat, suspicātus, aliquid nōvi a barbaris initum consilii, co- hortes, quae in statiōuibus erant, secum in eam partem pro- 10 ficisci, ex reliquis duas in stationem cohortes succedere, reliquas armari et confestim sēsē subsequi iussit. Cum paulo. longius a castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegrē sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tēla cōnici animadvertit. Nam quod omni ex reliquis partibus 15 demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes, huc nostros esse ventūros, noctu in silvis dēlituerant; tum dispersos depositis armis in metendo occupatos subitō adorti, paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbāverant, simul equitatu atque essedis circumdederant. 33. Genus hoc est ex essedis pugnae. Primō per hōc omnes partes perequitant et tēla coniciunt atque ipso terrōre equōrum et strepitu rotārum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuāvērunt, ex essedis dē- 5 siliunt et pedibus proeliantur. Aurīgae interim paulatim ex LIB. IV. CAP. XXXVI. 81 proelio excedunt atque ita currus collocant, ut, si illi a multi- tūdine hostium premantur, expeditum ad suos receptum ha- beant. Ita mōbilitātem equitum, stabilitātem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt, uti in declīvi ac praecipiti loco incitatos equos susti- 10 nēre et brevi moderāri ac flectere et per tēmōnem percurrere et in iugo insistere et se inde in currūs citissimē recipere consuerint. 34. Quibus rēbus, perturbatis nostris, nōvitāte pugnae tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto ad lacessendum et ad committendum proelium aliēnum esse tempus arbitrātus suo se loco continuit et brevi 5 tempore intermisso in castra legiones reduxit. Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris reli- qui, discesserunt. Secutae sunt continuos complures dies tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugnā prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes par- 10 tes dimiserunt paucitatemque nostrōrum militum suis prae- dicāvērunt et, quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui līberandi facultas darētur, si Rōmānos castris expulissent, dēmonstrāvērunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra vēnērunt. 35. Caesar etsi idem, quod superioribus diebus acci- derat, fore vidēbat, ut, si essent hostes pulsi, celeritāte perī- culum effugerent, tamen nactus equites circiter trīginta, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, sēcum transpor- tāverat, legiōnes in acie pro castris constituit. Commisso 5 proelio diutius nostrōrum militum impetum hostes ferre non potuērunt āc terga ve tērunt. Quos tanto spatio secūti, quan- tum cursu et vīribus eincere potuērunt, complures ex iis occi- dērunt, deinde omnibus longe lateque aedificiis incensis se in castra recēpērunt. 36. Eōdem diē lēgāti ab hostibus missi ad Caesarem 6 15 10 82 DE BELLO GALLICO de pāce vēnērunt. His Caesar numerum obsidum, quem ante imperāverat, duplicavit eosque in continentem addūci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis nāvibus hiemi 5 nāvigātiōnem subiciendam nōn existimabat. Ipse idoneam tempestatem nanctus paulo post mediam noctem nāves solvit; quae omnes incolumes ad continentem pervēnē- runt; sed ex iis onerariae duae eosdem, quos reliqui, portus capere non potuērunt et paulō infrā dēlātae sunt. 37. Quibus ex nāvibus cum essent expositi mīlites circiter trecenti atque in castra contenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam proficiscens pacātos reliquerat, spē praedae adducti primō non ita magno suorum numero cir- 5 cumstetērunt ac, si sēsē interfici nollent, arma ponere iussē- runt. Cum illi orbe facto sēsē defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter milia sex convēnērunt. Qua re nuntiātā Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio mīsit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuērunt 10 atque amplius hōris quattuor fortissimē pugnāvērunt et paucis vulneribus acceptis complures ex his occiderunt. Posteā vērō quam equitatus noster in conspectum venit, hostes abiectis. armis terga vertērunt magnusque eōrum numerus est occīsus. 38. Caesar posterō die Titum Labienum lēgātum cum iis legionibus, quas ex Britannia reduxerat, in Morinos, qui rebelliōnem fecerant, misit. Qui cum propter siccitātes palūdum, quo se reciperent, non haberent, quo superiore. 5 anno perfugio fuerant ūsi, omnes fere in potestatem Labiēni pervēnērunt. At Q. Titurius et L. Cotta lēgāti, qui in Mc- napiōrum fīnes legiones duxerant, omnibus eōrum agris vas- tātis, frūmentis succīsis, aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem re- 10 cēpērunt. Caesar in Belgis omnium legionum hiberna con- stituit. Eō duae omnīno cīvitātes ex Britannia obsides mīsērunt, reliquae neglexērunt. His rebus gestis ex litteris Caesaris diērum viginti supplicatio a senātu decrēta est. COMMENTARIUS QUINTUS. 1. L. DOMITIO Ap. Claudio consulibus, discēdens ab hī- bernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, lē- gātis imperat, quos legiōnibus praefecerat, uti, quam plūrimas possent, hieme nāves aedificandas veteresque reficiendas cū- rarent. Earum modum formamque demonstrat. Ad celeri- 5 tātem onerandi subductiōnesque paulo facit humiliōres, quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognōverat; ad onera ac multitudinem iumen- tōrum transportandam paulō lātiōres, quam quibus in reliquis 10 ūtimur maribus. Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem humilitas multum adiuvat. Ea, quae sunt ūsui ad armandas nāves, ex Hispania apportari iubet. Ipse conven- tibus Galliae citerioris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a Pīrustis finitimam partem provinciae incursionibus vastāri 15 audiēbat. Eō cum vēnisset, cīvitātibus mīlites imperat cer- tumque in locum convenire iubet. Qua re nuntiata, Pīrustae lēgātos ad eum mittunt, qui doceant, nihil earum rērum pub- lico factum consilio, sēsēque parātos esse dēmonstrant om- nibus ratiōnibus de iniuriis satisfacere. Perceptā ōrātiōne 20 eōrum, Caesar obsides imperat eosque ad certam diem ad- dūci iubet; nisi ita fecerint, sēsē bello civitatem persecutu- rum dēmonstrat. Iis ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter cīvitātes dat, qui lītem aestiment poenamque constituant. 84 DE BELLO GALLICO 2. His confectis rēbus conventibusque peractis, in citeri- ōrem Galliam revertitur, atque inde ad exercitum proficiscitur. Eō cum venisset, circuitis omnibus hibernis, singulāri mīlitum studio, in summā omnium rerum inopia, circiter sexcentas ēius 5 generis cuius supra dēmonstravimus nāves et longas XXVIII invēnit instructas, neque multum abesse ab eo, quin paucis diēbus dēdūci possint. Collaudātis mīlitibus atque iis, qui negōtio praefuerant, quid fieri velit, ostendit atque omnes ad portum Itium convenire iubet, quo ex portu commodissimum 10 in Britanniam traiectum esse cognoverat, circiter milium pas- suum XXX a continenti: huic rei, quod satis esse visum est militum, reliquit. Ipse cum legionibus expeditis IV et equiti- bus DCCC in fines Trēverōrum proficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio parebant Germanosque 15 Transrhēnānos sollicitare dīcēbantur. 3. Haec civitas longē plurimum tōtīus Galliae equitātu valet magnasque habet copias peditum, Rhenumque, ut su- prā dēmonstrāvimus, tangit. In eā cīvitāte duo de princi- pātu inter se contendebant, Indutiomarus et Cingetorix; e 5 quibus alter, simul atque de Caesaris legionumque adventu cognitum est, ad eum vēnit, se suosque omnes in officio fu- tūros neque ab amīcitia populi Rōmāni dēfectūros confirmavit quaeque in Treveris gererentur, ostendit. At Indutiomarus. equitatum peditatumque cōgere iisque, qui per aetatem in 10 armis esse non poterant, in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios fines Trēverōrum a flūmine Rhēno ad initium Rēmōrum pertinet, bellum parare instituit. Sed posteaquam nonnulli principes ex ea civitate et familiari- tāte Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus perterriti 15 ad Caesarem vēnērunt et de suis prīvātim rēbus ab eo petere coeperunt, quoniam cīvitāti consulere non possent, veritus, ne ab omnibus dēsereretur, Indutiomarus lēgātos ad Caesa- rem mittit: Sēsē idcirco ab suis discedere atque ad eum LIB. V. CAP. VI. 85 venīre noluisse, quo facilius cīvitātem in officio contineret, ne omnis nobilitātis discessu plebs proper imprudentiam lābe- 20 rētur itaque esse civitatem in sua potestate, sēsēque, si Caesar permitteret, ad eum in castra ventūrum, suas cīvi- tātisque fortunas eius fidei permissurum. 4. Caesar, etsi intellegebat, qua de causa ea dicerentur, quaeque eum res ab instituto concilio deterreret, tamen, ne aestātem in Trēveris consumere cōgerētur, omnibus ad Bri- tannicum bellum rebus comparātis, Indutiomarum ad se cum ducentis obsidibus venire iussit. His adductis, in iis filio pro- 5 pinquisque eius omnibus, quos nōminātim ēvocāverat, consō- lātus Indutiomarum hortatusque est, uti in officio manēret ; nihilo tamen sēcius principibus Trēverōrum ad se convocatis hos singillatim Cingetorigi conciliavit, quod cum merito ēius a se fieri intellegebat, tum magni interesse arbitrabātur, ēius 10 auctōritātem inter suos quam plūrimum valere, cūius tam egregiam in se voluntatem perspexisset. Id tulit factum graviter Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et, qui iam ante inimico in nos animo fuisset, multō gravius hōc dolōre exarsit. 15 5. His rebus constitūtis, Caesar ad portum Itium cum le- giōnibus pervenit. Ibi cognoscit, LX nāves, quae in Meldis factae erant, tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem, unde erant profectae, revertisse; reliquas pa- rātas ad nāvigandum atque omnibus rēbus instructas invenit. 5 Eōdem equitatus totius Galliae convenit numero milium quat- tuor principesque ex omnibus civitatibus; ex quibus per- paucos, quōrum in se fidem perspexerat, relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco secum ducere decreverat, quod, cum ipse abesset, mōtum Galliae verēbātur. 6. Erat una cum ceteris Dumnorix Aeduus, de quo ante ab nōbis dictum est. Hunc secum habēre in prīmis consti- tuerat, quod eum cupidum rerum novārum, cupidum imperii, 10 86 DE BELLO GALLICO magni animi, magnae inter Gallos auctoritatis cognoverat. 5 Accēdēbat huc, quod in concilio Aeduōrum Dumnorix dixe- rat, sibi a Caesare regnum civitatis deferri; quod dictum Aedui graviter ferebant, neque recusandi aut deprecandi causā lēgātos ad Caesarem mittere audebant. Id factum ex suis hospitibus Caesar cognoverat. Ille omnibus prīmō 10 precibus petere contendit, ut in Gallia relinqueretur, partim quod insuētus nāvigandi mare timēret, partim quod religiōni- bus impedīri sēsē diceret. Posteaquam id obstinātē sibi ne- gāri vīdit, omni spe impetrandi adempta, principes Galliae sollicitare, sēvocare singulos hortarique coepit, uti in conti- 15 nenti remanerent; metu territare: non sine causa fieri, ut Gallia omni nōbilitāte spoliārētur ; id esse consilium Caesaris, ut, quos in conspectu Galliae interficere verērētur, hos omnes in Britanniam traductos necāret; fidem reliquis interponere, iusiurandum poscere, ut, quod esse ex usu Galliae intellexis- 20 sent, communi consilio administrarent. Haec a complūri- bus ad Caesarem deferebantur. 7. Qua re cognita Caesar, quod tantum civitāti Aeduae dignitātis tribuebat, coercendum atque deterrendum, quibus- cumque rēbus posset, Dumnorigem statuēbat; quod longius ēius amentiam progredi videbat, prospiciendum, ne quid sibi 5 ac reipublicae nocere posset. Itaque dies circiter xxv in eo loco commoratus, quod Cōrus ventus navigātiōnem impedie- bat, qui magnam partem omnis temporis in his locis flare con- suevit, dabat operam, ut in officio Dumnorigem contineret, nihilo tamen sēcius omnia eius consilia cognosceret; tandem 10 idoneam nactus tempestatem milites equitesque conscendere in nāves iubet. At omnium impeditis animis, Dumnorix cum equitibus Aeduōrum a castris insciente Caesare domum dis- cedere coepit. Qua re nuntiātā Caesar, intermissă pro- fectione atque omnibus rebus postpositis, magnam partem 15 equitatus ad eum insequendum mittit retrahique imperat; si LIB. V. CAP. IX. 87 vim faciat neque pareat, interfici iubet, nihil hunc se absente pro sāno facturum arbitrātus, qui praesentis imperium neg- lexisset. Ille enim revocatus resistere āc se manu defendere suōrumque fidem implorare coepit, saepe clamitans, līberum se liberaeque esse civitatis. Illi, ut erat imperatum, circum- 20 sistunt hominem atque interficiunt; at equites Aedui ad Caesarem omnes revertuntur. 8. His rebus gestis, Labiēno in continente cum tribus legionibus et equitum milibus duobus relicto, ut portūs tuē- rētur et rem frumentāriam prōvideret, quaeque in Gallia gererentur, cognosceret consiliumque pro tempore et pro re caperet, ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum, 5 quem in continenti reliquerat, ad sõlis occasum nāves solvit ; et, lēni Africo prōvectus, mediā circiter nocte vento intermisso, cursum nou tenuit; et, longius dēlātus aestu, ortā lūce, sub si- nistra Britanniam relictam conspexit. Tum rursus aestus com- mūtātiōnem secutus rēmis contendit, ut eam partem insulae 10 caperet, qua optimum esse egressum superiōre aestāte cog- nōverat. Qua in re admodum fuit militum virtus laudanda, qui vectōriis gravibusque navigiis non intermisso remigandi labōre longārum nāvium cursum adaequarunt. Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore, 15 neque in eo loco hostis est vīsus; sed, ut postea Caesar ex captīvis cognovit, cum magnae manūs eō convēnissent, mul- titudine nāvium perterritae, quae cum annōtinis privātisque, quas sui quisque commodi fecerat, amplius octingentae ūno erant visae tempore, a litore discesserant ac se in superiōra 20 loca abdiderant. - 9. Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captīvis cognovit, quo in loco hostium copiae conse- dissent, cohortibus decem ad mare relictis et equitibus tre- centis, qui praesidio nāvibus essent, de tertia vigiliā ad hostes contendit, eo minus veritus navibus, quod in litore molli 5 Dorm 88 DE BELLO GALLICO atque aperto dēligātas ad ancoram relinquebat, et praesidio navibus Quintum Atrium praefecit. Ipse noctu progressus mīlia passuum circiter XII hostium copias conspicatus est. Illi equitatu atque essedis ad flūmen progressi ex loco supe- 10 riōre nostros prohibere et proelium committere coeperunt. Repulsi ab equitatu se in silvas abdiderunt, locum naneti egregie et nātūrā et opere munitum, quem domestici belli, ut vidēbantur, causă iam ante praeparāverant; nam crebris arboribus succīsis omnes introitus erant praeclūsi. Ipsi ex 15 silvis rāri propugnabant nostrosque intrā mūnītiōnes ingredi prohibebant. At milites legiōuis septimae, testūdine factă et aggere ad mūnītiōnes adiecto, locum cēpērunt eosque ex silvis expulērunt, paucis vulneribus acceptis. Sed eos fugientes longius Caesar prosequi vetuit, et quod loci naturam iguō- 20 rabat, et quod, magna parte diei cousumpta, mūnītiōni cas- trōrum tempus relinqui volebat. 10. Postrīdie eius diei mane tripertito milites equitesque in expedītiōnem mīsit, ut eos, qui fūgerant, persequerentur. His aliquantum itineris progressis, cum iam extrēmi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad Caesarem vēnērunt, 5 qui nuntiarent, superiore nocte, maxima coortā tempestate. prope omnes nāves afflictas atque in litore eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsisterent neque nautae gubernā- tōresque vim pati tempestātis possent: itaque ex eo con- cursu nāvium magnum esse incommodum acceptum. 11. His rebus cognitis, Caesar legiones equitatumque revo- cāri atque in itinere resistere iubet, ipse ad nāves revertitur; eadem fere, quae ex nuntiis litterisque cognōverat, cōram perspicit, sic ut amissis circiter XL navibus reliquae tamen 5 refici posse magno negotio viderentur. Itaque ex legionibus fabros dēligit et ex continenti alios arcessi iubet; Labiēno scrībit, ut, quam plūrimas posset, iis legionibus, quae sunt apud eum, nāves instituat. Ipse, etsi res erat multae operae LIB. V. CAP. XIII. 89 ac labōris, tamen commodissimum esse statuit, omnes nāves subdūci et cum castris ūnā mūnītiōne coniungi. In his rebus 10 circiter dies decem consumit, ne nocturnis quidem temporibus ad labōrem mīlitum intermissis. Subductis nāvibus castrisque egregiē mūnītis, easdem cōpias, quas ante, praesidio navibus reliquit, ipse eodem, unde redierat, proficiscitur. Eō cum vēnisset, mãiōres iam undique in eum locum copiae Britan- 15 nōrum convēnerant summa imperii bellique administrandi communi consilio permissă Cassivellauno; cūius fīnes a maritimis civitatibus flumen dividit, quod appellatur Tamesis, a mari circiter milia passuum LXXX. Huic superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella intercesserant; sed 20 nostro adventu perniōti Britanni hunc tōti bello imperioque praefecerant. 12. Britanniae pars interior ab iis incolitur, quos nātos in insulā ipsi memoriā prōditum dicunt, maritima pars ab iis, qui praedae ac belli inferendi causā ex Belgis transiērunt qui omnes ferē iis nōminibus cīvitātum appellantur, quibus orti ex civitatibus eō pervēnērunt, et bello illato ibi permansē- 5 runt atque agros colere coeperunt. Hominum est iufīnīta multitūdo crēberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus. Ūtuntur aut aere aut nummo ae- reo aut tāleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in 10 maritimis ferrum, sed ēius exigua est cōpia; aere ūtuntur importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia est praeter fāgum atque abietem. Leporem et gallinam et anserem gus- tāre fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiōra quam in Gallia, remissiōri- 15 bus frigoribus. 13. Insula nātūrā triquetra, cuius unum latus est contrā Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia nāves appelluntur, ad orientem 90 DE BELLO GALLICO sōlem, inferior ad meridiem spectat. Hoc pertinet circiter 5 milia passuum quingenta. Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem sōlem; qua ex parte est Hibernia dīmidio minor, ut existimatur, quam Britannia, sed pari spatio trans- missus, atque ex Gallia est in Britanniam. In hoc medio cursu est insula, quae appellātur Mona; complures praetereā 10 minōres subiectae insulae existimantur; de quibus insulis nonnulli scripserunt, dies continuos triginta sub brūmā esse noctem. Nos nihil de eo percontationibus reperiēbāmus, nisi certis ex aqua mensūris breviores esse quam in couti- nenti noctes vidēbāmus. Hūius est longitudo lateris, ut fert 15 illōrum opinio, septingentorum milium. Tertium est contrā septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius an- gulus lateris maximē ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur. Ita omuis insula est in circuitu vicies centum mīlium passuum. 14. Ex his omnibus longe sunt humanissimi, qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallicā differunt consuētūdine. Interiores plerique frumenta nōn seruut, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestīti. 5 Omnes vērō se Britauni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit. colōrem, atque hoc horridiōres sunt in pugna aspectu; capil- loque sunt prōmisso atque omni parte corporis rāsā praeter caput et labrum superius. Uxores habent deni duodēnique inter se communes, et maxime fratres cum fratribus parentes- 10 que cum liberis; sed si qui sunt ex his nati, eōrum habentur līberi, quo primum virgo quaeque dēducta est. 15. Equites hostium essedãriique acriter proelio cum equi- tātu nostro in itinere conflixerunt, tamen ut nostri omnibus partibus superiores fuerint atque eos in silvas collesque com- pulerint; sed compluribus interfectis cupidius insecūti non- 5 nullos ex suis āmīsērunt. At illi intermisso spatio, imprū- dentibus nostris atque occupatis in munitiōne castrōrum, LIB. V. CAP. XVII. 91 subito se ex silvis ēiecerunt impetuque in eos facto, qui erant in statiōne pro castris collocati, acriter pugnāvērunt, duābus- que missis subsidio cohortibus a Caesare, atque his prīmis legiōnum duārum, cum hae perexiguo intermisso loci spatio 10 inter se constitissent, novo genere puguae perterritis nostris per medios audacissimē perrūpērunt seque inde incolumes re- cēpērunt. Eo die Quintus Laberius Dūrus, tribūnus mīlitum, interficitur. Illi pluribus submissis cohortibus repelluntur. 16. Tōto hōc in genere pugnae, cum sub oculis omnium ac pro castris dīmicārētur, intellectum est, nostros propter gravitātem armorum, quod neque insequi cedentes possent neque ab signis discedere auderent, minus aptos esse ad huius generis hostem, equites autem magno cum periculo 5 proelio dimicare, propterea quod illi etiam consultō plērum- que cederent et, cum paulum ab legionibus nostros remō- vissent, ex essedis dēsilīrent et pedibus dispari proelio con- tenderent. Equestris autem proelii ratio et cēdentibus et insequentibus pār atque idem perīculum inferēbat. Accēdē- 10 bat huc, ut numquam conferti, sed rari magnisque intervallis proeliārentur stationesque dispositas haberent, atque alios alii deinceps exciperent, integrique et recentes dēfatīgātis succederent. 17. Postero diē procul a castris hostes in collibus con- stiterunt rārique se ostendere et lēnius quam prīdiē nostros equites proelio lacessere coeperunt. Sed meridie, cum Caesar pābulandi causā tres legiōnes atque omnem equitātum cum Gaio Trebōnio lēgāto misisset, repentē ex omnibus partibus 5 ad pābulātōres advolāvērunt, sic uti ab signis legionibusque nōn absisterent. Nostri acriter in eos impetu facto reppulē- runt neque finem sequendi fēcērunt, quoad subsidio confīsi equites, cum post se legiones viderent, praecipites hostes ēgērunt, magnoque eōrum numero interfecto neque sui colli- 10 gendi neque consistendi aut ex essedis desiliendi facultatem 92 DE BELLO GALLICO dederunt. Ex hac fugā prōtinus, quae undique convenerant, auxilia discesserunt, neque post id tempus umquam summis nobiscum copiis hostes contenderunt. 18. Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc aegrē, transīri potest. Eō cum venisset, animum advertit, ad alteram fluminis rīpam 5 maguas esse copias hostium instructas. Ripa autem erat acutis sudibus praefixis mūnīta, eiusdemque generis sub aquã defixae sudes flumine tegebantur. His rebus cognitis a captīvis perfugisque, Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit. Sed ea celeritate atque eo impetu 10 mīlites iērunt, cum capite solo ex aqua exstarent, ut hostes impetum legiōnum atque equitum sustinere non possent rīpasque dimitterent ac se fugae mandarent. 19. Cassivellaunus, ut suprā dēmonstrāvimus, omni dē- posita spe contentiōnis dīmissis ampliōribus cōpiis, mīlibus circiter quattuor essedāriōrum relictis, itinera nostra servābat paulumque ex viāexcēdēbat locisque impedītis ac silvestribus 5 sēsē occultabat atque iis regionibus, quibus nos iter factūros cognoverat, pecora atque homines ex agris in silvas compelle- bat et, cum equitātus noster liberius praedandi vastandique causā se in agros ēiecerat, omnibus viis semitisque essedārios ex silvis ēmittēbat et magno cum periculo nostrōrum equitum 10 cum iis confligēbat atque hoc metu latius vagāri prōhibēbat. Relinquēbātur, ut neque longius ab agmine legiōnum discēdi Caesar pateretur, et tantum in agris vastandis incendiisque faciendis hostibus noceretur, quantum labōre atque itinere legiōnārii milites efficere poterant. 20. Interim Trinobantes, prope firmissima earum regiō- num civitas, ex qua Mandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad eum in continentem Galliam venerat, cuius pater in ea civitate reguum obtinuerat interfectusque erat a Cassi- LIB. V. CAP. XXII. 93 vellauno, ipse fuga mortem vitaverat, lēgātos ad Caesarem mittunt pollicenturque, sēsē ei deditūros atque imperāta facturos; petunt, ut Mandubracium ab iniuria Cassivellauni defendat atque in civitātem mittat, qui praesit imperiumque obtineat. His Caesar imperat obsides quadraginta frumen- tumque exercitui Mandubraciumque ad eos mittit. Illi im- 10 perāta celeriter fecerunt, obsides ad numerum frumentumque mīsērunt. 21. Trīnobantibus defensis atque ab omni militum in- iūria prōhibitis, Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi, lēgātiōnibus missis, sēsē Caesari dedunt. Ab his cog- noscit, nōn longē ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus hominum 5 pecorisque numerus convenerit. Oppidum autem Britanni vocant, cum silvas impeditas vallo atque fossa mūniērunt, quo incursiōnis hostium vītandae causă convenīre consuērunt. Eō proficiscitur cum legionibus: locum reperit egregiē nātūrā atque opere munitum; tamen hunc duabus ex partibus op- 10 pugnare contendit. Hostes paulisper morati militum nostrō- rum impetum nōn tulērunt sēsēque alia ex parte oppidi ēiecerunt. Magnus ibi numerus pecoris repertus, multique in fugă sunt comprehensi atque interfecti. 22. Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare suprā dēmonstrāvimus, quibus regiōnibus quattuor reges praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntios mittit atque his imperat, uti coactis omnibus copiis castra navalia de improvisō adori- 5 antur atque oppugnent. Ii cum ad castra venissent, nostri éruptiōne factā multis eōrum interfectis, capto etiam nōbili duce Lugotorige suos incolumes reduxerunt. Cassivellaunus hōc proelio nuntiato tot detrimentis acceptis, vastātis fīnibus, maximē etiam permōtus defectione civitatum, lēgātos per 10 Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit. 94 DE BELLO GALLICO Caesar, cum constituisset hiemāre in continenti propter re- pentīnos Galliae mōtūs, neque multum aestatis superesset, atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat et 15 quid in annos singulos vectīgālis populo Rōmāno Britannia penderet, constituit. Interdicit atque imperat Cassivellauno, ne Mandubracio neu Trinobantibus bellum faciat. 23. Obsidibus acceptis, exercitum reducit ad mare, nāves invenit refectas. His dēductis, quod et captīvōrum magnum numerum habebat et nonnullae tempestāte dēperi- erant nāves, duobus commeatibus exercitum reportare in- 5 stituit. Āc sīc accidit, uti ex tanto navium numero tot nāvigātiōnibus neque hoc neque superiore anno ulla omnino nāvis, quae milites portaret, dēsiderārētur, at ex iis, quae inānes ex continenti ad eum remitterentur, et prioris com- meatus expositis militibus et quas postea Labienus faciendas 10 curaverat numero LX, perpaucae locum caperent, reliquae ferē omnes rēicerentur. Quas cum aliquamdiu Caesar frustrā exspectasset, ne anni tempore a navigātiōne excluderetur, quod aequinoctium suberat, necessario angustius milites col- locavit ac, summa tranquillitate consecuta, secundā inită cum 15 solvisset vigilia, prīmā lūce terram attigit omnesque incolu- ines nāves perduxit. 24. Subductis navibus concilioque Gallorum Samaro- brīvae peracto, quod eo anno frumentum in Gallia propter siccitātes angustius prōvēnerat, coactus est aliter ac superi- ōribus annis exercitum in hibernis collocare legiōnesque in 5 plūres cīvitātes distribuere. Ex quibus unam in Morinos dūcendam Gaio Fabio lēgāto dedit, alteram in Nervios Quinto Cicerōni, tertiam in Esubios Lūcio Roscio; quartam in Rēmis cum Tito Labieno in confinio Trēverōrum hiemāre iussit; tres in Belgis collocavit; his Marcum Crassum quae- 10 stōrem et Lūcium Munātium Plancum et Gaium Trebōnium lēgātos praefecit. Unam legionem, quam proximē trans Pa- LIB. V. CAP. XXVI. 95 dum conscripserat, et cohortes quinque in Eburōnes, quōrum pars maxima est inter Mosam ac Rhēnum, qui sub imperio Ambiorigis et Catuvolci erant, misit. His militibus Quintum Titurium Sabīnum et Lūcium Aurunculēium Cottam lēgātos 15 praeesse iussit. Ad hunc modum distribūtis legionibus facil- limē inopiae frūmentāriae sēsē medēri posse existimāvit. Atque hārum tamen omnium legiōnum hiberna praeter eam, quam Lucio Roscio in pacatissimam et quietissimam partem ducendam dederat, milibus passuum centum continebantur. 20 Ipse interea, quoad legiones collocãtas mūnītaque hiberna cognovisset, in Gallia morāri constituit. 25. Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cūius māiōres in suā cīvitāte regnum obtinuerant. Huic Caesar pro eius virtute atque in se benevolentia, quod in omnibus bellis singulāri ēius opera fuerat ūsus, māiōrum lo- cum restituerat. Tertium iam hunc annum regnantem, ini- 5 mīcis multis palam ex civitāte et iis auctoribus, eum inter- fecerunt. Dēfertur ea res ad Caesarem. Ille veritus, quod ad plūres pertinebat, ne civitas eōrum impulsu dēficeret, Lūcium Plancum cum legiōue ex Belgio celeriter in Carnu- tes proficisci iubet ibique hiemāre, quōrumque opera cognō- 10 verat Tasgetium interfectum, hos comprehensos ad se mittere. Interim ab omnibus lēgātis quaestōreque, quibus legiōnes trā- diderat, certior factus est, in bīberna perventum locumque hibernis esse mūnītum. 26. Diebus circiter XV, quibus in hiberna ventum est, initium repentīni tumultūs āc defectiōnis ortum est ab Am- biorige et Catuvolco; qui, cum ad fines regui sui Sabīno Cottaeque praestō fuissent frumentumque in hiberna com- portāvissent, Indutiomari Trēveri nuntiis impulsi suos conci- 5 tāvērunt subitōque oppressis lignātōribus magna manu ad castra oppugnātum vēnērunt. Cum celeriter nostri arma cëpissent vallumque ascendissent atque ūnā ex parte His- 96 DE BELLO GALLICO pānis equitibus emissis equestri proelio superiores fuissent, 10 despērātā re hostes suos ab oppugnatione reduxerunt. Tum suo mōre conclāmāvērunt, uti aliqui ex nostris ad colloquium prōdīret: habēre sēsē, quae de re communi dicere vellent, quibus rēbus controversias minui posse spērārent. 27. Mittitur ad eos colloquendi causā Gaius Arpīnēius eques Rōmānus, familiaris Quinti Titurii, et Quintus Iūnius ex Hispania quidam, qui iam ante missu Caesaris ad Ambi- origem ventitāre consuerat; apud quos Ambiorix ad hunc 5 modum locutus est: Sēsē pro Caesaris in se beneficiis pluri- mum ei confiteri debere, quod eius operā stipendio liberatus esset, quod Aduātucis, finitimis suis, pendere consuesset, quodque ei et filius et fratris filius ab Caesare remissi essent, quos Aduãtuci obsidum numero missos apud se in servitute. 10 et catēnis tenuissent; neque id, quod fecerit de oppugnatione castrōrum, aut iudicio aut voluntate sua fecisse, sed coactu cīvitātis, suaque esse ēiusmodi imperia, ut nōn minus habēret iūris in se multitudo, quam ipse in multitudinem. Cīvitāti porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallōrum 15 coniuratiōni resistere non potuerit. Id se facile ex humili- tāte suā probāre posse, quod non adeo sit imperītus rērum, ut suis copiis populum Romanum superāri posse confidat. Sed esse Galliae commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem, ne qua legio 20 alterae legiōni subsidio venire posset. Non facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperandā communi libertate consilium initum vidērētur. Quibus quoniam pro pietāte satisfecerit, habere nunc se rationem officii pro beneficiis Caesaris: monere, ōrare Titurium pro 25 hospitio, ut suae ac militum salūti consulat. Magnam ma- num Germanōrum conductam Rhenum transisse; hanc af- fore biduo. Ipsōrum esse consilium, velintne prius, quam finitimi sentiant, eductos ex hibernis milites aut ad Cicerō- LIB. V. CAP. XXIX. 97 nem aut ad Labienum deducere, quorum alter milia passuum circiter quinquagintā, alter paulō amplius ab iis absit. Illud 30 se polliceri et iureiurando confirmare, tūtum iter per fines. daturum. Quod cum faciat, et civitāti sēsē consulere, quod hībernis levētur, et Caesari pro eius meritis gratiam referre. Hac ōrātiōne habita discedit Ambiorix. 28. Arpīnēius et Iūnius, quae audiērunt, ad lēgātos deferunt. Illi repentīnā re perturbāti, etsi ab hoste ea dīcē- bantur, tamen non neglegenda existimabant, maximeque hac re permovēbantur, quod cīvitātem ignobilem atque humilem Eburōnum sua sponte populo Rōmāno bellum facere ausam 5 vix erat credendum. Itaque ad consilium rem deferunt, magnaque inter eos exsistit controversia. Lucius Auruncu- leius compluresque tribūni militum et primōrum ordinum centuriōnes nihil temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris discēdendum existimābant; quantasvis copias etiam 10 Germānōrum sustineri posse mūnītis hibernis docēbant: rem esse testimonio, quod primum hostium impetum multis ultrō vulneribus illātis fortissimē sustinuerint; re frumentāriā nōn premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare conven- tūra subsidia; postremo quid esse levius aut turpius, quam 15 auctōre hoste de summis rebus capere consilium? 29. Contra ea Titurius sērō facturos clamitābat, cum māiōres manūs hostium adiunctis Germanis convēnissent, aut cum aliquid calamitātis in proximis hibernis esset ac- ceptum. Brevem consulendi esse occasionem. Caesarem arbitrari profectum in Italiam; neque aliter Carnutes inter- 5 ficiendi Tasgetii consilium fuisse captūros, neque Eburōnes, si ille adesset, tanta contemptiōne nostri ad castra ventūros esse. Nōn hostem auctorem, sed rem spectare: subesse. Rhēnum; magno esse Germānis dolōri Ariovisti mortem et superiores nostras victōrias; ardēre Galliam tot contumēliis 10 acceptis sub populi Rōmāni imperium redactam, superiōre 7 98 DE BELLO GALLICO glōriā rei mīlitāris exstinctā. Postrēmō quis hōc sibi persuā- deret, siue certa re Ambiorigem ad eiusmodi consilium de- scendisse ? Suam sententiam in utramque partem esse 15 tūtam: si nihil esset dūrius, nullo cum periculo ad proxi- mam legionem perventuros; si Gallia omnis cum Germānis consentiret, ūnam esse in celeritate positam salutem. Cottae quidem atque eōrum, qui dissentirent, consilium quem ha- bēre exitum? in quo si non praesens periculum, at certē 20 longinqua obsidione fames esset timenda. 30. Hac in utramque partem disputatione habitã, cum a Cottā prīmisque ordinibus acriter resisteretur, 'Vincite,' in- quit, 'si ita vultis,' Sabīnus, et id clāriōre vōce, ut magna pars militum exaudiret; neque is sum,' inquit, qui gra- 5 vissime ex vobis mortis periculo terrear: hi sapient; si gravius quid acciderit, abs te rationem reposcent; qui si per te liceat, perendino die cum proximis lībernis coniuncti communem cum reliquis belli casum sustineant, nōn reiecti et relegāti longe ab ceteris aut ferro aut fame intereant.' 31. Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque. et ōrant, ne suā dissensiōne et pertināciā rem in summum perīculum dēdūcant: facilem esse rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac probent; contra in dissensiōne nullam se salutem perspicere. Res dis- putātiōne ad mediam noctem perducitur. Tandem dat Cotta permōtus manūs: superat sententia Sabini. Prōnuntiātur, prīmā lūce itūros. Consumitur vigiliis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles circumspiceret, quid sēcum portāre 10 posset, quid ex instrumento hibernōrum relinquere cōgerētur. Omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur et lan- guōre militum et vigiliis periculum augeatur. Prīmā lūce sic ex castris proficiscuntur, ut quibus esset persuāsum, nōn ab hoste, sed ab homine amīcissimo Ambiorige consilium datum, 15 longissimo agmine maximisque impedimentis. C LIB. V. CAP. XXXIV. 99 32. At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigi- liisque de profectiōue eōrum sensērunt, collocatis insidiis bipartītō in silvis opportuno atque occulto loco a mīlibus passuum circiter duōbus Rōmānōrum adventum exspectā- bant, et cum se maior pars agminis in magnam convallem 5 dēmīsisset, ex utraque parte eius vallis subito se ostendērunt novissimosque premere et primos prōhibēre ascensu atque inīquissimo nostris loco proelium committere coeperunt. 33. Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa timidē atque ut eum omnia deficere vidērentur; quod plerumque iis accidere consuēvit, qui in ipso negōtio con- silium capere coguntur. At Cotta, qui cogitasset, haec posse 5 in itinere accidere, atque ob eam causam profectiōnis auctor nōn fuisset, nulla in re communi salūti deerat: et in appel- landis cohortandisque militibus imperatoris et in pugnā mīli- tis officia praestābat. Cum propter longitudinem agminis minus facile omnia per se obire et, quid quoque loco faci- 10 endum esset, providere possent, iusserunt prōnuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent. Quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum nōn est, tamen incommodē accidit: nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pugnandum alacriores effecit, 15 quod non sine summo timōre et dēspērātiōne id factum vidēbātur. Praeterea accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgō milites ab signis discederent, quaeque quisque eōrum cārissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere properaret, clamore et flētu omnia complerentur. 34. At barbaris consilium non defuit. Nam duces eōrum tōtā aciē prōnuntiare iusserunt, ne quis ab loco dis- cēderet: illōrum esse praedam atque illis reservāri, quaecum- que Rōmāni reliquissent: proinde omnia in victoria posita existimarent. Erant et virtute et numero pugnandi pares 5 Vork 20 100 DE BELLO GALLICO nostri; tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen om- nem spem salūtis in virtute pōnēbaut, et quotiens quaeque. cohors prōcurrerat, ab ea parte magnus numerus hostium cadebat. Qua re animadversa Ambiorix pronuntiari iubet, 10 ut procul tēla conīciant neu propius accedant et, quam in partem Romāni impetum fecerint, cedant (levitāte armōrum et cōtīdiāna exercitātiōne nihil iis nocēri posse), rursus se ad signa recipientes insequantur. 35. Quo praecepto ab iis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes vēlōcissimē refugiebant. Interim eam par- tem nūdāri necesse erat et ab latere aperto tēla recipi. 5 Rursus, cum in eum locum, unde erant egressi, reverti coeperant, et ab iis, qui cesserant, et ab iis, qui proximi steterant, circumveniebantur; sin autem locum tenere vel- lent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab tanta multi- tūdine coniecta tēla conferti vitare poterant. Tamen tot 10 incommodis conflictāti, multis vulneribus acceptis resistebant et magua parte diei consumptă, cum a prīmā lūce ad hōram octāvam pugnārētur, nihil, quod ipsis esset indignum, com- mittebant. Tum Tito Balventio, qui superiore anno primum pīlum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque fe- 15 mur trāgulā traicitur: Quintus Lūcānius, ēiusdem ordinis, fortissimē pugnans, dum circumvento filio subvenit, inter- ficitur; Lūcius Cotta lēgātus omnes cohortes ordinesque adhortans in adversum os funda vulnerātur. 36. His rebus permōtus Quintus Titurius, cum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem. suum Cn. Pompeium ad eum mittit rogatum, ut sibi mīli- tibusque parcat. Ille appellatus respondit: Si velit sēcum 5 colloqui, licere; spērāre, a multitudine impetrari posse, quod ad mīlitum salutem pertineat; ipsi vērō nihil nocitum īri, inque eam rem se suam fidem interpōnere. Ille cum Cottā LIB. V. CAP. XXXVIII. 101 saucio communicat, si videatur, pugnā ut excēdant et cum Ambiorige ūnā colloquantur: spērāre, ab eo de suā āc mīli- tum salute impetrari posse. Cotta se ad armātum hostem 10 itūrum negat atque in eo perseverat. 37. Sabīnus, quos in praesentia tribūnos militum cir- cum se habebat, et prīmōrum ordinum centuriones se sequi iubet et, cum propius Ambiorigem accessisset, iussus arma ābicere imperātum facit suisque, ut idem faciant, im- perat. Interim, dum de condicionibus inter se agunt lon- 5 giorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulātim circumventus interficitur. Tum vērō suo mōre victōriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in nostros facto ordines perturbant. Ibi Lucius Cotta pugnans inter- ficitur cum maxima parte militum. Reliqui se in castra 10 recipiunt, unde erant egressi. Ex quibus Lucius Petrosi- dius aquilifer, cum magna multitudine hostium premerētur, aquilam intra vallum prōiēcit, ipse pro castris fortissimē pugnans occiditur. Illi aegrē ad noctem oppugnātiōnem sustinent; noctu ad unum omnes despērātā salūte se ipsi 15 interficiunt. Pauci ex proelio ēlapsi incertis itineribus per silvas ad Titum Labiēnum lēgātum in hīberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt. 38. Hac victoria sublātus Ambiorix statim cum equi- tātu in Aduātucos, qui erant eius regno finitimi, profi- ciscitur; neque noctem neque diem intermittit peditatum- que sēsē subsequi iubet. Re demonstrātā Aduātucisque concitatis, postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne 5 sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Rōmānos pro iis, quas acceperint, iniuriis occasionem dimittant: interfectos esse lēgātos duos magnamque partem exercitus interisse. dēmonstrat; nihil esse negotii, subito oppressam legiōnem, quae cum Cicerone hiemet, interfici; se ad eam rem profi- 10 tētur adiūtōrem. Facile hac ōratiōne Nerviis persuadet. S 102 DE BELLO GALLICO 39. Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios, Levacos, Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eōrum imperio sunt, quam maximas manus possunt, cogunt, et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant, nondum ad 5 eum famā de Titurii morte perlātā. Huic quoque accidit, quod fuit necesse, ut nonnulli milites, qui lignationis mūnīti- ōnisque causă in silvas discessissent, repentīno equitum ad- ventu interciperentur. His circumventis, magnā manu Ebu- rōnes, Nervii, Aduātuci atque hōrum omnium socii et clientes 10 legiōnem oppugnare incipiunt. Nostri celeriter ad arma con- currunt, vallum conscendunt. Aegrē is dies sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate pōnēbant atque hanc adepti victōriam in perpetuum se fore victores confidēbant. C 40. Mittuntur ad Caesarem confestim ab Cicerōne lit- terae, magnis prōpositis praemiis, si pertulissent; obsessis omnibus viis missi intercipiuntur. Noctu ex māteriā, quam mūnītiōnis causă comportaverant, turres admodum cxx ex- 5 citantur incrēdibili celeritāte; quae deesse operi vidēbantur, perficiuntur. Hostes posterō die multō mãiōribus coactis. cōpiis castra oppugnant, fossam complent. Eadem ratione, qua prīdiē, ab nostris resistitur. Hoc idem reliquis deinceps fit diebus. Nulla pars nocturni temporis ad labōrem inter- 10 mittitur; nōn aegris, non vulneratis facultas quietis datur. Quaecumque ad proximi diēi oppugnātiōnem opus sunt, noctu comparantur; multae praeustae sudes, magnus mū- rālium pīlōrum numerus instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur. Ipse Cicero, 15 cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quiētem relinquēbat, ut ultrō militum concursu āc vocibus sibi parcere cōgeretur. 41. Tunc dūces principesque Nerviōrum, qui aliquem sermōnis aditum causamque amīcitiae cum Cicerōne habē- bant, colloqui sēsē velle dicunt. Facta potestāte, eadem, LIB. V. CAP. XLIII. 103 quae Ambiorix cum Titurio egerat, commemorant: omnem esse in armis Galliam; Germanos Rhēnum transisse; Cae- 5 saris reliquōrumque hiberna oppugnāri. Addunt etiam de Sabīni morte; Ambiorigem ostentant fidei faciundae causa. Errāre eos dicunt, si quicquam ab his praesidii spērent, qui suis rebus diffidant; sēsē tamen hoc esse in Ciceronem populumque Rōmānum animo, ut nihil nisi hiberna recu- 10 sent atque hanc inveterascere consuetudinem nōlint; licēre illis incolumibus per se ex hibernis discedere et, quascumque in partes velint, sine metu proficisci. Cicero ad haec unum modo respondit: non esse consuētūdinem populi Rōmāni, accipere ab hoste armato condicionem: si ab armis discē- 15 dere velint, se adiutōre utantur legatosque ad Caesarem mit- tant; spērāre pro eius iustitia, quae petierint, impetrātūros. XV 42. Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum IX et fossa pedum xv bīberna cingunt. Haec et superiōrum annōrum consuētūdine ab nōbis cognōverant et, quosdam de exercitu habebant captivos, ab his docebantur; sed nulla ferramen- tōrum cōpia, quae esset ad hunc usum idōnea, gladiis cespites 5 circumcidere, manibus sagulisque terram exhaurire nītēban- tur. Qua quidem ex re hominum multitudo cognosci potuit: nam minus hōris tribus mīlium passuum XV in circuitu mū- nitionem perfecerunt reliquisque diebus turres ad altitudi- nem valli, falces testudinesque, quas eidem captivi docuerant, 10 parare ac facere coepērunt. 43. Septimo oppugnātiōnis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae mōre Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt. Hae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrōrum distulērunt. Hostes, 5 maximo clāmōre, sicuti partā iam atque explōrātā vietōriā, turres testudinesque agere et scālis vallum ascendere coepē- runt. At tanta mīlitum virtus atque ea praesentia animi fuit 104 DE BELLO GALLICO ut, cum undique flamma torrerentur maximaque tēlōrum mul- 10 titūdine premerentur suaque omnia impedimenta atque om- nes fortūnas conflagrare intellegerent, nōn modo dēmigrandi causă de vallo dēcēderet nēmo, sed paene ne respiceret qui- dem quisquam, ac tum omnes acerrimē fortissimēque pugnā- rent. Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed tamen 15 hunc habuit ēventum, ut eo diē maximus numerus hostium vulnerārētur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo consti- paverant recessumque primis ultimi non dabant. Paulum quidem intermissã flamma et quodam loco turri adactā et contingente vallum, tertiae cohortis centuriones ex eo, quo 20 stabant, loco recesserunt suosque omnes remōvērunt, nutu vocibusque hostes, si introire vellent, vocare coeperunt; quorum progredi ausus est nemo. Tum ex omni parte. lapidibus coniectis dēturbāti, turrisque succensa est. 44. Erant in ea legiōne fortissimi viri, centuriōnes, qui prīmis ordinibus appropinquarent, Titus Pulio et Lucius Vorēnus. Hi perpetuas inter se controversias habēbant, quinam anteferretur, omnibusque annis de locis summis 5 simultatibus contendebant. Ex his Pulio, cum acerrimē ad munitiōnes pugnārētur, 'Quid dubitas,' inquit, 'Vorēne? aut quem locum tuae probandae virtutis exspectas? hic dies de nostris controversiis iudicabit.' Haec cum dixisset, procedit extra munitiones, quaeque pars hostium confertissima est 10 vīsa, irrumpit. Ne Vorēnus quidem sēsē vallo continet, sed omnium veritus existimationem subsequitur. Mediocri spatio relicto Pulio pilum in hostes immittit atque unum ex multi- tudine prōcurrentem traicit; quo percusso et exanimato, hunc scutis piōtegunt, in hostem tēla universi cōniciunt 15 neque dant regrediendi facultatem. Transfigitur scutum Pu- liōni et verūtum in balteo dēfīgitur. Avertit hic casus vāgī- nam et gladium ēdūcere cōnanti dextram morātur manum, impeditumque hostes circumsistunt. Succurrit inimīcus illi LIB. V. CAP. XLVI. 105 Vorēnus et labōranti subvenit. Ad hunc se confestim a Puliōne omnis multitudo convertit; illum verūto arbitrantur 20 occisum. Gladio comminus rem gerit Vorēnus atque ūno interfecto reliquos paulum prōpellit; dum cupidius instat, in locum deiectus inferiorem concidit. Huic rursus circum- vento fert subsidium Pulio, atque ambo incolumes complūri- bus interfectis summa cum laude sēsē intrā mūnitiōnes re- 25 cipiunt. Sic fortuna in contentione et certamine utrumque versāvit, ut alter alteri inimīcus auxilio salutique esset, neque dīiūdicāri posset, uter utri virtute anteferendus viderētur. 45. Quanto erat in dies gravior atque asperior oppug- natio, et maxime quod magna parte militum confecta vulneri- bus res ad paucitatem dēfensōrum pervenerat, tanto crebriores litterae nuntiique ad Caesarem mittēbantur; quōrum pars deprehensa in conspectu nostrorum militum cum cruciatu 5 necābātur. Erat unus intus Nervius nomine Vertico, loco nātus honesto, qui a prīmā obsidione ad Ciceronem per- fugerat suamque ei fidem praestiterat. Hic servo spe liber- tātis magnisque persuadet praemiis, ut litteras ad Caesarem deferat. Has ille in iaculo illigātas effert et Gallus inter 10 Gallos sine ulla suspiciōne versatus ad Caesarem pervenit. Ab eo de periculis Ciceronis legionisque cognoscitur. 46. Caesar acceptis litteris hōrā circiter undecimā diēi statim nuntium in Bellovacos ad M. Crassum quaestōrem mittit, cuius hiberna aberant ab eo milia passuum XXV; iubet media nocte legionem proficisci celeriterque ad se venire. Exit cum nuntio Crassus. Alterum ad Gaium Fabium lēgā- 5 tum mittit, ut in Atrebatum fines legiōnem adducat, qua sibi scit iter faciendum. Scribit Labiēno, si reipublicae commodo facere posset, cum legione ad fines Nerviōrum veniat. Reli- quam partem exercitus, quod paulo aberat longius, nōn putat exspectandam; equites circiter quadringentos ex proximis 10 hibernis colligit. 106 DE BELLO GALLICO 47. Hōrā circiter tertia ab antecursōribus de Crassi adventu certior factus, eo diē mīlia passuum XX prōcēdit. Crassum Samarobrīvae praeficit legionemque attribuit, quod ibi impedimenta exercitus, obsides cīvitātum, litteras publicas 5 frumentumque omne, quod eō tolerandae hiemis causā dē- vexerat, relinquebat. Fabius, ut imperatum erat, non ita multum morātus, in itinere cum legione occurrit. Labiēnus, interitu Sabīni et caede cohortium cognita, cum omnes ad eum Trēverōrum cōpiae vēnissent, veritus, si ex hibernis 10 fugae similem profectionem fecisset, ut hostium impetum sustinere posset, praesertim quos recenti victoria efferri sciret, litteras Caesari remittit, quanto cum periculo legionem ex hibernis ēducturus esset, rem gestam in Eburonibus perscribit, docet, omnes peditātūs equitātūsque cōpias Trēverōrum tria 15 milia passuum longe ab suis castris consedisse. 48. Caesar consilio eius probato, etsi opīniōne trium legiōnum deiectus ad duas redierat, tamen unum communis salūtis auxilium in celeritate pōnēbat. Venit magnis itineri- bus in Nerviōrum fines. Ibi ex captīvis cognoscit, quae apud 5 Ciceronem gerantur quantoque in periculo res sit. Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet, uti ad Ciceronem epistolam deferat. Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistola nostra ab hostibus con- silia cognoscantur. Si adīre non possit, monet, ut trāgulam 10 cum epistola ad amentum dēlīgātā intrā mūnitiōnem castrō- rum abiciat. In litteris scribit, se cum legionibus profectum. celeriter affore; hortatur, ut pristinam virtutem retineat. Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, trāgulam mittit. Haec cāsū ad turrim adhaesit neque ab nostris biduo ani- 15 madversa tertio die a quodam milite conspicitur, dempta ad Cicerōnem dēfertur. Ille perlectam in conventu mīlitum recitat maximaque omnes laetitia afficit. Tum fumi incen- diōrum procul vidēbantur, quae res omnem dubitātiōnem adventus legiōnum expulit. LIB. V. CAP. L. 107 49. Galli re cognita per explōrātōres obsidiōnem relin- quunt, ad Caesarem omnibus copiis contendunt. Haec erant armāta circiter mīlia LX. Cicero data facultāte Gallum ab eodem Verticōne, quem suprā dēmonstrāvimus, repetit, qui litteras ad Caesarem dēferat; hunc admonet, iter cautē 5 diligenterque faciat; perscribit in litteris, hostes ab se dis- cessisse omnemque ad eum multitudinem convertisse. Qui- bus litteris circiter media nocte Caesar allatis suos facit certiōres eosque ad dimicandum animo confirmat. Postero diē lūce prīmā movet castra et circiter milia passuum quattuor 10 progressus trans vallem et rīvum multitudinem hostium con- spicatur. Erat magni periculi res, tantulis copiis iniquo loco dimicare; tum, quoniam obsidione liberatum Ciceronem sci- ebat, aequo animo remittendum de celeritate existimabat. Cousēdit et, quam aequissimo loco potest, castra commūnit 15 atque haec, etsi erant exigua per se, vix hominum mīlium sep- tem, praesertim nullis cum impedimentis, tamen angustiis viā- rum, quam maxime potest, contrahit eo consilio, ut in summam contemptiōnem hostibus veniat. Interim speculātōribus in omnes partes dimissis explōrat, quo commodissimē itinere 20 valles transiri possit. 50. Eo die, parvulis equestribus proeliis ad aquam factis, utrique sēsē suo loco continent; Galli, quod ampliores copias, quae nondum convenerant, exspectabant; Caesar, si forte timōris simulatiōne hostes in suum locum elicere posset, ut citra vallem pro castris proelio contenderet; si id efficere 5 nōn posset, ut explōrātis itineribus minōre cum periculo vallem rīvumque transiret. Prima luce hostium equitātus ad castra Prīmā accedit proeliumque cum nostris equitibus committit. Caesar consultō equites cedere seque in castra recipere iubet; simul ex omnibus partibus castra altiōre vallo mūnīri portasque 10 obstrui atque in his administrandis rēbus quam maximē con- cursări et cum simulatione agi timōris iubet. 108 DE BELLO GALLICO 51. Quibus omnibus rebus hostes invitāti copias traducunt aciemque iniquo loco constituunt, nostris vēro etiam de vallo dēductis, propius accedunt et tēla intra munitionem ex omni- bus partibus cōniciunt praeconibusque circummissis prōnun- 5 tiāri iubent, seu quis Gallus seu Rōmānus velit ante hōram tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus. non fore potestatem; ac sic nostros contempsērunt, ut, ob- structis in speciem portis, singulis ordinibus cespitum, quod ea non posse intrōrumpere videbantur, alii vallum manu scin- 10 dere, alii fossas complere inciperent. Tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit atque omnes armis exuit. 52. Longius prosequi veritus, quod silvae palūdesque intercedebant neque etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui vidēbat, omnibus suis incolumibus copiis eōdem diē ad Ciceronem pervenit. Institūtas turres, testudines muni- 5 tionesque hostium admirātur; legione producta cognoscit, non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere: ex his omnibus iūdicat rēbus, quanto cum periculo et quantā cum virtute res sint administratae. Ciceronem pro eius merito legiōnemque collaudat; centuriones singillatim tri- 10 būnosque militum appellat, quorum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. De casu Sabīni et Cottae certius ex captīvis cognoscit. Postero die contiōne habita rem gestam prōpōnit, milites consolatur et confirmat: quod detrimentum culpa et temeritate lēgāti sit acceptum, hoc ae- 15 quiōre animo ferundum docet, quod, beneficio deōrum immor- tālium et virtute eorum expiato incommodo, neque hostibus diūtina laetātio neque ipsis longior dolor relinquatur. 53. Interim ad Labiēnum per Rēmos incredibili celeri- tāte de victoria Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis LIB. V. CAP. LIV. 109 Ciceronis milia passuum abesset circiter LX, eoque post hōram nōnam diēi Caesar pervenisset, ante mediam noctem ad portas castrōrum clāmor orīrētur, quo clamore significatio victōriae 5 gratulatioque ab Rēmis Labiēno fieret. Hac famā ad Tre- veros perlātā, Indutiomarus, qui postero die castra Labiēni oppugnare decrēverat, noctu profugit copiasque omnes in Trēveros redūcit. Caesar Fabium cum suā legiōne remittit in hiberna, ipse cum tribus legionibus circum Samarobrīvam 10 trīnis hibernis hiemare constituit et,quod tanti mōtūs Galliae exstiterant, tōtam hiemem ipse ad exercitum manēre decrēvit. Nam illo incommodo de Sabīni morte perlato omnes ferē Galliae civitātes de bello consultabant, nuntios lēgātiōnesque in omnes partes dimittebant et, quid reliqui consilii caperent 15 atque unde initium belli fieret, explōrābant nocturnaque in locis desertis concilia habēbant. Neque ullum ferē tōtīus hiemis tempus sine sollicitudine Caesaris intercessit, quin aliquem de consiliis ac motu Gallōrum nuntium acciperet. In his ab Lucio Roscio, quem legiōni tertiaedecimae prae- 20 fecerat, certior factus est, magnas Gallorum copias earum civitatum, quae Armoricae appellantur, oppugnandi sui causā. convenisse neque longius milia passuum octo ab hibernis suis. afuisse, sed nuntio allāto de victoria Caesaris discessisse, adeō ut fugae similis discessus viderētur. 25 54. At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evo- catis alias territando, cum se scire, quae fierent, denuntiaret, alias cohortando magnam partem Galliae in officio tenuit. Tamen Senones, quae est civitas imprīmīs firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar apud eos 5 regem constituerat, cuius frāter Moritasgus adventu in Galliam Caesaris, cuiusque maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad fīnes insecūti regno domōque expulērunt et, missis ad Caesarem satisfaciundi causā lēgātis, cum is omnem ad 10 110 DE BELLO GALLICO se senatum venire iussisset, dicto audientes non fuerunt. Tantum apud homines barbaros valuit, esse aliquos repertos principes inferendi belli, tantamque omnibus voluntātum com- mutātiōnem attulit, ut praeter Aeduos et Remos, quos prae- 15 cipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romānum fide, alteros pro recentibus Gallici belli officiis, nulla ferē civitas fuerit non suspecta nōbis. Idque adeo haud scio mirandumme sit, cum com- pluribus aliis de causis, tum maxime, quod ei, qui virtute 20 belli omnibus gentibus praeferebantur, tantum se eius opīni- ōnis dēperdidisse, ut a populo Romāno imperia perferrent, gravissimē dolēbant. 55. Trēveri vērō atque Indutiomarus tōtīus hiemis nullum tempus intermiīsērunt, quin traus Rhenum lēgātos mitterent, cīvitātes sollicitarent, pecunias pollicerentur, magnā parte exercitus nostri interfectă multō minōrem superesse dicerent 5 partem. Neque tamen ulli civitāti Germānōrum persuādēri potuit, ut Rhenum transiret, cum se bis expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencterōrum transitu: non esse amplius. fortunam temptātūros. Hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus copias cōgere, exercere, a finitimis equos parare, 10 exules damnatosque tōtā Gallia magnis praemiis ad se alli- cere coepit. Ac tantam sibi iam his rebus in Gallia auctōri- tātem comparaverat, ut undique ad eum lēgātiōnes concurre- rent, gratiam atque amicitiam publicē prīvātimque peterent. 56. Ubi intellexit, ultrō ad se venīri, alterā ex parte Se- nones Carnutesque conscientia facinoris instigari, alterā Ner- vios Aduatucosque bellum Rōmānis parāre, neque sibi volun- tāriōrum cōpias dēfore, si ex finibus suis progredi coepisset, 5 armātum concilium indicit. Hōc mōre Gallōrum est initium belli: quo lege communi omnes pūberes armāti convenīre consuerunt; qui ex iis novissimus convenit, in conspectu multitudinis omnibus cruciatibus affectus necātur. In eo LIB. V. CAP. LVIII. 111 concilio Cingetorigem, alterius principem factiōnis generum suum, quem suprā dēmonstravimus Caesaris secutum fidem 10 ab eo nōn discessisse, hostem iudicat bonaque eius publicat. His rebus confectis in concilio pronuntiat, arcessitum se a Senonibus et Carnutibus aliisque compluribus Galliae civi- tātibus; hūc iturum per fines Rēmōrum eōrumque agros populātūrum āc, priusquam id faciat, castra Labiēni oppugnā- 15 tūrum. Quae fieri velit, praecipit. 57. Labiēnus, cum et loci nātūrā et manu mūnitissimis castris sēsē tenēret, de suo āc legiōnis periculo nihil timēbat, ne quam occasiōnem rei bene gerendae dimitteret, cōgitābat. Itaque a Cingetorige atque eius propinquis ōrātiōne Induti- omari cognita, quam in concilio habuerat, nuntios mittit ad 5 finitimas civitates equitesque undique evocat: his certum diem conveniendi dicit. Interim prope cotidie cum omni equitātu Indutiomarus subcastris ēius vagābātur, alias ut situm custrōrum cognosceret, alias colloquendi aut territandi causā ; equites plerumque omnes tēla intra vallum coniciēbant. Labi- 10 ēnus suos intrā munitionem continebat timōrisque opinionem, quibuscumque poterat rēbus, augēbat. 58 Cum mãiōre in dies contemptiōne Indutiomarus ad castra accēderet, nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum, quos arcessendos curaverat, tantā dīli- gentia omnes suos custōdiis intra castra continuit, ut nulla rati- ōne ea res ēnuntiāri aut ad Trēveros perferri posset. Interim 5 ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit at- que ibi magnam partem diei consumit; equites tēla cōniciuut et magna cum contumelia verbōrum nostros ad pugnam evo- cant. Nullo ab nostris dato responso, ubi vīsum est, sub vespe- rum dispersi ac dissipati discēdunt. Subitō Labiēnus duābus 10 portis omnem equitatum emittit: praecipit atque interdicit, prōterritis hostibus atque in fugam coniectis (quod fore, sicut accidit, vidēbat) unum omnes peterent Indutiomarum, neu 112 DE BELLO GALLICO quis quem prius vulneret,quam illum interfectum viderit,quod 15 mora reliquōrum spatium nactum illum effugere nōlēbat; magna prōpōnit iis, qui occiderint, praemia; submittit co- hortes equitibus subsidio. Comprobat hominis consilium for- tūna, et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado de- prehensus Indutiomarus interficitur caputque eius refertur in 20 castra; redeuntes equites, quos possunt, consectantur atque occidunt. Hac re cognita omnes Eburōnum et Nerviōrum, quae convenerant, copiae discedunt, paulōque habuit post id factum Caesar quiētiōrem Galliam. COMMENTARIUS SEXTUS. 1. MULTIS de causis Caesar māiōrem Galliae mōtum ex- spectans per Marcum Silanum, Gaium Antistium Rēgīnum, Titum Sextium lēgātos dēlectum habere instituit; simul ab Cn. Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum imperio reipublicae causa remaneret, quos ex Cisalpina 5 Gallia consulis sacramento rogāvisset, ad signa convenire et ad se proficisci iuberet, magni interesse etiam in reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans, tantas vidēri Italiae facultātes, ut, si quid esset in bello detrimenti acceptum, nōn modo id brevi tempore resarcīri, sed etiam māiōribus augēri 10 copiis posset. Quod cum Pompeius et reipublicae et amī- citiae tribuisset, celeriter confecto per suos delectu tribus ante exactam hiemem et constitūtis et adductis legiōnibus duplicātōque earum cohortium numero, quas cum Q. Titurio āmīserat, et celeritate et copiis docuit, quid populi Rōmāni 15 disciplīna atque opes possent. 2. Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad ēius propin- quos a Trēveris imperium defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam pollicēri nōn dēsistunt. Cum ab proximis impetrare nōn possent, ulteriōres temptant. In- ventis nonnullis cīvitātibus iureiurando inter se confirmant 5 obsidibusque de pecunia cavent; Ambiorigem sibi societate et foedere adiungunt. Quibus rebus cognitis, Caesar, cum undique bellum parāri vidēret, Nervios, Aduātucos, Menapios 8 114 DE BELLO GALLICO adiunctis Cisrhēnānis omnibus Germanis esse in armis, Se- 10 nones ad imperātum non venire et cum Carnutibus finitimis- que civitatibus consilia communicare, a Trēveris Germanos crebris lēgātiōnibus sollicitāri, mātūrius sibi de bello cōgi- tandum putavit. 3. Itaque nondum hieme confecta, proximis quattuor coactis legionibus de improviso in fines Nerviorum contendit. et, priusquam illi aut convenīre aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda mīliti- 5 bus concessā vastātisque agris in deditiōnem venīre atque obsides sibi dare coegit. Eo celeriter confecto negotio, rursus in hiberna legiōnes reduxit. Concilio Galliae primo vere, ut instituerat, indicto, cum reliqui praeter Senones, Carnūtes Trēverosque vēnissent, initium belli ac defectiōnis hōc esse 10 arbitrātus, ut omnia postponere videretur, concilium Lutētiam Parisiōrum transfert. Confines erant hi Senonibus civitatem- que patrum memoria coniunxerant, sed ab hoc consilio afuisse existimabantur. Hac re pro suggestu pronuntiātā eōdem diē cum legiōnibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus 15 eō pervenit. 4. Cognito eius adventu Acco, qui princeps eius consilii fuerat, iubet in oppida multitudinem convenīre. Cōnanti- bus, priusquam id effici posset, adesse Rōmāuos nuntiātur. Necessario sententia desistunt legatosque deprecandi causa 5 ad Caesarem mittunt; adeunt per Aeduos, quōrum antiquitus erat in fide civitas. Libenter Caesar petentibus Aeduis dat veniam excusationemque accipit, quod aestivum tempus in- stantis belli, non quaestionis esse arbitratur. Obsidibus im- perātis centum, hos Aeduis custodiendos tradit. Eōdem 10 Carnūtes lēgātos obsidesque mittunt, usi deprecātōribus Rē- mis, quōrum erant in clientēlā: eadem ferunt responsa. Peragit concilium Caesar equitesque imperat cīvitātibus. 5. Hac parte Galliae pācātā tōtus et mente et animo in LIB. VI. CAP. VII. 115 bellum Trēverōrum et Ambiorigis insistit. Cavarīnum cum equitātu Senonum sēcum proficisci iubet, ne quis aut ex hūius īrācundiā aut ex eo, quod meruerat, odio cīvitātis mōtus exsistat. His rebus constitutis, quod pro explorato habēbat, 5 Ambiorigem proelio non esse concertātūrum, reliqua ēius consilia animo circumspiciēbat. Erant Menapii propinqui Eburōnum finibus, perpetuis paludibus silvisque mūnīti, qui ūni ex Gallia de pace ad Caesarem lēgātos numquam mise- rant. Cum his esse hospitium Ambiorigi sciēbat; item per 10 Trēveros vēnisse Germānis in amicitiam cognoverat. Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat, quam ipsum bello lacesseret, ne despērātā salute aut se in Menapios abderet aut cum Transrliēnānis congredi cōgeretur. Hoc inito consilio tōtius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros mittit 15 duasque legiōnes ad eum proficisci iubet; ipse cum legiōni- bus expeditis quinque in Menapios proficiscitur. Illi nullā coacta manu loci praesidio frēti in silvas palūdesque con- fugiunt suaque eōdem conferunt. 6. Caesar partītis copiis cum Gaio Fabio et Marco Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque hominum. numero potitur. Quibus rebus coacti Menapii lēgātos ad eum pacis petendae causă mittunt. Ille obsidibus acceptis 5 hostium se habiturum numero confirmat, si aut Ambiorigem aut ēius lēgātos finibus suis recepissent. His confirmatis rēbus Commium Atrebatem cum equitatu custōdis loco in Menapiis relinquit, ipse in Treveros proficiscitur. 7. Dum haec a Caesare geruntur, Trēveri magnis co- actis peditatus equitatusque copiis Labienum cum ūnā legi- ōne, quae in eōrum finibus hiemāverat, adorīri parābant, iamque ab eo non longius bīdui via aberant, cum duas vēnisse legiōnes missu Caesaris cognoscunt. Positis castris 5 a milibus passuum XV auxilia Germanōrum exspectare con- 116 DE BELLO GALLICO stituunt. Labiēnus hostium cognito consilio, spērans, temeri- tāte eōrum fore aliquam dīmicandi facultatem, praesidio quin- que cohortium impedimentis relicto cum viginti quinque 10 cohortibus magnoque equitatu contra hostem proficiscitur et mille passuum intermisso spatio castra communit. Erat inter Labiēnum atque hostem difficili transitu flūmen rīpisque prae- ruptis. Hoc neque ipse transire habebat in animo neque. hostes transitūros existimabat. Augēbātur auxiliōrum cotīdiē 15 spes. Loquitur in consilio palam, quoniam Germani appro- pinquare dicantur, sēsē suas exercitusque fortunas in dubium nōn dēvocātūrum et postero diē prīmā lūce castra mōtūrum. Celeriter haec ad hostes deferuntur, ut ex magno Gallōrum equitum numero nonnullos Gallicis rēbus favēre nātūra cōgē- 20 bat. Labiēnus noctu tribūnis mīlitum primisque ordinibus convocatis, quid sui sit consilii, prōpōnit et, quo facilius hostibus timōris det suspicionem, mãiōre strepitu et tumultu, quam populi Romani fert consuetudo, castra movēri iubet. His rēbus fugae similem profectionem effecit. Haec quoque 25 per explōrātōres ante lucem in tantā propinquitāte castrōrum ad hostes deferuntur. 8. Vix agmen novissimum extra munitiones processerat, cum Galli, cohortati inter se, ne spērātam praedam ex mani- bus dimitterent; longum esse, perterritis Rōmānis Germānō- rum auxilium exspectare, neque suam pati dignitātem, ut 5 tantis copiis tam exiguam manum, praesertim fugientem atque impeditam, adorīri nōn audeant, flumen transire et iniquo loco committere proelium non dubitant. Quae fore suspicātus Labiēnus, ut omnes citra flumen eliceret, eādem ūsus simulatiōne itineris placidē progrediēbātur. Tum prae- 10 missis paulum impedimentis atque in tumulo quōdam collo- catis, 'Habētis,' inquit, milites, quam petistis, facultatem: hostem impedito atque iniquo loco tenētis: praestate eandem nobis dūcibus virtutem, quam saepenumero imperātōri prae- LIB. VI. CAP. IX. 117 stitistis, atque illum adesse et haec cōram cernere existimāte.' Simul signa ad hostem converti aciemque dirigi iubet et 15 paucisturmis praesidio ad impedimenta dīmissis reliquosequi- tes ad latera dispōnit. Celeriter nostri, clamōre sublato, pīla in hostes immittunt. Illi, ubi praeter spem, quos fugere crē- debant, infestis signis ad se îre viderunt, impetum modo ferre non potuerunt ac primo concursu in fugam coniecti proximas 20 silvas petierunt. Quos Labienus equitatu consectātus maguo numero interfecto, compluribus captis, paucis post diebus cīvitātem recēpit. Nam Germani, qui auxilio veniēbant, per- ceptă Treverōrum fugā sēsē domum receperunt. Cum his propinqui Indutiomari, qui defectionis auctores fuerant, comi- 25 tāti eos ex civitate excesserunt. Cingetorigi, quem ab initio permansisse in officio dēmonstravimus, principātus atque im- perium est traditum. 9. Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros venit, dua- bus de causis Rhenum transire constituit; quarum una erat, quod auxilia contra se Trēveris miserant, altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. His constitutis rēbus paulum supra eum locum, quo ante exercitum traduxerat, facere 5 pontem instituit. Nōta atque institūtā ratiōne magno mili- tum studio paucis diebus opus efficitur. Firmo in Trēveris ad pontem praesidio relicto, ne quis ab his subitō mōtus orīrētur, reliquas cōpias equitātumque trādūcit. Ubii, qui ante obsides dederant atque in deditionem venerant, pur- 10 gandi sui causā ad eum lēgātos mittunt, qui doceant, neque auxilia ex suā cīvitāte in Trēveros missa neque ab se fidem laesam; petunt atque ōrant, ut sibi parcat, ne commūni odio Germanōrum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum velit, dare pollicentur. Cognita Caesar 15 causă reperit, ab Suēbis auxilia missa esse; Ubiōrum satis- factiōnem accipit, aditūs viasque in Suēbos perquīrit. 10. Interim paucis post diebus fit ab Ubiis certior, Suēbos 118 DE BELLO GALLICO omnes in unum locum copias cogere atque iis natiōnibus, quae sub eōrum sint imperio, denuntiāre, ut auxilia peditātūs equitatusque mittant. His cognitis rebus, rem frumentāriam 5 providet, castris idoneum locum deligit; Ubiis imperat, ut pecora dēdūcant suaque omnia ex agris in oppida conferant, spērans, barbaros atque imperitos homines inopiā cibāriōrum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci; mandat, ut crebros explōrātōres in Suēbos mittant, quaeque 10 apud eos gerantur, cognoscant. Illi imperāta faciunt et paucis diebus intermissis referunt: Suebos omnes, postea- quam certiores nuntii de exercitu Rōmänōrum venerint, cum omnibus suis sociōrumque cōpiis, quas coēgissent, penitus ad extremos fines se recepisse: silvam esse ibi infiuītā magni- 15 tūdine, quae appellatur Bacēnis; hanc longē introrsus perti- nēre et pro nātīvo mūro obiectam Cheruscos ab Suēbis Suē- bosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad ēius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse. 11. Quoniam ad hunc locum perventum est, non aliēnum esse vidētur, de Galliae Germaniaeque mōribus et, quo diffe- rant hae natiōnes inter sēsē, proponere. In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omni- 5 bus pāgis partibusque, sed paene etiam in singulis domi- bus factiōnes sunt, earumque factiōnum principes sunt, qui summam auctōritātem eōrum iūdicio habēre existimantur, quōrum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliōrumque redeat. Itaque eius rei causā antīquitus in- 10 stitūtum vidētur, ne quis ex plēbe contra potentiōrem auxilii egēret: suos enim quisque opprimi et circumvenīri nōn pati- tur, neque, aliter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem. Haec eadem ratio est in summā tōtius Galliae: namque omnes cīvitātes in partes dīvīsae sunt duas. 12. Cum Caesar in Galliam vēnit, alterius factiōnis princi- LIB. VI. CAP. XIII. 119 pes erant Aedui, alterius Sēquaui. Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eōrum erant clientelae, Germanos atque Ario- vistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iactūris pollici- 5 tātiōnibusque perduxerant. Proeliis vērō compluribus factis secundis atque omni nōbilitāte Aeduōrum interfectā tantum potentia antecesserant, ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se transducerent obsidesque ab iis principum. filios acciperent et publicē iūrāre cōgerent, nihil se contrā 10 Séquanos consilii initūros, et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum ob- tinerent. Qua necessitate adductus Divitiacus auxilii petendi causā Rōmam ad senatum profectus imperfecta re redierat. Adventu Caesarisfactā commūtātiōne rērum, obsidibus Aeduis 15 redditis, veteribus clientēlis restitūtis, novis per Caesarem comparatis, quod hi, qui se ad eōrum amicitiam aggregāve- rant, meliōre condicione atque aequiōre imperio se ūti vidē- bant, reliquis rēbus eōrum grātiã dignitateque amplificātā, Sequani principātum dimiserant. In eorum locum Rēmi 20 successerant; quos quod adaequare apud Caesarem grātiā intellegēbātur, ii, qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se Rēmis in clientēlam dicā- bant. Hos illi diligenter tuebantur: ita et novam et repentē collectam auctoritātem tenebant. Eo tum statu res erat, ut 25 longe principes haberentur Aedui, secundum locum digni- tātis Rēmi obtinērent. 13. In omni Gallia eōrum hominum, qui aliquo sunt nu- mero atque honōre, genera sunt duo. Nam plēbes paene servōrum habētur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibē- tur consilio. Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tribūtōrum aut iniuria potentiōrum premuntur, sēsē in servi- 5 tutem dicant nobilibus; in hos eadem omnia sunt iūra, quae dominis in servos. Sed de his duobus generibus alterum est 120 DE BELLO GALLICO druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacri- ficia publica ac prīvāta prōcūrant, religiōnes interpretantur; 10 ad eos magnus adulescentium numerus disciplīnae causā concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. Nam ferē de omnibus controversiis publicis privātisque constituunt, et si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hērēditāte, si de finibus controversia est, idem decernunt, 15 praemia poenasque constituunt; si qui aut prīvātus aut popu- lus eōrum decrēto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac scelerātōrum habentur, his omnes dēcēdunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex con- 20 tāgiōne incommodi accipiant, neque his petentibus iūs reddi- tur neque honos ullus communicatur. His autem omni- bus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctōritātem. Hoc mortuo aut, si qui ex reliquis excellit dignitate, succedit, aut, si sunt plūres pares, suffragio drui- 25 dum, nonnumquam etiam armis de principātu contendunt. Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt eōrumque decretis iudiciisque parent. Disciplīna in Britannia 30 reperta atque inde in Galliam translāta esse existimatur, et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illō discendi causa proficiscuntur. 14. Druides a bello abesse consuerunt neque tributa ūnā cum reliquis pendunt, mīlitiae vacātiōnem omniumque rērum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte. multi in disciplīnam conveniunt et a parentibus propinquisque 5 mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ēdiscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vīcēnos in disciplīnam permanent. Ne- fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis ferē rēbus, publicis privātisque rationibus, Graecis litteris que LIB. VI. CAP. XVII. 121 utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplīnam efferri velint neque eos, qui 10 discunt, litteris confisos minus memoriae studere; quod ferē plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in per- discendo āc memoriam remittant. Imprimis hoc volunt per- suādēre nōn interire animas, sed ab aliis post mortem trans- īre ad alios, atque hoc maximē ad virtutem excitāri putant, 15 metu mortis neglecto. Multa praeterea de sīderibus atque eōrum mōtu, de mundi āc terrarum magnitudine, de rērum nātūrā, de deōrum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt. 15. Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit (quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut illātas propulsarent), omnes in bello versantur, atque eōrum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plūrimos 5 circum se ambactos clientesque habet. Hanc unam grātiam potentiamque nōvērunt. 16. Natio est omnium Gallōrum admodum dedita religi- ōnibus, atque ob eam causain, qui sunt affecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolātūros vovent ad- ministrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vītā 5 hominis nisi hominis vīta reddātur, non posse deōrum immor- tālium nūmen plācāri arbitrantur, publicēque ēiusdem generis habent institūta sacrificia. Alii immāni magnitudine simu- lacra habent, quōrum contexta vīminibus membra vīvis homi- nibus complent; quibus succensis circumventi flamma exani- 10 mantur homines. Supplicia eōrum, qui in furto aut in latrō- cinio aut aliquã noxā sint comprehensi, grātiōra dis immortāli- bus esse arbitrantur; sed cum eius generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia descendunt. 17. Deum maximē Mercurium colunt. colunt. Huius sunt 122 DE BELLO GALLICO plurima simulacra, hunc omnium inventōrem artium ferunt, hunc viārum atque itinerum ducem, hunc ad quaestūs pecū- niae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post 5 hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his eandem fere, quam reliquae gentes, habent opinionem: Apolli- nem morbos depellere, Minervam operum atque artificiōrum initia tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere. Huic, cum proelio dimicare constituērunt, ea, 10 quae bello ceperint, plerumque dēvovent; cum superāvērunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum con- ferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet; neque saepe accidit, ut neglecta quispiam religiōne aut capta apud se occultāre aut 15 posita tollere auderet, gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est. 18. Galli se omnes ab Dite patre prognātos praedicant idque ab druidibus prōditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero diērum, sed noctium finiunt ; dies nātāles et mensium et annorum initia sic observant, ut 5 noctem dies subsequatur. In reliquis vitae institūtis hōc ferē ab reliquis differunt, quod suos līberos, nisi cum adolēvērunt, ut mūnus mīlitiae sustinere possint palam ad se adīre nōn patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris assistere turpe ducunt. 19. Viri, quantas pecunias ab uxōribus dōtis nōmine accēpērunt, tantas ex suis bonis aestimatiōne factă cum dōti- bus communicant. Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habētur fructusque servantur; uter eōrum vītā superavit, ad 5 eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in uxores, sīcuti in liberos, vītae necisque habent potestatem; et cum paterfamiliae illustriōre loco nātus dēcessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspiciōnem venit, de uxoribus in servilem modum quaesti- LIB. VI. CAP. XXII. 123 ōnem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tor- 10 mentis excruciatas interficiunt. Funera suut pro cultu Gallō- rum magnifica et sumptuōsa; omniaque, quae vīvis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam animālia, āc paulō suprā hanc memoriam servi et clientes, quos ab iis dīlectos esse constabat, iustis funeribus confectis ūnā cremābantur. 15 20. Quae civitātes commodius suam rem publicam admini- strāre existimantur, habent lēgibus sanctum, si quis quid de rēpublică a fīnitimis rūmōre aut fāmā accēperit, uti ad magi- strātum dēferat neve cum quo alio communicet, quod saepe homines temerarios atque imperītos falsis rumoribus terrēri 5 et ad facinus impelli et de summis rēbus consilium capere cognitum est. Magistrātus, quae visa sunt, occultant, quae- que esse ex usu iudicāvērunt, multitudini produnt. De re publica nisi per concilium loqui non conceditur. 21. Germāni multum ab hac consuētudine differunt. Nam neque druides habent, qui rēbus dīvīnis praesint, neque sacrificiis student. Deōrum numero eos sōlos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Sōlem et Vulcanum et Lūnam, reliquos ne fama quidem accēpērunt. Vīta omnis 5 in vēnātiōnibus atque in studiis rei mīlitāris consistit; ab parvulis labōri āc dūritiae student. Qui diūtissimē impūberes permansērunt, maximam inter suos ferunt laudem hoc ali statūram, ali vīres nervosque confirmari putant. Intrā annum vērā vīcesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis 10 habent rēbus; cuius rei nulla est occultatio, quod et prō- miscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis rēnō- num tegimentis utuntur, magna corporis parte nūda. 22. Agriculturae non student, maiōrque pars eōrum victūs in lacte, caseo, carne consistit. Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios, sed magistrātūs āc principes in annos singulos gentibus cognationibusque homi- num, qui tum ūna coierunt, quantum et quo loco visum est 5 124 DE BELLO GALLICO agri, attribuunt atque anno post alio transire cogunt. Eius rei multas afferunt causas: ne assidua consuētudine capti studium belli gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant potentioresque humiliōres possessiōnibus ex- 10 pellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedi- ficent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi aequitate plebem con- tineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequāri videat. 23. Civitatibus maxima laus est quam latissimē circum se vastātis fīnibus sōlitūdines habere. Hōe proprium virtutis existimant, expulsos agris fiuitimos cedere neque quemquam prope audere consistere; simul hoc se fore tūtiōres arbi- 5 trantur, repentinae incursionis timōre sublato. Cum bellum civitas aut illatum defendit aut infert, magistratus,quiei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, dēliguntur. In pace nullus est communis magistrātus, sed principes regi- ōnum atque pagōrum inter suos ius dicunt controversiasque 10 minuunt. Latrocinia nullam habent infamiam, quae extrā fīnes cuiusque cīvitātis fiunt, atque ea iuventutis exercendae āc dēsidiae minuendae causă fieri praedicant. Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit, se ducem fore, qui sequi velint, profiteantur, consurgunt ii, qui et causam et hominem 15 probant, suumque auxilium pollicentur atque ab multitudine. collaudantur; qui ex his secuti nōn sunt, in dēsertōrum āc prōditōrum numero ducuntur, omniumque his rērum posteā fides derogatur. Hospitem violare fas non putant; qui qua- cumque de causa ad eos vēnērunt, ab iniuria prohibent, 20 sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur. 24. Ac fuit antea tempus, cum Germānos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudi- nem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. Ita- LIB. VI. CAP. XXVII. 125 que ea, quae fertilissima Germaniae sunt, loca circum Her- cyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fāmā 5 nōtam esse video, quam illi Orcyniam appellant, Volcae Tectosages occupavērunt atque ibi consēdērunt; quae gens ad hoc tempus his sēdibus sēsē continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opīniōnem. Nunc quod in eādem inopia, egestāte, patientia, qua ante, Germani permanent, 10 eōdem victu et cultu corporis utuntur, Gallis autem prōvinci- arum propinquitas et transmarīnārum rerum notitia multa. ad cōpiam atque usum largitur, paulātimi assuēfacti superāri multisque victi proeliis, ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant. 15 25. Huius Hercyniae silvae, quae suprā dēmonstrāta est, lātitūdo novem diērum iter expedito patet; nōu enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum nōvērunt. Orī- turab Helvētiōrum et Nemētum et Rauracōrum fīnibus rectā- que fluminis Danuvii regione pertinet ad fines Dācōrum et 5 Anartium; hinc se flectit sinistrorsus diversis ab flumine regi- ōnibus multārumque gentium fines propter magnitudinem attingit: neque quisquam est hūius Germaniae, qui se ant adisse ad initium eius silvae dicat, cum diērum iter LX prō- cesserit, aut, quo ex loco oriatur, acceperit, multaque in ea 10 genera ferarum nasci constat, quae reliquis in locis vīsa nōn sint; ex quibus quae maximē differant ab ceteris et memo- riae prōdenda videantur, haec sunt. 26. Est bos cervi figūrā, cuius a media fronte inter aures ūnum cornu exsistit excelsius magisque directum his, quae nōbis nōta sunt, cornibus; ab eius summo sicut palmae ramique late diffunduntur. Eadem est feminae marisque nātūra, eadem forma magnitudoque cornuum. 27. Sunt item, quae appellantur alces. Hārum est consimilis capris figūra et varietas pellium, sed magnitūdine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine. 10 5 126 DE BELLO GALLICO nōdis articulisque habent, neque quietis causa prōcumbunt 5 neque, si quo afflictae casu concidērunt, erigere sēsē aut sub- levare possunt. His sunt arbores pro cubilibus ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum ex vestigiis cum est animadversum a vēnātōribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab rādīcibus 10 subruunt aut accidunt arbores tantum, ut summa species eārum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclīnāvērunt, infirmas arbores pondere affligunt atque ūnā ipsae concidunt. 28. Tertium est genus eorum, qui ūri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colōre et figūrā tauri. Magna vis eorum est et magna vēlōcitas, neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt. 5 Hos studiōsē foveis captos interficiunt. Hoc se labōre durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum corni- bus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed assuescere ad homines et mansuēfieri ne parvuli quidem ex- 10 cepti possunt. Amplitudo cornuum et figūra et species multum a nostrōrum boum cornibus differt. Haec studiōsē conquīsīta ab labris argento circumcludunt atque in amplissi- mis epulis pro pōculis ūtuntur. 29. Caesar, postquam per Ubios explōrātōres comperit, Suēbos sēsē in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut suprā dēmonstrāvimus, minimē omnes Germani agriculturae student, constituit non progredi longius; sed, ne 5 omnīno metum reditūs sui barbaris tolleret atque ut eōrum auxilia tardāret, reducto exercitu partem ultimam pontis, quae rīpas Ubiōrum contingēbat, in longitudinem pedum dūcentōrum rescindit, atque in extremo ponte turrim tabu- lātōrum quattuor constituit praesidiumque cohortium XII 10 pontis tuendi causā pōnit magnisque eum locum mūnītiōni- LIB. VI. CAP. XXXI. 127 bus firmat. Ei loco praesidioque Gaium Volcatium Tullum adulescentem praefecit. Ipse, cum mātūrescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae est tōtīus Galliae maxima atque ab rīpis Rhēni finibusque Trēverōrum ad Nervios pertinet milibusque am- 15 plius quingentis in longitudinem patet, Lūcium Minūcium Basilum cum omni equitātu praemittit, si quid celeritāte itineris atque opportunitāte temporis proficere posset; mo- net, ut ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus procul significatio fiat; sēsē confestim subsequi dicit. 30. Basilus, ut imperatum est, facit. Celeriter contra- que omnium opinionem confecto itinere multos in agris in- opinantes deprehendit: eōrum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit, quo in loco cum paucis equitibus esse dīcēbātur. Multum cum in omnibus rēbus, tum in re militāri potest 5 fortuna. Nam sicut magno accidit casu, ut in ipsum incau- tum etiam atque imparātum incideret, priusque eius adventus ab omnibus videretur, quam fama ac nuntius afferretur, sīc magnae fuit fortūnae, omni mīlitāri instrumento, quod circum se habebat, ērepto, rēdis equisque comprehensis, ipsum effu- 10 gere mortem. Sed hoc quoque factum est, quod aedificio circumdato silva, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui vītandi aestūs causā plērumque silvārum atque fluminum petunt pro- pinquitātes, comites familiaresque eius angusto in loco pau- lisper equitum nostrōrum vim sustinuerunt. His pugnantibus 15 illum in equum quidam ex suis intulit; fugientem silvae texērunt. Sic et ad subeundum periculum et ad vitandum multum fortūna valuit. 20 31. Ambiorix copias suas iūdīciōne nōn conduxerit, quod proelio dimicandum non existimärit, an tempore ex- clūsus et repentīno equitum adventu prohibitus, cum reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est. Sed certē dīmissis per agros nuntiis sibi quemque consulere iussit. Quōrum 5 128 DE BELLO GALLICO pars in Arduennam silvam, pars in continentes palūdes pro- fugit; qui proximi Oceano fuerunt, hi insulis sēsē occultāvē- runt, quas aestus efficere consuērunt; multi ex suis fīnibus egressi se suaque omnia aliēnissimis crediderunt. Catuvolcus, 10 rex dimidiae partis Eburōnum, qui ūnā cum Ambiorige con- silium inierat, aetate iam confectus, cum labōrem belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus dētestātus Ambi- origem, qui eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius magna in Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit. 32. Segni Condrusique, ex gente et numero Germa- nōrum, qui sunt inter Eburones Treverosque, lēgātos ad Caesarem mīsērunt ōrātum, ne se in hostium numero dūce- ret nēve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum, 5 ūnam esse causam iudicāret: nihil se de bello cogitasse, nulla Ambiorigi auxilia mīsisse. Caesar explōrātā re quae- stiōne captīvōrum, si qui ad eos Eburones ex fuga con- vēnissent, ad se ut reducerentur, imperavit; si ita fecissent, fīnes eōrum se violātūrum negavit. Tum copiis in tres partes 10 distribūtis impedimenta omnium legiōnum Aduãtucam con- tulit. Id castelli nomen est. Hoc fere est in mediis Eburō- num finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causā consēderant. Hunc cum reliquis rebus locum probarat, tum quod superiōris anni mūnītiōnes integrae manēbant, ut 15 militum labōrem sublevaret. Praesidio impedimentis legiō- nem quartam decimam reliquit, unam ex his tribus, quas proxime conscriptas ex Italia traduxerat. Ei legioni castris- que Quintum Tullium Cicerōneni praeficit ducentosque equi- tes attribuit. 33. Partīto exercitu Titum Labienum cum legiōni- bus tribus ad Oceanum versus in eas partes, quae Menapios attingunt, proficisci iubet; Gaium Trebōnium cum pari legiō- num numero ad eam regiōnem, quae ad Aduãtucos adiacet, 5 depopulandam mittit; ipse cum reliquis tribus ad flumen LIB. VI. CAP. XXXIV. 129 Scaldem, quod influit in Mosam, extrēmasque Arduennae partes īre constituit, quo cum paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat. Discēdens post diem septimum sēsē reversūrum confirmat; quam ad diem ei legiōni, quae in praesidio relinquebatur, dēbēri frumentum sciebat. Labi- 10 ēnum Trebōniumque hortatur, si reipublicae commodo facere possint, ad eum diem revertantur, ut rursus commūnicāto consilio explōrātisque hostium ratiōnibus aliud initium belli capere possent. 34. Erat, ut supra dēmonstravimus, manus certa nulla, nōn oppidum, nōn praesidium, quod se armis defenderet, sed omnes in partes dispersa multitudo. Ubi cuique aut valles abdita aut locus silvestris aut palus impedīta spem praesidii aut salutis aliquam offerebat, consēderat. Haec loca vīcīni- 5 tātibus erant nōta, magnamque res diligentiam requirēbat nōn in summā exercitus tuendā (nullum enim poterat universis ab perterritis āc dispersis periculum accidere), sed in singulis militibus conservandis; quae tamen ex parte res ad salutem. exercitus pertinebat. Nam et praedae cupiditas multos longius 10 ēvocabat, et silvae incertis occultisque itineribus confertos adīre prohibēbant. Si negōtium confici stirpemque hominum scelerātōrum interfici vellet, dimittendae plūres manūs dīdū- cendique erant milites; si continere ad signa manipulos. vellet, ut institūta ratio et consuētūdo exercitus Rōmāni 15 postulabat, locus ipse erat praesidio barbaris, neque ex occulto insidiandiet dispersos circumveniendi singulis deerat audācia. Ut in eiusmodi difficultatibus, quantum diligentia providēri poterat, prōvidēbātur, ut potius in nocendo aliquid praeter- mitterētur, etsi omnium animi ad ulciscendum ardēbant, quam 20 cum aliquo militum detrimento noceretur. Dimittit ad finiti- mas cīvitātes nuntios Caesar; omnes ad se evocat spe praedae ad diripiendos Eburones, ut potius in silvis Gallōrum vīta quam legiōnārius mīles periclitetur, simul ut magnā multitū- < 9 130 DE BELLO GALLICO. 25 dine circumfusã pro tali facinore stirps ac nomen civitātis tollatur. Magnus undique numerus celeriter convenit. 35. Haec in omnibus Eburōnum partibus gerebantur, diesque appetebat septimus, quem ad diem Caesar ad im- pedimenta legiōnemque reverti constituerat. Hic, quantum in bello fortūna possit et quantos afferat casūs, cognosci 5 potuit. Dissipatis ac perterritis hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla, quae parvam modo causam timōris afferret. Trans Rhēnum ad Germauos pervenit fama, dīripi Eburones atque ultro omnes ad praedam ēvocāri. Cōgunt equitum duo mīlia Sugambri, qui sunt proximi Rhēno, a quibus re- 10 ceptos ex fuga Tencteros atque Usipetes supra docuimus. Transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta mīlibus pas- suum infra eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque ab Caesare relictum; prīmos Eburōnum fines adeunt; multos ex fuga dispersos excipiunt, magno pecoris numero, cuius 15 sunt cupidissimi barbari, potiuntur. Invitati praeda longius prōcēdunt. Nōn hos pālus in bello latrociniisque nātos, nōn silvae morantur. Quibus in locis sit Caesar, ex captīvis quae- runt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum dis- cessisse cognoscunt. Atque unus ex captivis, 'Quid vos,' 20 inquit, hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet iam esse fortunatissimis? Tribus hōris Aduātucam venīre potestis: huc omnes suas fortunas exercitus Rōmā- nōrum contulit; praesidii tantum est, ut ne mūrus quidem cingi possit, neque quisquam egredi extrā mūnītiōnes audeat.' 25 Oblātā spe Germani, quam nacti erant praedam, in occulto relinquunt; ipsi Aduātucam contendunt ūsi eōdem dūce, cuius haec indicio cognoverant. 36. Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris cum summā diligentia milites in castris continu- isset āc ne cālōnem quidem quemquam extrā mūnitiōnem egredi passus esset, septimo die, diffidens de numero diērum LIB. VI. CAP. XXXVII. 131 Caesarem fidem servātūrum, quod longius progressum audiē- 5 bat neque ulla de reditu eius fama afferēbātur, simul eōrum permōtus vocibus, qui illius patientiam paene obsessiōnem appellabant, siquidem ex castris egredi non liceret, nullum ēiusmodi cāsum exspectans, quo, novem oppositis legiōnibus maximōque equitātu dispersis āc paene dēlētis hostibus, in 10 mīlibus passuum tribus offendi posset, quinque cohortes frū- mentātum in proximas segetes mittit, quas inter et castra ūnus omnino collis intererat. Complures erant ex legiōnibus aegri relicti; ex quibus qui hōc spatio dierum convaluerant, circiter ccc, sub vexillo una mittuntur; magna praeterea 15 multitudo calōnum, magna vīs iumentōrum, quae in castrist subsēderant, facta potestate sequitur. 37. Hōc ipso tempore et cāsu Germāni equites interveniunt protinusque eodem illo, quo venerant, cursu ab decumānā porta in castra irrumpere conantur, nec prius sunt vīsi obiectis ab ea parte silvis, quam castris appropinquarent, usque eo ut, qui sub vallo tenderent mercātōres, recipiendi 5 sui facultatem non haberent. Inopinantes nostri re novā perturbantur, ac vix primum impetum cohors in statiōne sustinet. Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, si quem aditum reperire possent. Aegrē portas nostri tuentur; reliquos aditūs locus ipse per se niūnītiōque defendit. Tōtis 10 trepidātur castris, atque alius ex alio causam tumultus quaerit; neque quo signa ferantur, neque quam in partem quisque con- veniat, provident. Alius iam castra capta pronuntiat, alius dēlēto exercitu atque imperātōre victōres barbaros vēnisse contendit; plerique novas sibi ex loco religiones fingunt 15 Cottaeque et Titurii calamitatem, qui in eodem occiderint castello, ante oculos ponunt. Tali timōre omnibus perterritis, confirmatur opinio barbaris, ut ex captivo audieraut, nullum esse intus praesidium. Perrumpere nituntur seque ipsi ad- hortantur, ne tantam fortunam ex manibus dīmittant. 20 132 DE BELLO GALLICO 38. Erat aeger cum praesidio relictus Publius Sex- tius Baculus, qui prīmum pīlum ad Caesarem duxerat, cuius mentiōnem superioribus proeliis fecimus, ac diem iam quin- tum cībo caruerat. Hic diffīsus suae atque omnium salūti 5 inermis ex tabernaculo prodit; videt, imminere hostes atque in summo esse rem discrimine: capit arma a proximis atque in porta consistit. Consequuntur hunc centuriones ēius. cohortis, quae in statione erat; paulisper una proelium susti- ūnā nent. Relinquit animus Sextium gravibus acceptis vulneri- 10 bus; aegrē per manus tractus servatur. Hoc spatio inter- posito reliqui sēsē confirmant tantum, ut in mūnītiōnibus consistere audeant speciemque defensōrum praebeant. 39. Interim confecta frumentatiōne milites nostri cla- mōrem exaudiunt; praecurrunt equites; quanto res sit in periculo, cognoscunt. Hic vērō nulla munitio est, quae per- territos recipiat: modo conscripti atque usūs mīlitāris im- 5 perīti ad tribunum militum centurionesque ōra convertunt; quid ab his praecipiatur, exspectant. Nemo est tam fortis, quïn rei novitāte perturbetur. Barbari signa procul conspi- cāti oppugnatione desistunt; redisse primo legiones cre- dunt, quas longius discessisse ex captivis cognoverant; 10 postea despecta paucitate ex omnibus partibus impetum faciunt. 40. Calōnes in proximum tumulum procurrunt. Hinc celeriter deiecti se in signa manipulosque cōniciunt; eo magis timidos perterrent milites. Alii, cuneo facto ut celeri- ter perrumpant, censent, quoniam tam propinqua sint castra, 5 et si pars aliqua circumventa ceciderit, at reliquos servāri posse confidunt; alii, ut in iugo consistant atque eundem omnes ferant cāsum. Hoc veteres non probant milites, quos Hōc nōn sub vexillo ūna profectos docuimus. Itaque inter se co- hortāti dūce Gaio Trebonio, equite Rōmāno, qui eis erat 10 praepositus, per medios hostes perrumpunt incolumesque ad LIB. VI. CAP. XLII. 133 ūnum omnes in castra perveniunt. Hos subsecuti cālōnes equitesque eodem impetu militum virtute servantur. At ii, qui in iugo constiterant, nullo etiam nunc usu rēi mīlitāris percepto, neque in eo, quod probaverant, consilio perma- nere, ut se loco superiore defenderent, neque eam, quam 15 prōdesse aliis vim celeritatemque viderant, imitāri potuerunt, sed se in castra recipere conati iniquum in locumdēmīsērunt. Centuriones, quōrum nonnulli ex inferioribus ordinibus reli- quārum legiōnum virtutis causā in superiores erant ordines huius legiōnis traducti, ne ante partam rēi mīlitāris laudem 20 amitterent, fortissime pugnantes conciderunt. Militum pars, hōrum virtute summōtis hostibus, praeter spem incolumis in castra pervenit, pars a barbaris circumventa periit. 41. Germani despērātā expugnātiōne castrōrum, quod nostros iam coustitisse in mūnītiōnibus vidēbant, cum eã praeda, quam in silvis deposuerant, trans Rhenum sēsē re- cēpērunt. Ac tantus fuit etiam post discessum hostium terror, ut ea nocte, cum Gaius Volusēnus missus cum equi- tātu ad castra vēnisset, fidem non faceret, adesse cum in- columi Caesarem exercitu. Sic omnino animos timor prae- occupaverat, ut paene aliēnātā mente dēlētis omnibus copiis equitatum se ex fuga recepisse dicerent neque incolumi exercitu Germānos castra oppugnātūros fuisse contenderent. 10 Quem timōrem Caesaris adventus sustulit. 42. Reversus ille, eventus belli non ignorans, ūnum, quod cohortes ex statione et praesidio essent emissae, questus (ne minimo quidem cāsu locum relinqui debuisse) multum fortunam in repentīno hostium adventu potuisse iūdicāvit, multo etiam amplius, quod paene ab ipso vallo portisque 5 castrōrum barbaros avertisset. Quarum omnium rerum maximē admirandum vidēbātur, quod Germani, qui eo con- silio Rhēnum transierant, ut Ambiorigis fines depopulārentur, ad castra Rōmānōrum dēlāti optātissimum Ambiorigi bene- ficium obtulērunt. 10 134 DE BELLO GALLICO 43. Caesar rursus ad vexandos hostes profectus maguo coacto numero ex finitimis civitatibus in omnes partes dimittit. Omnes vici atque omnia aedificia, quae quisque conspexerat, incendebantur; praeda ex omnibus locis agēbātur; frumenta 5 nōn sōlum tanta multitudine iumentorum atque hominum consūmēbantur, sed etiam anni tempore atque imbribus prō- cubuerant, ut, si qui etiam in praesentia se occultassent, tamen his dēducto exercitu rērum omnium inopia pereundum vidē- rētur. Āc saepe in eum locum ventum est tanto in omnes 10 partes divīso equitātu, ut modo visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captīvi nec planē etiam abisse ex con- spectu contenderent, ut spe consequendi illātā atque infīnīto labōre suscepto, qui se summam ab Caesare gratiam initūros putarent, paene nātūram studio vincerent, semperque paulum 15 ad summam felicitātem defuisse vidērētur, atque ille latebris aut saltibus se eriperet et noctu occultātus alias regiones par- tesque peteret non mãiōre equitum praesidio quam quattuor, quibus sōlis vītam suam committere audēbat. 44. Tāli modo vastātis regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damno Durocortorum Rēmōrum reducit, concilioque in eum locum Galliae indicto de coniuratione. Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit; et de 5 Accōne, qui princeps eius consilii fuerat, graviōre sententia prōnuntiātā mōre māiōrum supplicium sumpsit. Nonnulli iudicium veriti profugerunt. Quibus cum aqua atque igni interdixisset, duas legiones ad fines Trēverōrum, duas in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in 10 bībernis collocavit frumentoque exercitui prōvīso, ut institu- erat, in Italiam ad conventus agendos profectus est. COMMENTARIUS SEPTIMUS. 1. QUIETĀ Gallia, Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus agendos proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede, senatusque consulto certior factus, ut omnes iūniōres Italiae coniurarent, dēlectum tōtā prōvinciā habēre instituit. Eae res in Galliam Transalpīnam celeriter perferuntur. Addunt 5 ipsi et affingunt rūmōribus Galli, quod res poscere vidēbātur, retinēri urbāno mōtu Caesarem neque in tantis dissensionibus ad exercitum venire posse. Hac impulsi occasiōne, qui iam ante se populi Rōmāni imperio subiectos dolerent, līberius atque audacius de bello consilia inire incipiunt. Indictis 10 inter se principes Galliae conciliis silvestribus ac remōtis. locis queruntur de Accōnis morte; posse hunc casum ad ipsos recidere dēmonstrant; miserantur communem Galliae fortūnam; omnibus pollicitātiōnibus ac praemiis dēposcunt, qui belli initium faciant et sui capitis periculo Galliam in 15 libertatem vindicent. Imprīmīs rationem esse habendam dīcunt, priusquam eōrum clandestina consilia efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur. Id esse facile, quod neque legiones audeant absente imperātōre ex hibernis egredi, ne- que imperator sine praesidio ad legiones pervenire possit. 20 Postrēmo in aciē praestare interfici, quam nōn veterem belli glōriam libertatemque, quam a mãiōribus accēperint, recuperare. 136 DE BELLO GALLICO 2. His rebus agitatis profitentur, Carnutes, se nullum peri- culum commūnis salūtis causā recusare, principesque ex omni- bus bellum facturos pollicentur et, quoniam in praesentia obsidibus cavēre inter se non possint, ne res efferātur, ut 5 iureiurando ac fide sanciatur, petunt,collatis militāribus signis, quo more eōrum gravissima caerimonia continetur, ne facto initio belli ab reliquis deserantur. Tum collaudātis Carnūti- bus, dato iureiurando ab omnibus, qui aderant, tempore eius rei constituto ab concilio discēditur. 3. Ubi ea dies venit, Carnutes Gutruato et Conconneto- dumno dūcibus, despērātis hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque Rōmānos, qui negōtiandi causă ibi con- stiterant, in his Gaium Fufium Citam, honestum equitem 5 Rōmānum, qui rei frumentāriae iussu Caesaris praeerat, in- terficiunt bonaque eōrum dīripiunt. Celeriter ad omnes Galliae civitātes fama perfertur. Nam ubicumque maior atque illustrior incidit res, clamore per agros regionesque significant; hunc alii deinceps excipiunt et proximis tradunt, 10 ut tum accidit. Nam quae Cēnabi oriente sole gesta essent, ante primam confectam vigiliam in finibus Arvernōrumaudīta sunt, quod spatium est milium passuum circiter CLX. 4. Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adulescens,cuius pater principatum Galliae tōtīus obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit. Cognito ēius consilio ad arma concurritur. Pro- hibētur ab Gobannitiōne, patruo suo, reliquisque principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant, expellitur ex oppido Gergovia; non destitit tamen atque in agris habet dēlectum egentium ac perditōrum. Hac coacta manu, quos- 10 cumque adit ex civitate, ad suam sententiam perducit; hor- tātur, ut communis lībertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis adversarios suos, a quibus paulo ante erat LIB. VII. CAP. VI. 137 ēiectus, expellit ex civitāte. Rex ab suis appellatur. Dī- mittit quoqueversus lēgātiōnes; obtestatur, ut in fide mane- ant. Celeriter sibi Senones, Parīsios, Pictones, Cadurcos, 15 Turonos, Aulercos, Lemovices, Audos reliquosque omnes, qui Oceanum attingunt, adiungit; omnium conseusu ad eum dēfertur imperium. Qua oblātā potestāte omnibus his cīvi- tātibus obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet, armorum quantum quaeque civitas 20 domiquodque ante tempus efficiat, constituit; imprīmīs equi- tātui studet. Summae diligentiae summam imperii sevēritā- tem addit; magnitudine supplicii dubitantes cogit. Nam māiōre commisso delicto igne atque omnibus tormentis necat, leviōre de causa auribus dēsectis aut singulis effossis oculis 25 domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios. 5. His suppliciis celeriter coacto exercitu, Lucterium Cadurcum, summae hominem audaciae, cuin parte copia- rum in Rutēnos mittit; ipse in Bituriges proficiscitur. Eius adventu Bituriges ad Aeduos, quōrum erant in fide, lēgātos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium cōpias susti- 5 nere possint. Aedui de consilio lēgātōrum, quos Caesar ad exercitum reliquerat, cōpias equitātūs peditātūsque subsidio Biturigibus mittunt. Qui cum ad flumen Ligerim venissent, quod Bituriges ab Aeduis dīvidit, paucos dies ibi morāti ne- que flumen transīre ausi domum revertuntur lēgātisquenostris 10 renuntiant, se Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consilii fuisse cognoverint, ut, si flumen transissent, ūnā ex parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent. Ideāne de causā, quam lēgātis prōnuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod nihil nobis constat, non vidētur pro certo esse prōpōnendum. 15 Bituriges eorum discessu statim cum Arvernis iunguntur. 6. His rebus in Italiam Caesar nuntiatis, cum iam ille urbānas res virtute Gnaei Pompeii commodiorem in statum 138 DE BELLO GALLICO pervenisse intellegeret, in Transalpīnam Galliam profectus. est. Eō cum vēnisset, magua difficultate afficiēbātur, qua 5 ratiōne ad exercitum pervenire posset. Nam si legiōnes in prōvinciam arcesseret, se absente in itinere proelio dīmică- tūras intellegebat; si ipse ad exercitum contenderet, ne iis quidem eo tempore, qui quieti viderentur, suam salutem rectē committi videbat. 7. Interim Lucterius Cadurcus in Rutēnos missus eam cīvitātem Arvernis conciliat. Progressus in Nitiobroges et Gabalos ab utrisque obsides accipit et magna coacta manu in provinciam Narbōnem versus ēruptiōnem facere contendit. 5 Qua re nuntiātā Caesar omnibus consiliis antevertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur. Eō cum venisset, timentes confirmat, praesidia in Rutēnis provincialibus, Volcis Arecomīcis, Tolōsatibus circumque Narbonem, quae loca hostibus erant finitima, constituit, partem cōpiārum ex prō- 10 vinciā supplementumque, quod ex Italia adduxerat, in Hel- vios, qui fiues Arvernōrum contingunt, convenire iubet. 8. His rebus comparatis, represso iam Lucterio et re- mōto, quod intrare intrā praesidia perīculōsum putabat, in Helvios proficiscitur. Etsi mons Cevenna, qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore anni altissimā nive iter 5 impediebat, tamen discussa nive sex in altitudinem pedum atqueita viis patefactis summo mīlitum sūdōre ad fines Arver- nōrum pervenit. Quibus oppressis inopinantibus, quod se Cevenna ut mūro mūnītos existimabant, ac ne singulari qui- dem umquam homini eo tempore anni semitae patuerant, 10 equitibus imperat, ut, quam latissimē possint, vagentur et quam maximum hostibus terrorem inferant. Celeriter haec fāmā āc nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur; quem per- territi omnes Arverni circumsistunt atque obsecrant, ut suis fortunis consulat neu se ab hostibus dīripi patiatur, praesertim 15 cum videat omne ad se bellum translatum. Quōrum ille LIB. VII. CAP. X. 139 precibus permōtus castra ex Biturigibus movet in Arvernos versus. 9. At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec de Vercingetorige ūsu ventūra opīniōne praeceperat, per causam supplēmenti equitātūsque cōgendi ab exercitu discēdit, Bru- tum adulescentem his cōpiis praeficit; hunc monet, ut in omnis partes equites quam latissime pervagentur: datūrum 5 se operam, ne longius trīduo ab castris absit. His constitūtis rēbus suis inopinantibus, quam maximis potest itineribus, Viennam pervenit. Ibi nanctus recentem equitātum, quem multis ante diebus eō praemiserat, neque diurno neque noc- turno itinere intermisso per fines Aeduōrum in Lingones con- 10 tendit, ubi duae legiones hiemabant, ut, si quid etiam de sua salūte ab Aeduis inīrētur consilii, celeritate praecurreret. Eō cum pervenisset, ad reliquas legiones mittit priusque omnes in unum locum cogit, quam de eius adventu Arvernis nuntiari posset. Hac re cognita, Vercingetorix rursus in Bituriges ex- 15 ercitum reducit atque inde profectus Gorgobinam, Boiōrum oppidum, quos ibi Helvetico proelio victos Caesar collocave- rat Aeduisque attribuerat, oppugnare instituit. 10. Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium capiendum afferebat, si reliquam partem hiemis uno in loco legiones contineret, ne stīpendiariis Aeduōrum expugnātis cuncta Gallia deficeret, quod nullum amīcis in eo praesidium vidērētur positum esse; si matūrius ex hibernis ēdūceret, ne 5 ab re frumentāriā dūris subvectionibus labōrāret. Praestare vīsum est tamen omnes difficultātes perpeti, quam tantâ con- tumēliā acceptā omnium suōrum voluntātes aliēnāre. Itaque cohortatus Aeduos de supportando commeātu praemittit ad Boios, qui de suo adventu doceant hortenturque, ut in fide 10 maneant atque hostium impetum magno animo sustineant. Duabus Agedinci legionibus atque impedimentis tōtius ex- ercitus relictis ad Boios proficiscitur. DE BELLO GALLICO 140 11. Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, ne quem post se hostem relinqueret, quo expeditiōre re frūmentāriā ūterētur, oppugnare instituit idque bīduo cir- cumvallavit; tertio die missis ex oppido legatis de deditione, 5 arma conferri, iumenta prōdūci, sexcentos obsides dari iubet. Ea qui conficeret, C. Trebōnium lēgātum relinquit, ipse ut quam primum iter faceret. Cenabum Carnutum proficiscitur; qui, tum primum allato nuntio de oppugnatione Vellaunoduni, cum longius eam rem ductum īri existimarent, praesidium 10 Cenabi tuendi causa, quod eo mitterent, comparabant. Hüc biduo pervenit. Castris ante oppidum positis, diei tempore exclusus in posterum oppugnatiouem differt, quaeque ad eam rem ūsui sint, militibus imperat et, quod oppidum Cēnabum pons fluminis Ligeris continebat, veritus, ne nocte ex oppido. 15 profugerent, duas legiōnes in armis excubāre iubet. Cēna- benses paulo ante mediam noctem silentio ex oppido egressi flumen transire coeperunt. Qua re per exploratores nuntiātā, Caesar legiones, quas expeditas esse iusserat, portis incensis intrōmittit atque oppido potītur perpaucis ex hostium numero 20 desideratis, quin cuncti caperentur, quod pontis atque itine- rum angustiae multitudinis fugam intercluserant. Oppidum dīripit atque incendit, praedam militibus dōnat, exercitum Ligerem trādūcit atque in Biturigum fīnes pervenit. 12. Vercingetorix, ubi de Caesaris adventu cognovit, oppugnatione destitit atque obviam Caesari proficiscitur. Ille oppidum Biturigum positum in viā Noviodūnum oppug- nare instituerat. Quo ex oppido cum lēgāti ad eum venissent 5 ōrātum, ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret, ut celeri- tāte reliquas res conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma conferri, equos produci, obsides dari iubet. Parte iam obsidum trāditā, cum reliqua administrarentur, centuriōnibus et paucis militibus intrōmissis, qui arma iumentaque conqui- 10 rerent, equitātus hostium procul visus est, qui agmen Vercin- LIB. VII. CAP. XIV. 141 getorigis antecesserat. Quem simul atque oppidani conspex- ērunt atque in spem auxilii vēnērunt, clāmōre sublāto arma capere, portas claudere, murum complere coeperunt. Centu- riōnes in oppido, cum ex significatiōne Gallōrum novi aliquid ab iis inīri consilii intellexissent, gladiis destrictis portas oc- 15 cupāvērunt suosque omnes incolumes receperunt. 13. Caesar ex castris equitatum ēdūci iubet, proelium equestre committit; laborantibus iam suis Germanos equites circiter cccc submittit, quos ab initio habere secum institu- erat. Eōrum impetum Galli sustinēre nōn potuērunt atque in fugam cōniecti multis amissis se ad agmen recēpērunt. Quibus 5 proflīgātis rursus oppidāni perterriti comprehensos eos, quō- rum operā plēbem concitātam existimabant, ad Caesarem perduxerunt sēsēque ei dēdidērunt. Quibus rēbus confectis Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat maximum mūnī- tissimumque in finibus Biturigum atque agri fertilissima regi- 10 ōne, profectus est, quod eo oppido recepto civitātem Bitu- rigum se in potestatem redactūrum confīdēbat. P 14. Vercingetorix tot continuis incommodis Vellauno- dūni, Cēnabi, Noviodūni acceptis suos ad concilium convocat. Docet, longe alia ratione esse bellum gerendum, atque anteā gestum sit. Omnibus modis huic rei studendum, ut pābulā- tiōne et commeātu Rōmāni prohibeantur. Id esse facile, 5 quod equitātu ipsi abundent et quod anni tempore suble- ventur. Pābulum secāri non posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis petere: hos omnes cotidie ab equitibus dēlēri posse. Praeterea salūtis causā rei familiāris commoda neglegenda: vīcos atque aedificia incendi oportere hōc spatio 10 ab via quoqueversus, quo pabulandi causā adīre posse vide- antur. Harum ipsis rerum copiam suppetere, quod, quorum in finibus bellum geratur, eōrum opibus subleventur; Rōmā- nos aut inopiam nōn lātūros aut magno periculo longius ab castris processūros ; neque interesse, ipsosne interficiant im- 15. 142 DE BELLO GALLICO pedimentisne exuant, quibus amissis bellum geri nōn possit. Praeterea oppida incendi oportere, quae nōn mūnītiōne et loci nātūrā ab omni sint periculo tūta, neu suis sint ad de- trectandam militiam receptacula neu Romānis proposita ad 20 cōpiam commeātūs praedamque tollendam. Haec si gravia aut acerba videantur, multō illa gravius aestimare, liberos, coniuges in servitutem abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis. 15. Omnium consensu hac sententia probātā, ūno diē amplius xx urbes Biturigum incenduntur. Hoc idem in reli- quis fit civitatibus. In omnibus partibus incendia conspici- untur; quae etsi magno cum dolōre omnes ferebant, tamen 5 hoc sibi solatii proponebant, quod se prope explōrātā victōriā celeriter amissa reciperātūros confidebant. Dēlīberatur de Avarico in communi concilio, incendi placeret an defendi. Prōcumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne pulcherri- mam prope tōtius Galliae urbem, quae praesidio et orna- 10 mento sit civitāti, suis manibus succendere cogerentur; facile se loci nātūrā dēfensūros dicunt, quod, prope ex omnibus partibus flumine et palūde circumdatā, ūnum habeat et per- angustum aditum. Datur petentibus venia, dissuadente prīmō Vercingetorige, post concedente et precibus ipsōrum et mise- 15 ricordia vulgi. Defensores oppido idōnei dēliguntur. 16. Vercingetorix minōribus Caesarem itineribus subse- quitur et locum castris dēligit paludibus silvisque munitum ab Avarico longē mīlia passuum XVI. Ibi per certos explora- tōres in singula diēi tempora, quae ad Avaricum agerentur, 5 cognoscebat et, quid fieri vellet, imperabat. Omnes nostras pābulātiōnes frumentationesque observabat dispersosque, cum longius necessario procederent, adoriēbātur magnōque incommodo afficiebat, etsi, quantum ratiōne prōvidēri poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis temporibus diversisque 10 itineribus īrētur. A LIB. VII. CAP. XVIII. 143 17. Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa a flumine et a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit; nam circumvallāre loci nātūra pro- hibebat. De re frumentāria Boios atque Aeduos adhortāri 5 non destitit; quorum alteri, quod nullo studio agebant, nōn multum adiuvābant, alteri non magnis facultatibus, quod cïvi- tas erat exigua et iufirma, celeriter, quod habuerunt, con- sumpserunt. Summa difficultate rei frumentariae affecto exercitu tenuitate Boiōrum, indiligentia Aeduōrum, incendiis 10 aedificiorum, usque eo, ut complures dies frumento milites. caruerint et pecore ex longinquioribus vīcis adacto extrēmam famem sustentārent, nulla tamen vox est ab iis audīta populi Rōmāni māiestāte et superioribus victoriis indigna. Quin etiam Caesar cum in opere singulas legiones appellaret et, si 15 acerbius inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem dīce- ret, universi ab eo, ne id faceret, petebant: sic se complures annos illo imperante meruisse, ut nullam iguōminiam accipe- rent, nusquam incepta re discederent; hoc se ignominiae lātūros loco, si inceptam oppugnationem reliquissent; prae- 20 stāre omnes perferre acerbitates, quam non civibus Rōmānis, qui Cēnabi perfidiā Gallōrum interissent, parentārent. Haec eadem centurionibus tribūnisque militum mandabant, ut per eos ad Caesarem deferrentur. 18. Cum iam mūro turres appropinquassent, ex capti- vis Caesar cognovit, Vercingetorigem consumpto pābulo castra mōvisse propius Avaricum atque ipsum cum equitatu expeditisque, qui inter equites proeliari consuessent, insidia- rum causa eō profectum, quo nostros postero die pābulātum 5 ventūros arbitrārētur. Quibus rebus cognitis, media nocte silentio profectus ad hostium castra māne pervenit. Illi cele- riter per explōrātōres adventu Caesaris cognito carros impedi- mentaque sua in artiōres silvas abdiderunt, copias omnes in 144 DE BELLO GALLICO 10 loco edito atque aperto instruxērunt. Qua re nuntiātā, Caesar celeriter sarcinas conferri, arma expedīri iussit. 19. Collis erat leniter ab infimo acclīvis. Hunc ex omni- bus ferē partibus palus difficilis atque impedita cingēbat nōn latior pedibus quinquaginta. Hoc se colle interruptis ponti- bus Galli fidūcia loci continebant generatimque distribūti in 5 cīvitātes omnia vada āc saltūs ēius palūdis obtinēbant, sīc animo parāti, ut, si eam paludem Romāni perrumpere cōnā- rentur, haesitantes premerent ex loco superiore, ut, qui pro- pinquitatem loci videret, parātos prope aequo Marte ad dimi- candum existimaret, qui iniquitatem condiciōnis perspiceret, 10 inani simultātiōne sēsē ostentare cognosceret. Indignantes milites Caesar, quod conspectum suum hostes perferre possent tantulo spatio interiecto, et signum proelii exposcentes edocet, quanto detrimento et quot virōrum fortium morte necesse sit constare victoriam; quos cum sic animo parātos videat, ut 15 nullum pro sua laude periculum recusent, summae se iniqui- tātis condemnari debere, nisi eōrum vitam sua salute habeat cariōrem. Sic milites consolatus eodem die reducit in castra reliquaque, quae ad oppugnātiōnem pertinebant oppidi, ad- ministrare instituit. 20. Vercingetorix, cum ad suos redisset, proditiouis in- simulātus, quod castra propius Romānos mōvisset, quod cum omni equitātu discessisset, quod sine imperio tantas cōpias relīquisset, quod ēius discessu Rōmāni tantā opportūnitāte et 5 celeritāte vēnissent; non haec omnia fortuitō aut sine consilio accidere potuisse; regnum illum Galliae malle Caesaris con- cessu quam ipsōrum habēre beneficio: tali modo accusātus ad haec respondit: Quod castra mōvisset, factum inopia pābuli etiam ipsis hortantibus; quod propius Romānos ac- 10 cessisset, persuasum loci opportunitāte, qui se ipse ut mūnī- tiōne defenderet; equitum vērō operam neque in loco palu- stri dēsīderāri debuisse et illic fuisse utilem, quo sint profecti. << LIB. VII. CAP. XXI. 145 Summam imperii se consulto nulli discedentem tradidisse, ne is multitūdinis studio ad dīmicandum impellerētur; cui rei propter animi mollitiem studere omnes videret, quod diutius 15 labōrem ferre non possent. Rōmāni si cāsu intervenerint, fortunae, si alicuius indicio vocati, huic habendam gratiam, quod et paucitatem eōrum ex loco superiore cognoscere et virtutem despicere potuerint, qui dīmicāre nōn ausi turpiter se in castra receperint. Imperium se ab Caesare per prō- 20 ditiōnem nullum dēsīderāre, quod habēre victōriā posset, quae iam esset sibi atque omnibus Gallis explorata; quin etiam ipsis remittere, si sibi magis honōrem tribuere quam ab se salutem accipere videantur. Haec ut intellegatis,' inquit, a me sincērē prōnuntiāri, audīte Rōmānos mīlites.' 25 Producit servos, quos in pabulatione paucis ante diebus ex- ceperat et fame vinculisque excruciaverat. Hi iam ante. ēdocti, quae interrogāti pronuntiarent, mīlites se esse legi- ōnārios dīcunt; fame et inopia adductos clam ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent; 30 simili omnem exercitum inopia premi, nec iam vīres sufficere cuiusquam nec ferre operis labōrem posse; itaque statuisse imperātōrem, si nihil in oppugnātiōne oppidi prōfēcissent, trīduo exercitum dēdūcere. 'Haec,' inquit, ‘a me,' Vercin- getorix, 'beneficia habētis, quem proditionis insimulatis ; 35 cuius operā sine vestro sanguine tantum exercitum victōrem fame consumptum vidētis; quem turpiter se ex fugā reci- pientem ne qua civitas suis finibus recipiat, a me prōvī- sum est,' 21. Conclamat omnis multitudo et suo mōre armis con- crepat, quod facere in eo consuerunt, cuius ōrātiōnem appro- bant; summum esse Vercingetorigem dūcem, nec de ēius fide dubitandum, nec mãiōre ratione bellum administrāri posse. Statuunt, ut decem mīlia hominum delecta ex omnibus 5 copiis in oppidum mittantur, nec solis Biturigibus communem 10 146 DE BELLO GALLICO salutem committendam censent, quod penes eos, si id oppi- dum retinuissent, summam victoriae constare intellegebant. 22. Singulāri mīlitum nostrōrum virtuti consilia cuius- quemodi Gallōrum occurrēbant,ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda, quae ab quoque trã- duntur, aptissimum. Nam et laqueis falces avertebant, quas, 5 cum destināverant, tormentis introrsus redūcēbant, et agge- rem cuniculis subtrahebant, eo scientius, quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculōrum nōtum atque usitatum est. Totum autem mūrum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant. Tum 10 crebris diurnis nocturnisque eruptiōnibus aut aggeri ignem inferebant aut milites occupatos in opere adoriēbantur et nostrārum turrium altitudinem, quantum has cotidianus agger expresserat, commissis suārum turrium malis adaequabant et apertos cuniculos praeusta et praeacutā māteria et pice ferve- 15 factā et maximi ponderis saxis morābautur moenibusque appropinquare prohibebant. 23. Mūri autem omnes Gallici hac ferē formā sunt. Trabes directae perpetuae in longitudinem paribus intervallis, distantes inter se bīnos pedes, in solo collocantur. Hae re- vinciuntur introrsus et multo aggere vestiuntur; ea autem, 5 quae diximus, intervalla grandibus in fronte saxis effarciuntur. His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem illud intervallum servētur neque inter se contingant trabes, sed paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur. Sic deinceps omne opus con- 10 texitur, dum iusta mūri altitudo expleatur. Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est alternis trabi- bus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitātem et dēfensiōnem urbium summam habet opportu- nitatem, quod et ab incendio lapis et ab ariete materia dē- 15 fendit, quae perpetuis trabibus pedes quadrāgēnos plē- LIB. VII. CAP. XXV. 147 rumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest. 24. His tot rēbus impedītā oppugnātiōne, mīlites, cum tōto tempore frigore et assiduis imbribus tardarentur, tamen continenti labōre omnia haec superāvērunt et diebus XXV aggerem latum pedes cccxxx, altum pedes LXXX exstruxērunt. Cum is murum hostium paene contingeret et Caesar ad opus 5 consuētūdine excubaret militesque hortārētur,ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum, fūmāre aggerem, quem cuniculo hostes succenderant, eōdemque tempore tōto mūro clāmōre sublāto duābus portis ab utroque latere turrium ēruptio fiebat. Alii 10 faces atque aridam māteriem de mūro in aggerem ēminus iaciebant, alii picem reliquasque res, quibus ignis excitari potest, fundēbant, ut, quo prīmum currerētur aut cui rei ferrētur auxilium, vix ratio inīri posset. Tamen, quod in- stituto Caesaris semper duae legiones pro castris excubabant 15 pluresque partītis temporibus erant in opere, celeriter factum est, ut alii eruptionibus resisterent, alii turres reducerent aggeremque interscinderent, omnis vērō ex castris multitudo ad restinguendum concurreret. 25. Cum in omnibus locis consumpta iam reliqua parte noctis pugnārētur semperque hostibus spes victoriae redinte- grārētur, eo magis, quod deustos pluteos turrium vidēbant nec facile adīre apertos ad auxiliandum animadvertebant, semperque ipsi recentes dēfessis succederent omnemque 5 Galliae salutem in illo vestigio temporis positam arbitrarentur, accidit inspectantibus nobis, quod dignum memoriā vīsum praetereundum non existimavimus. Quidam ante portam oppidi Gallus per manus sēvi ac picis traditas glēbas in ignem e regiōne turris prōiciēbat; scorpiōne ab latere dextro trā- 10 iectus exanimatusque concidit. Hunc ex proximis ūnus. iacentem transgressus eodem illo munere fungēbātur; eadem 148 DE BELLO GALLICO ratione ictu scorpionis exanimato alteri successit tertius et tertio quartus, nec prius ille est a prōpugnātōribus vacuus 15 relictus locus, quam restincto aggere atque omni ex parte summōtis hostibus finis est pugnandi factus. 26. Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero die consilium cēpērunt ex oppido profugere, hortante et iubente Vercingetorige. Id silentio noctis cōnāti nõu magnā iactūrā suōrum sēsē effectūros spērābant, propterea 5 quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant, et palūs, quae perpetua intercedebat, Romānos ad inse- quendum tardabat. Iamque hoc facere noctu apparabant, cum matresfamiliae repentē in publicum procurrērunt flentes- que prōiectae ad pedes suōrum omnibus prēcibus petiērunt, 10 ne se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impe- diret. Ubi eos in sententia perstāre vīdērunt, quod plērum- que in summo periculo timor misericordiam nōn recipit, conclāmāre et significare de fugā Rōmānis coepērunt. Quo 15 timōre perterriti Galli, ne ab equitātu Rōmānōrum viae prae- occuparentur, consilio destiterunt. 27. Postero die Caesar prōmōtā turri directisque operi- bus, quae facere instituerat, magno coortō imbre nōn inūtilem hanc ad capiendum consilium tempestatem arbitrātus est, quod paulo incautius custodias in muro dispositas vidēbat, 5 suosque languidius in opere versāri iussit et, quid fieri vellet, ostendit. Legiōnibusque inter castra vineasque in occulto expeditis cohortatus, ut aliquando pro tantis laboribus fruc- tum victōriae perciperent, iis, qui prīmi mūrum ascen- dissent, praemia proposuit militibusque signum dedit. Illi 10 subitō ex omnibus partibus ēvolāvērunt mūrumque celeriter complēvērunt. 28. Hostes re nova perterriti, mūro turribusque de- iecti in foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt, .LIB. VII. CAP. XXIX. 149 hōc animo, ut, si qua ex parte obviam venīrētur, aciē in- structā dēpugnarent. Ubi neminem in aequum locum sēsē dēmittere, sed tōto undique muro circumfundi vīdērunt, veriti, 5 ne omnino spes fugae tolleretur, abiectis armis ultimas oppidi partes continenti impetu petivērunt, parsque ibi, cum angusto exitu portārum se ipsi premerent, a mīlitibus, pars iam egressa portis ab equitibus est interfecta. Nec fuit quisquam, qui praedae studeret. Sic et Cenabi caede et labōre operis inci- 10 tāti nōn aetāte confectis, non mulieribus, non infantibus pepercērunt. Denique ex omni numero, qui fuit circiter milium XL, vix DCCC, qui primo clāmōre audīto se ex oppido eiecerant, incolumes ad Vercingetorigem pervēnērunt. Quos ille multā iam nocte silentio ex fuga excepit veritus, ne qua 15 in castris ex eōrum concursu et misericordia vulgi seditio ori- rētur, ut procul in via dispositis familiaribus suis principibus- que civitatum disparandos deducendosque ad suos curaret, quae cuique civitāti pars castrōrum ab initio obvēnerat. 29. Postero die concilio convocato consolātus cohorta- tusque est, ne se admodum animo demitterent, ne perturbā- rentur incommodo: Nōn virtute neque in aciē vīcisse Rō- mānos, sed artificio quodam et scientia oppugnationis, cuius rei fuerint ipsi imperiti; errare, si qui in bello omnes secundos 5 rērum prōventūs exspectent. Sibi numquam placuisse Avari- cum defendi, cuius rei testes ipsos haberet; sed factum im- prūdentiā Biturigum et nimia obsequentia reliquōrum, uti hōc incommodum acciperetur. Id tamen se celeriter maioribus commodis sanātūrum. Nam quae ab reliquis Gallis civitātes 10 dissentirent, has sua diligentia adiuncturum atque unum con- silium tōtīus Galliae effectūrum, cuius consensui ne orbis qui- dem terrarum possit obsistere; idque se prope iam effectum habēre. Interea aequum esse ab iis communis salūtis causā impetrari, ut castra munire instituerent, quo facilius repenti- 15 nos hostium impetūs sustinērent. 150 DE BELLO GALLICO 30. Fuit haec ōratio non ingrata Gallis, et maximē, quod ipse animo non defecerat tanto accepto incommodo neque se in occultum abdiderat et conspectum multitudinis fūgerat; plusque animo prōvidere et praesentire existimābātur, quod 5 re integrā prīmo incendendum Avaricum post deserendum censuerat. Itaque ut reliquorum imperātōrum res adversae auctōritātem minuunt, sīc hūius ex contrario dignitas incom- modo accepto in dies augēbātur. Simul in spem veniebant eius affirmatiōne de reliquis adiungendis civitatibus; prīmum- 10 que eo tempore Galli castra munire instituerunt, et sic sunt animo consternāti homines insuēti labōris, ut omnia, quae imperarentur, sibi patienda existimarent. 31. Nec minus quam est pollicitus, Vercingetorix animo labōrābat ut reliquas cīvitātes adiungeret, atque eas dōnis pollicitātiōnibusque alliciēbat. Huic rei idōneos homi- nes dēligebat, quorum quisque aut ōratione subdolā aut ami- 5 citia facillimē capere posset. Qui Avarico expugnato refu- gerant, armandos vestiendosque curat; simul, ut dēminutae cōpiae redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitatibus, quem et quam ante diem in castra adduci velit, sagittariosque omnes, quōrum erat permagnus numerus in 10 Gallia, conquīri et ad se mitti iubet. His rēbus celeriter id, quod Avarici dēperierat, expletur. Interim Teutomatus, Ollovicōnis fīlius, rex Nitiobrogum, cūius pater ab senātu nostro amicus erat appellatus, cum magno equitum suō- rum numero et quos ex Aquitania conduxerat ad eum 15 pervēnit. 32. Caesar Avarici complures dies commoratus sum- mamque ibi copiam frumenti et reliqui commeatūs nanctus exercitum ex labōre atque inopia refecit. Iam prope hieme confecta, cum ipso anni tempore ad gerendum bellum voca- 5 rētur et ad hostem proficisci constituisset, sive eum ex palū- dibus silvisque elicere sive obsidiōne premere posset, lēgāti LIB. VII. CAP. XXXIII. 151 ad eum principes Aeduōrum veniunt ōrātum, ut maximē necessario tempore cīvitāti subveniat: summo esse in perī- culo rem, quod, cum singuli magistrātūs antīquitus creări atque regiam potestatem annum obtinere consuessent, duo 10 magistratum gerant et se uterque eorum legibus creatum esse dicat. Hōrum esse alterum Convictolitāvem, flōrentem et illustrem adulescentem, alterum Cotum, antiquissimā familiā nātum atque ipsum hominem summae potentiae et magnae cognationis, cuius frater Valetiacus proximo anno eundem 15 magistratum gesserit. Civitatem esse omnem in armis; dīvīsum populum, suas cuiusque eōrum clientēlas. Quod si diutius alātur contrōversia, fore, uti pars cum parte cīvitātis con- flīgat; id ne accidat, positum in eius dīlīgentia atque auc- tōritāte. 20 33. Caesar, etsi a bello atque hoste discedere detrī- mentōsum esse existimabat, tamen nōn ignōrans, quanta ex dissensionibus incommoda orīri consuessent, ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas, quam ipse semper aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque arma descenderet, 5 atque ea pars, quae minus confideret, auxilia a Vercingetorige arcesseret, huic rei praevertendum existimavit et, quod lēgi- bus Aeduōrum iis, qui summum magistratum obtinerent, ex- cēdere ex finibus non liceret, ne quid de iure aut de legibus eōrum deminuisse videretur, ipse in Aeduos proficisci statuit 10 senatumque omnem et quos inter controversia esset ad se Decetiam ēvocavit. Cum prope omnis civitas eō convenisset, docērēturque, paucis clam convocatis alio loco, alio tempore, atque oportuerit, fratrem a fratre renuntiatum, cum leges duo ex ūnā familiā vīvo utroque nōn sōlum magistrātūs creāri 15 vetārent, sed etiam in senātu esse prohibērent, Cotum impe- rium dēpōnere coegit, Convictolitavem, qui per sacerdotes more civitatis intermissis magistratibus esset creatus, potes- tātem obtinēre iussit. 152 DE BELLO GALLICO 34. Hoc decreto interposito, cohortatus Aeduos, ut controversiarum ae dissensionis obliviscerentur atque omni- bus omissis rēbus huic bello servirent eaque, quae meruissent, praemia ab se devicta Gallia exspectarent equitatumque 5 omnem et peditum mīlia decem sibi celeriter mitterent, quae in praesidiis rei frumentariae causa disponeret, exercitum in duas partes dīvīsit: quattuor legiōnes in Senones Parīsiosque Labiēno dūcendas dedit, sex ipse in Arvernos ad oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver duxit; equitātūs partem 10 illi attribuit, partem sibi reliquit. Qua re cognita, Vercinge- torix, omnibus interruptis eius fluminis pontibus, ab alterā fluminis parte iter facere coepit. 35. Cum uterque utrique esset exercitus in conspectu fereque e regiōne castris castra poneret, dispositis explora- tōribus, necubi effecto ponte Romāni cōpias trādūcerent, erat in magnis Caesaris difficultatibus res, ue maiōrem aestātis 5 partem flumine impediretur, quod non ferē ante autumnum Elaver vado transīri solet. Itaque, ne id accideret, silvestri loco castris positis e regiōne unius eōrum pontium, quos Ver- cingetorix rescindendos cūrāverat, postero die cum duābus legiōnibus in occulto restitit; reliquas copias cum omnibus 10 impedimentis, ut consueverat, misit, captis quibusdam cohorti- bus, uti numerus legionum constare videretur. His, quam longissime possent, egredi iussis, cum iam ex diēi tempore coniecturam ceperat, in castra perventum, isdem sublicis, quarum parsinferior integraremanebat, pontem reficere coepit. 15 Celeriter effecto opere legionibusque traductis et loco castris. idōneo dēlecto reliquas copias revocavit. Vercingetorix re cognita, ne contra suam voluntatem dimicare cogeretur, magnis itineribus antecessit. 36. Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam per- vēnit equestrique eo die proelio levi facto, perspecto urbis situ, quae posita in altissimo monte omnes aditus difficiles. LIB. VI. CAP. XXXVII. 153 habēbat, de expugnātiōne despērāvit, de obsessiōne nōn prius agendum constituit, quam rem frumentariam expedisset. At 5 Vercingetorix castris prope oppidum positis mediocribus cir- cum se intervallis separatim singularum civitātium copias collocaverat, atque omnibus eius iugi collibus occupātis, qua despici poterat, horribilem speciem praebebat principesque eārum civitātium, quos sibi ad concilium capiendum dēlē- 10 gerat, prīmā lūce cotidie ad se convenire iubebat, seu quid communicandum, seu quid administrandum vidērētur, neque ullum ferē diem intermittebat, quin equestri proelio interiectis sagittariis, quid in quoque esset animi āc virtūtis suōrum, perspiceret. Erat e regiōne oppidi collis sub ipsis rādicibus 15 montis egregie mūnītus atque ex omni parte circumeīsus; quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et pabulātiōne līberā prohibitūri hostes vidēbantur. Sed is locus praesidio ab his non nimis firmo tenebatur. Tamen silentio noctis. Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido 20 venīri posset, deiecto praesidio potītus loco, duas ibi legiōnės collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a māiōri- bus castris ad minōra perduxit, ut tūto ab repentīno hostium incursu etiam singuli commeare possent. 37. Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convic- tolitāvis Aeduus, cui magistrātum adiudicatum a Caesare dēmonstrāvimus, sollicitātus ab Arvernis pecunia cum qui- busdam adulescentibus colloquitur; quorum erat princeps Litavicus atque eius fratres, amplissima familiā nāti adule- 5 scentes. Cum his praemium communicat hortaturque, ut se liberos et imperio natos meminerint. Unam esse Aeduō- rum cīvitātem, quae certissimam Galliae victōriam dētineat; ēius auctōritāte reliquas contineri; qua trāductā locum con- sistendi Romanis in Gallia nōn fore. Esse nonnullo se 10 Caesaris beneficio affectum, sīc tamen, ut iustissimam apud eum causam obtinuerit; sed plus communi lībertāti tribuere. 154 DE BELLO GALLICO Cur enim potius Aedui de suo iure et de legibus ad Cae- sarem disceptātōrem, quam Rōmāui ad Aeduos veniant? 15 Celeriter adulescentibus et ōrātiōne magistrātūs et praemio dēductis, cum se vel principes eius consilii fore profiteren- tur, ratio perficiendi quaerebatur, quod civitatem temerē ad suscipiendum bellum adduci posse non confidebant. Placuit, ut Litavicus decem illis milibus, quae Caesari ad 20 bellum mitterentur, praeficeretur atque ea ducenda curaret, fratresque eius ad Caesarem praecurrerent. Reliqua, qua ratione agi placeat, constituunt. - 38. Litavicus accepto exercitu, cum milia pas- suum circiter XXX ab Gergovia abesset, convocatis subitō militibus lacrimans, Quo proficiscimur,' inquit, 'milites? Omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit; principes 5 civitatis, Eporedorix et Viridomarus, insimulati proditionis, ab Romānis indicta causa interfecti sunt. Haec ab ipsis. cognoscite, qui ex ipsā caede fūgērunt; nam ego, fratribus atque omnibus meis propinquis interfectis, dolōre prohi- beor, quae gesta sunt, pronuntiare.' Prōducuntur hi, quos 10 ille ēdocuerat, quae dīci vellet, atque eadem, quae Litavīcus prōnuntiāverat, multitudini exponunt: equites Aeduōrum interfectos, quod collocūti cum Arvernis dicerentur; ipsos se inter multitudinem militum occultasse atque ex media caede fugisse. Conclamant Aedui et Litavicum obsecrant, 15 ut sibi consulat. Quasi vēro,' inquit ille,' consilii sit res, āc nōn necesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis. nosmet coniungere. An dubitamus, quin nefario facinore. admisso Rōmāni iam ad nos interficiendos concurrant? Pro- inde, si quid in nobis animi est, persequamur eorum mortem, 20 quiindignissimē interierunt, atque hos latrones interficiamus.' Ostendit cives Romānos, qui eius praesidii fiducia ūnā erant; magnum numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos cru- dēliter excruciatos interficit. Nuntios toōtā cīvitāte Aeduōrum LIB. VII. CAP. XL. 155 dīmittit, eōdem mendacio de caede equitum et principum permovet; hortatur, ut simili ratiōne, atque ipse fecerit, 25 suas iniurias persequantur. 39. Eporedorix Aeduus, summo loco natus adule- scens et summae domi potentiae, et ūnā Viridomarus, pari aetāte et grātiā, sed genere dispari, quem Caesar ab Divitiaco sibi trāditum ex humili loco ad summam dignitātem perduxe- rat, in equitum numero convēnerant nōminātim ab eo ēvo- 5 cāti. His erat inter se de principātu contentio, et in illā magistratuum controversia alter pro Convictolitāvi, alter pro Coto summis opibus pugnaverant. Ex his Eporedorix cog- nito Litavici consilio mediā ferē nocte rem ad Caesarem dēfert; ōrat, ne patiatur civitatem prāvis adulescentium con- 10 siliis ab amicitia populi Romani deficere; quod futurum prō- videat, si se tot hominum mīlia cum hostibus coniunxerint, quōrum salutem neque propinqui neglegere neque civitas levi momento aestimare posset. 40. Magna affectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper Aeduōrum cīvitāti praecipue indulserat, nulla inter- posită dubitatiōne legiōues expedītas quattuor equitatumque omnem ex castris ēducit, nec fuit spatium tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in celeritate vidēbātur; 5 Gaium Fabium lēgātum cum legionibus duabus castris prae- sidio relinquit. Fratres Litavici cum comprehendi iussisset, paulo ante reperit ad hostes fugisse. Adhortatus mīlites, ne necessario tempore itineris labōre permoveantur, cupidissimis omnibus progressus mīlia passuum XXV, agmen Aeduōrum 10 conspicātus, immisso equitātu iter eōrum morātur atque impedit interdicitque omnibus, ne quemquam interficiant. Eporedorigem et Viridomarum, quos illi interfectos existi- mābant, inter equites versari suosque appellare iubet. His cognitis et Litavici fraude perspecta Aedui manūs tendere, 15 dēditiōnem significare et prōiectis armis mortem deprecāri DE BELLO GALLICO 156 incipiunt. Litavīcus cum suis clientibus quibus, mōre Gal- lōrum nefas est etiam in extrema fortūnā dēserere patrōnos, Gergoviam profugit. why. 41. Caesar nuntiis ad cīvitātem Aeduōrum missis, qui suo beneficio conservātos docerent, quos iure belli interficere po- tuisset, tribusque hōris noctis exercitui ad quietem datis cas- tra ad Gergoviam mōvit. Medio fere itinere equites a Fabio 5 missi, quanto res in periculo fuerit, exponunt. Summis cō- piis castra oppugnāta dēmonstrant, cum crebro integri dē- fessis succederent nostrosque assiduo labōre defatigarent, quibus propter magnitudinem castrōrum perpetuo esset is- dem in vallo permanendum. Multitudine sagittārum atque 10 omnis generis tēlōrum multos vulnerātos; ad haecsustinenda magno ūsui fuisse tormenta. Fabium discessu eōrum duā- bus relictis portis obstruere ceteras pluteosque vallo addere et se in posterum diem similemque casum apparare. His rēbus cognitis, Caesar summo studio militum ante ortum sõlis 15 in castra pervenit. 42. Dum haec ad Gergoviam geruntur, Aedui prīmis nuntiis ab Litavico acceptis nullum sibi ad cognoscendum. spatium relinquunt. Impellit alios avaritia,alios iracundia et temeritas quae maximē illi hominum generi est innāta, ut 5 levem audītiōnem habeant pro re compertā. Bona civium Rōmānōrum diripiunt, caedes faciunt, in servitutem abstra- hunt. Adiuvat rem proclīnātam Convictolitavis plebemque ad furorem impellit, ut facinore admisso ad sānitātem reverti pudeat. Marcum Aristium tribūnum mīlitum iter ad legiō- 10 nem facientem fidē data ex oppido Cabillōno ēdūcunt; idem facere cōgunt eos, qui negōtiandi causa ibi constite- rant. Hos continuo in itinere adorti omnibus impedimentis exuunt; repugnantes diem noctemque obsident; multis utrimque interfectis maiorem multitudinem armatōrum 15 concitant. LIB. VII. CAP. XLV. 157 43. Interim nuntio allāto, omnes eōrum milites in po- testāte Caesaris teneri, concurrunt ad Aristium, nihil publico factum consilio dēmonstrant; quaestionem de bonis dīreptis decernunt, Litavici fratrumque bona publicant, lēgātos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt. Haec faciunt recipe- 5 grātiā randōrum suōrum causā; sed contamināti facinore et capti compendio ex direptis bonis, quod ea res ad multos pertinē- bat, et timōre poenae exterriti consilia clam de bello inīre incipiunt cīvitātesque reliquas lēgātiōnibus sollicitant. Quae tametsi Caesar intellegebat, tamen, quam mītissimē potest, 10 lēgātos appellat: nihil se propter inscientiam levitātemque vulgi gravius de civitate iudicare neque de sua in Aeduos benevolentia deminuere. Ipse maiōrem Galliae motum ex- spectans, ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia inībat, quemadmodum a Gergovia discederet ac rursus om- 15 nem exercitum contraheret, ne profectio nāta ab timōre dēfectiōnis similis fugae viderētur. 44. Haec cogitanti accidere visa est facultas bene rei gerendae. Nam cum in minōra castra operis perspiciendi causā vēnisset, animadvertit collem, qui ab hostibus tenēbā- tur, nūdātum hominibus, qui superioribus diebus vix prae multitudine cerni poterat. Admirātus quaerit ex perfugis 5 causam, quōrum magnus ad eum cotidie numerus confluē- bat. Constabat inter omnes, quod iam ipse Caesar per ex- plōrātōres cognōverat, dorsum esse eius iugi prope aequum, sed hunc silvestrem et angustum, qua esset aditus ad alteram partem oppidi; vehementer huic illos loco timēre, nec iam 10 aliter sentire, uno colle ab Romānis occupato, si alterum āmīsissent, quin paene circumvallāti atque omni exitu et pābulātiōne interclusi viderentur: ad hunc muniendum om- nes a Vercingetorige ēvocatos. 45. Hac re cognita, Caesar mittit complures equitum turmas; eis de media nocte imperat, ut paulo tumultuōsius 158 DE BELLO GALLICO omnibus locis vagārentur. Prīmā lūce magnum numerum impedimentōrum ex castris mūlōrumque prōdūci deque his 5 stramenta detrahi mūliōnesque cum cassidibus equitum spe- ciē āc simulātiōne collibus circumvehi iubet. His paucos addit equites, qui latius ostentationis causā vagārentur. Longo circuitu easdem omnes iubet petere regiones. Haec procul ex oppido vidēbantur, ut erat a Gergovia despectus in 10 castra, neque tanto spatio, certi quid esset, explōrāri poterat. Legiōnem unam eodem iugo mittit et paulum progressam infe- riōre constituit loco silvisque occultat. Augētur Galli suspi- cio atque omnes illo munitiōnum copiae traducuntur. Vacua castra hostium Caesar conspicatus tectis insignibus suōrum 15 occultātisque signis militāribus rāros milites, ne ex oppido animadverterentur, ex maioribus castris in minōra traducit lēgātisque, quos singulis legiōnibus praefecerat, quid fieri velit, ostendit; imprīmīs monet, ut contineant mīlites, ne studio pugnandi aut spe praedae longius progrediantur; 20 quid iniquitas loci habeat incommodi, prōpōnit; hōc ūnā celeritate posse mūtāri; occāsiōnis esse rem, nōn proelii. His rēbus expositis signum dat et ab dextrā parte alio ascensu eōdem tempore Aeduos mittit. 46. Oppidi mūrus ab plānitiē atque initio ascensus rectă regiōne, si nullus amfractus intercederet, mille ducentos passus aberat; quicquid huc circuitus ad molliendum clīvum accesserat, id spatium itineris augebat. A medio fere colle 5 in longitudinem, ut nātūra montis ferebat, ex grandibus saxis sex pedum mūrum, qui nostrōrum impetum tardāret, prae- duxerant Galli atque inferiōre omni spatio vacuo relicto supe- riōrem partem collis usque ad murum oppidi densissimis castris complēverant. Milites dato signo celeriter ad muni- 10 tiōnem perveniunt eamque transgressi trinis castris potiuntur; ac tanta fuit in castris capiendis celeritas, ut Teutomatus, rex Nitiobrogum, subito in tabernaculo oppressus, ut merīdiē con- LIB. VII. CAP. XLVIII. 159 quiēverat, superiore corporis parte nūdātā, vulnerāto equo vix se ex manibus praedantium militum eriperet. 47. Consecutus id, quod animo proposuerat, Caesar receptui cani iussit legiōnisque decimae, quacum erat, con- tinuo signa constituit. At reliquarum legiōnum mīlites nōn exaudīto tubae sono, quod satis magna valles intercedebat, tamen ab tribunis mīlitum lēgātisque, ut erat a Caesare prae- 5 ceptum, retinēbantur; sed ēlāti spe celeris victoriae et hos- tium fuga et superiōrum temporum secundis proeliis nihil adeo arduum sibi esse existimāvērunt, quod nōn virtūte con- sequi possent, neque finem prius sequendi fecerunt, quam mūro oppidi portisque appropinquarunt. Tum vērō ex omni- 10 bus urbis partibus orto clamore, qui longius aberant, repentīno tumultu perterriti, cum hostem intrā portas esse existimarent, sēsē ex oppido ēiēcērunt. Matresfamiliae de mūro vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passist manibus obtestābantur Rōmānos, ut sibi parcerent neu, sicut 15 Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent; nonnullae de mūris per manus demissae sēsē mīlitibus trādēbant. L. Fabius, centurio legiōnis VIII, quem inter suos eo diē dixisse constabat, excitāri se Avaricensibus praemiis neque commissurum, ut prius quisquam mūrum 20 ascenderet, tres suos nactus manipulāres atque ab iis suble- vātus mūrum ascendit; hos ipse rursus singulos exceptans in mūrum extulit. 48. Interim ii, qui ad alteram partem oppidi, ut suprā dēmonstravimus, mūnītiōnis causa convenerant, primo exau- dīto clāmōre, inde etiam crebris nuntiis incitāti, oppidum a Romānis teneri, praemissis equitibus magno concursu eo con- tendērunt. Eōrum ut quisque prīmus venerat, sub mūro con- 5 sistēbat suōrumque pugnantium numerum augēbat. Quōrum cum magna multitudo convenisset, matresfamiliae, quae paulo ante Rōmānis de mūro manūs tendēbant, suos obtestāri et 160 DE BELLO GALLICO mōre Gallico passum capillum ostentāre liberosque in con- 10 spectum proferre coeperunt. Erat Rōmānis nec loco nec numero aequa contentio; simul et cursu et spatio pugnae fatīgāti non facile recentes atque integros sustinebant. 49. Caesar cum iniquo loco pugnari hostiumque augēri copias videret, praemetuens suis ad Titum Sextium lēgātum, quem minoribus castris praesidio reliquerat, misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret et sub infimo colle ab dextro 5 latere hostium constitueret, ut, si nostros loco depulsos vidisset, quo minus libere hostes insequerentur, terreret. Ipse paulum ex eo loco cum legiōne progressus, ubi con- stiterat, ēventum pugnae exspectabat. 50. Cum acerrime comminus pugnārētur, hostes loco et numero, nostri virtute confiderent, subito sunt Aedui vīsi ab latere nostris aperto, quos Caesar ab dextra parte alio ascensu manus distinendae causa miserat. Hi similitudine armōrum 5 vehementer nostros perterruērunt, ac tametsi dextris humeris exsertis animadvertēbantur, quod insigne pācātōrum esse consuerat, tamen id ipsum sui fallendi causā mīlites ab hosti- bus factum existimabant. Eodem tempore Lucius Fabius centurio, quique ūnā mūrum ascenderant, circumventi atque 10 interfecti mūro praecipitābantur. Marcus Petronius, eiusdem legiōnis centurio, cum portas excidere cōnātus esset, a multi- tūdine oppressus ac sibi desperans, multis iam vulneribus acceptis, manipulāribus suis, qui illum secūti erant, 'Quo- niam,' inquit, 'me ūnā vobiscum servāre non possum, vestrae 15 quidem certē vītae prospiciam, quos cupiditate glōriae ad- ductus in periculum dēduxi. Vos dată facultāte vōbis con- sulite.' Simul in medios hostes irrupit duobusque interfectis reliquos a porta paulum summōvit. Cōnantibus auxiliāri suis 'Frustra,' inquit, 'meae vitae subvenire conamini, quem iam 20 sanguis viresque deficiunt. Proinde abite, dum est facultas, vosque ad legiōnem recipite.' Ita pugnans post paulum concidit ac suis salūti fuit. LIB. VII. CAP. LIII. 161 51. Nostri, cum undique premerentur, XLVI centurionibus āmissis deiecti sunt loco. Sed intolerantius Gallos insequentes legio decima tardavit, quae pro subsidio paulo aequiore loco constiterat. Hanc rursus XIII legionis cohortes exceperunt, quae ex castris minōribus ēductae cum Tito Sextio lēgāto 5 cēperant locum superiorem. Legiōnes, ubi prīmum plānitiem attigērunt, infestis contra hostes signis constiterunt. Vercin- getorix ab radicibus collis suos intrā munitiōnes reduxit. Eo die milites sunt paulo minus septingenti desiderāti. 52. Postero die Caesar contiōne advocātā temeritātem cupiditātemque militum reprehendit, quod sibi ipsi iūdicā- vissent, quo prōcēdendum aut quid agendum viderētur, ne- que signo recipiendi dato constitissent neque ab tribūnis mīlitum lēgātisque retineri potuissent. Exposuit, quid inīqui- 5 tas loci posset, quid ipse ad Avaricum sensisset, cum sine. duce et sine equitatu deprehensis hostibus explōrātam victō- riam dīmīsisset, ne parvum modo detrimentum in contentione propter iniquitatem loci accideret. Quanto opere cōrum animi magnitudinem admīrārētur, quos nōu castrōrum mūni- 10 tiōnes, nōn altitudo montis, non mūrus oppidi tardare potu- isset, tanto opere licentiam arrogantiamque reprehendere, quod plus se quam imperatorem de victoria atque exitu rērum sentire existimarent; nec minus se ab milite modestiam et continentiam quam virtutem atque animi magnitudinem 15 dēsīderāre. 53. Hac habita contiōne et ad extremam ōrātiōnem confirmatis militibus, ne ob hanc causam animo permovē- rentur neu, quod iniquitas loci attulisset, id virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione cogitans, quae ante senserat, legiōnes ex castris ēduxit aciemque idoneo loco constituit. 5 Cum Vercingetorix nihilo magis in aequum locum descende- ret, levi facto equestri proelio atque secundo in castra exerci- tum reduxit. Cum hoc idem postero die fecisset, satis ad Gallicam ostentationem minuendam militumque animos con- 11 162 DE BELLO GALLICO 10 firmandos factum existimans in Aeduos mōvit castra. Ne tum quidem insecūtis hostibus, tertio die ad flumen Elaver pontes reficit eoque exercitum traducit. 54. Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Aeduis appel- lātus discit, cum omni equitatu Litavicum ad sollicitandos. Aeduos profectum; opus esse ipsos antecedere ad con- firmandam cīvitātem. Etsi multis iam rēbus perfidiam Ae- 5 duōrum perspectam habēbat atque hōrum discessu admātū- rāri dēfectiōnem cīvitātis existimabat, tamen eos retinendos non constituit, ne aut inferre iniuriam viderētur aut dare timōris aliquam suspicionem. Discēdentibus his brevitersua in Aeduos merita exposuit; quos et quam humiles accepisset, 10 compulsos in oppida, multātos agris, omnibus ēreptis copiis, impositostīpendio, obsidibus summā cum contumēliā extortis, et quam in fortunam quamque in amplitudinem deduxisset, ut nōn solum in pristinum statum redissent, sed omnium temporum dignitatem et gratiam antecessisse vidērentur. His 15 datis mandātis eos ab se dīmīsit. 55. Noviodunum erat oppidum Aeduōrum ad rīpas Lige- ris opportuno loco positum. Huc Caesar omnes obsides. Galliae, frumentum, pecuniam publicam, suōrum atque ex- ercitus impedimentōrum magnam partem contulerat; huc 5 magnum numerum equōrum huius belli causa in Italia atque Hispania coëmptum miserat. Eo cum Eporedorix Virido- marusque venissent et de statu civitatis cognovissent, Lita- vīcum Bibracti ab Aeduis receptum, quod est oppidum apud eos maximae auctoritatis, Convictolitavim magistratum mag- 10 namque partem senatus ad eum convenisse, legatos ad Ver- cingetorigem de pace et amicitia conciliandā publicē missos, nōn praetermittendum tantum commodum existimāvērunt. Itaque interfectis Noviodūni custodibus, quique eō negōti- andi causa convenerant, pecuniam atque equos inter se partīti 15 sunt, obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendos LIB. VII. CAP. LVII. 163 cūrāvērunt, oppidum, quod a se tenēri non posse iudicābant, ne cui esset usui Rōmānis, incenderunt, frumenti quod subitō potuerunt, navibus avexērunt, reliquum flumine atque in- cendio corruperunt. Ipsi ex finitimis regionibus copias cōgere, praesidia custodiasque ad rīpas Ligeris dispōnere 20 equitatumque omnibus locis iniciendi timōris causā ostentāre coeperunt, si ab re frumentaria Romanos excludere aut ad- ductos inopia in provinciam expellere possent. Quan ad spem multum eos adiuvabat, quod Liger ex nivibus creverat, ut omnino vado non posse transīri vidērētur. 25 56. Quibus rēbus cognitis, Caesar mātūrandum sibi cen- suit, si esset in perficiendis pontibus periclitandum, ut prius, quam essent maiores eo coactae copiae, dimicaret. Nam ut commutato consilio iter in provinciam converteret, id ne mētu quidem necessario faciundum existimabat, cum quod 5 infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cevenna viā- rumque difficultas impediebat, tum maxime quod, abiuncto Labieno atque iis legionibus, quas ūnā mīserat, vehementer timēbat. Itaque admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus confectis, contra omnium opīniōnem ad Ligerem 10 vēnit, vadoque per equites invento pro rei necessitāte oppor- tūno, ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu, qui vim flū- minis refringeret, atque hostibus prīmo aspectu perturbātis, incolumem exercitum traduxit, frumentumque in agris et pe- 15 coris copiam nactus, replēto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit. - 57. Dum haec apud Caesarem geruntur, Labiēnus eo supplēmento, quod nūper ex Ītaliā vēnerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio, cum quattuor legiōnibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parīsiōrum, quod positum est in insulā flūminis Sēquanae. Cuius adventu ab 5 hostibus cognito, magnae ex finitimis cīvitātibus cōpiae con- 164 DE BELLO GALLICO vēnērunt. Summa imperii trāditur Camulogēno Aulerco, qui prope confectus aetāte tamen propter singularem scientiam rei mīlitāris ad eum est honōrem ēvocatus. Is cum ani- 10 madvertisset, perpetuam esse paludem, quae influeret in Se- quanam atque illum omnem locum magnopere impediret, hic consēdit nostrosque transitu prohibēre instituit. 58. Labiēnus prīmo vineas agere, cratibus atque aggere paludem explere atque iter munire cōnābātur. Postquam id difficilius confieri animadvertit, silentio e castris tertia vigilia egressus eōdem, quo vēnerat, itinere Metiōsēdum pervēnit. 5 Id est oppidum Senonum, in insula Sequanae positum, ut paulo ante de Lutētia diximus. Deprensis nāvibus circiter quinquagintā celeriterque coniunctis atque eō mīlitibus in- iectis et rei novitāte perterritis oppidānis, quōrum magna pars erat ad bellum ēvocāta, sine contentione oppido potītur. 10 Refecto ponte, quem superioribus diebus hostes rescīderant, exercitum trādūcit et secundo flumine ad Lutētiam iter facere coepit. Hostes re cognitā ab iis, qui Metiōsēdo fūgerant, Lutētiam incendi pontesque eius oppidi rescindi iubent; ipsi profecti a palude ad rīpas Sequanae e regiōne Lutētiae contrā 15 Labiēni castra considunt. 59. Iam Caesar a Gergovia discessisse audiēbātur, iam de Aeduōrum defectione et secundo Galliae mōtu rumōres afferebantur, Gallique in colloquiis interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum in provinciam con- 5 tendisse confirmabant. Bellovaci autem dēfectiōne Aeduō- rum cognita, qui iam ante erant per se infidēles, manūs cōgere atque apertē bellum parare coeperunt. Tum Labiēnus tantā rērum commūtātiōne longe aliud sibi capiendum consilium, atque antea senserat, intellegebat, neque iam, ut aliquid ac- 10 quīreret proelioque hostes lacesseret, sed ut incolumem ex- ercitum Agedincum reduceret, cōgitabat. Namque alteră ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opīni- LIB. VII. CAP. LXI. 165 ōnem virtutis, instabant, alteram Camulogēnus parāto atque instructo exercitu tenēbat; tum legiōnes a praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen distinebat. Tan- 15 tis subito difficultatibus obiectis ab animi virtute auxilium petendum videbat. 60. Sub vesperum consilio convocato, cohortātus, ut ea, quae imperasset, diligenter industriēque administrārent, nā- ves,quas Metiōsēdo deduxerat, singulas equitibus Romānis at- tribuit et prima confecta vigilia quattuor milia passuum secun- do flumine silentio progredi ibique se exspectāri iubet. Quin- 5 que cohortes, quas minime firmas ad dimicandum esse existi- mābat, castris praesidio relinquit; quinque eiusdem legiōnis reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine magno tumultu proficisci imperat. Conquirit etiam lintres; has magno sonitu rēmōrum incitātas in eandem par- 10 tem mittit. Ipse post paulo silentio egressus cum tribus legionibus eum locum petit, quo nāves appelli iusserat. 61. Eō cum esset ventum, explōrātōres hostium, ut omni flūminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subitō erat coorta tempestas, ab nostris opprimuntur; exercitus equitatusque equitibus Romanis administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur. Uno fere tem- 5 pore sub lucem hostibus nuntiatur, in castris Romānōrum praeter consuetudinem tumultuāri, et magnum īre agmen adverso flumine sonitumque rēmōrum in eadem parte ex- audīri, et paulo infra milites navibus transportāri. Quibus rēbus audītis, quod existimabant, tribus locis transire legiones 10 atque omnes perturbātos dēfectiōne Aeduōrum fugam pa- rare, suas quoque copias in tres partes distribuērunt. Nam praesidio e regiōne castrōrum relicto et parva manu Me- tiōsēdum versus missa, quae tantum progrediātur, quan- tum nāves processissent, reliquas copias contrā Labiēnum 15 duxerunt. 166 DE BELLO GALLICO 62. Prīmā lūce et nostri omnes erant transportāti et hostium acies cernebatur. Labienus milites cohortatus, ut suae pristinae virtutis et secundissimorum proeliōrum retinē- rent memoriam atque ipsum Caesarem, cuius ductu saepe- 5 numero hostes superassent, praesentem adesse existimarent, dat signum proelii. Primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes pelluntur atque in fugam cōniciuntur; ab sinistro, quem locum duodecima legio tenē- bat, cum prīmi ordines hostium transfixi tēlis concidissent, 10 tamen acerrimē reliqui resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam. Ipse dux hostium Camulogēnus suis aderat atque eos cohortabatur. Incerto nunc etiam exitu victoriae, cum septimae legiōnis tribūnis esset nuntiatum, quae insinistro cornu gererentur, post tergum hostium legionem ostenderunt 15 signaque intulerunt. Ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique sunt. Eandem fortunam tulit Camulogēnus. At ii, qui praesidio contrā castra Labiēni erant relicti, cum proelium commissum au- dissent, subsidio suisierunt collemque ceperunt, neque nostrō- 20 rummīlitum victorum impetum sustinere potuerunt. Siccum suis fugientibus permixti,quos nōn silvae montesque texērunt, ab equitātu sunt interfecti. Hoc negotio confecto, Labiēnus revertitur Agendicum, ubi impedimenta tōtius exercitus re- licta erant; inde cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit. 63. Defectiōne Aeduōrum cognitā bellum augētur. Lē- gātiōnes in omnes partes circummittuntur; quantum grātiā, auctoritāte, pecunia valent, ad sollicitandas civitātes nituntur; nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, hōrum sup- plicio dubitantes territant. Petunt a Vercingetorige Aedui, ut ad se veniat ratiōnesque belli gerendi communicet. Re impetrata contendunt, ut ipsis summa imperii trādātur, et re in controversiam dēductā tōtius Galliae concilium Bibracte indicitur. Eōdem conveniunt undique frequentes. Multi- LIB. VII. CAP. LXV. 167 tūdinis suffragiis res permittitur; ad unum omnes Vercinge- 10 torigem probant imperātōrem. Ab hoc concilio Rēmi, Lin- gones, Trēveri afuerunt; illi, quod amicitiam Rōmānōrum sequēbantur; Trēveri, quod aberant longius et ab Germānis premebantur, quae fuit causa, quare tōto abessent bello et neutris auxilia mitterent. Magno dolōre Aedui ferunt se 15 deiectos principātu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto. bello suum consilium ab reliquis sēparāre audent. Invīti summae spei adulescentes, Eporedorix et Viridomarus, Ver- cingetorigi parent. 20 64. Ipse imperat reliquis civitatibus obsides diemque huic rei constituit; omnes equites, xv mīlia numero, celeriter convenire iubet. Peditatu, quem antea habuerat, se fore contentum dicit, neque fortunam temptātūrum aut in aciē dīmicātūrum, sed, quoniam abundet equitātu, perfacile esse 5 factu frūmentātiōnibus pābulātiōnibusque Rōmānos prohi- bēre; aequo modo animo sua ipsi frumenta corrumpant aedifi- ciaque incendant, qua rei familiaris iactūrā perpetuum impe- rium libertatemque se consequi videant. His constitūtis rēbus Aeduis Segūsiāvisque, qui sunt finitimi prōvinciae, decem 10 mīlia peditum imperat; hūc addit equites octingentos. His praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferri Allobrogibus iubet. Altera ex parte Gabalos proximosque pagos Arvernō- rum in Helvios, item Rutēnos Cadurcosque ad fines Volcārum Arecomicōrum depopulandos mittit. Nihilo minus clande- 15 stīnis nuntiis lēgātiōnibusque Allobrogas sollicitat, quōrum mentes nondum ab superiōre bello resēdisse spērābat. Hō- rum principibus pecunias, civitāti autem imperium tōtīus provinciae pollicētur. 65. Ad hos omnes cāsūs prōvīsa erant praesidia cohor- tium duārum et viginti, quae ex ipsā prōvinciā ab Lūcio Caesare lēgāto ad omnes partes oppōnēbantur. Helvii suā 168 DE BELLO GALLICO sponte cum finitimis proclio congressi pelluntur et Gaio 5 Valerio Donnotauro, Cabūri filio, principe civitatis, complū- ribusque aliis interfectis intra oppida ac mūros compelluntur. Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magnā cum cūrā et diligentia suos fines tuentur. Caesar, quod hostes equitātu superiores esse intellegēbat et interclūsis 10 omnibus itineribus nulla re ex provincia atque Italia suble- vāri poterat, trans Rhenum in Germaniam mittit ad eas cīvi tātes, quas superiōribus annis pācāverat, equitesque ab his arcessit et levis armatūrae pedites, qui inter eos proeliāri consuerant. Eōrum adventu, quod minus idōncis equis ūtē- 15 bantur, a tribunis militum reliquisque equitibus Romānis at- que ēvocatis equos sūmit Germānisque distribuit. 66 Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex Arvernis equitesque, qui tōti Galliae erant imperāti, conve- niunt. Magno hōrum coacto numero, cum Caesar in Sequa- nos per extrēmos Lingonum fines iter faceret, quo facilius 5 subsidium provinciae ferri posset, circiter milia passuum de- cem ab Rōmānis trīnis castris Vercingetorix consēdit convo- catisque ad concilium praefectis equitum venisse tempus victoriae dēmonstrat: fugere in provinciam Romānos Gallia- que excedere. Id sibi ad praesentem obtinendam lībertātem 10 satis esse; ad reliqui temporis pacem atque ōtium parum profici maioribus enim coactis copiis reversuros neque finem bellandi factūros. Proinde agmine impeditos adoriantur. Si pedites suis auxilium ferant atque in eo morentur, iter facere nōn posse; si, id quod magis futurum confidat, relictis im- 15 pedimentis suae salūti consulant, et ūsu rērum necessariārum et dignitate spoliatum īri. Nam de equitibus hostium, quin nēmo eōrum progredi modo extrā agmen audeat, ipsos qui- dem nōn debēre dubitare. Id quo mãiōre faciant animo, cōpias se omnes pro castris habitūrum et terrōri hostibus 20 futurum. Conclamant equites, sanctissimo iureiurando con- LIB. VII. CAP. LXVIII. 169 firmari oportere, ne tecto recipiatur, ne ad liberos, ne ad parentes, ad uxōrem aditum habeat, qui nōn bis per agmen hostium perequitasset. 67. Probātā re atque omnibus iureiurando adactis, postero die in tres partes distribūto equitātu duae se acies ab duōbus lateribus ostendunt, una a prīmo agmine iter im- pedire coepit. Qua re nuntiātā Caesar suum quoque equi- tātum tripertīto divīsum contrā hostem īre iubet. Pugnātur 5 ūnā omnibus in partibus. Consistit agmen; impedimenta inter legiōnes recipiuntur. Si qua in parte nostri labōrāre aut gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciem- que constitui iubēbat; quae res et hostes ad insequendum tardābat et nostros spe auxilii confirmabat. Tandem Ger- 10 māni ab dextro latere summum iugum nancti hostes loco dēpellunt; fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum pedestribus copiis consēderat, persequuntur complū- resque interficiunt. Qua re animadversā reliqui, ne circum- īrentur, veriti se fugae mandant. Omnibus locis fit caedes. 15 Tres nōbilissimi Aedui capti ad Caesarem perducuntur : Cotus, praefectus equitum, qui controversiam cum Convic- tolitāvi proximis comitiis habuerat, et Cavarillus, qui post defectiōnem Litavici pedestribus copiis praefuerat, et Epore- dorix, quo duce ante adventum Caesaris Aedui cum Sequanis 20 bello contenderant. 68. Fugato omni equitātu, Vercingetorix copias, ut pro castris collocaverat, reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum Mandubiōrum, iter facere coepit celeriterque impedimenta ex castris ēduci et se subsequi iussit. Caesar impedimentis in proximum collem dēductis, duābuslegiōnibus 5 praesidio relictis secutus, quantum diei tempus est passum, circiter tribus milibus hostium ex novissimo agmine interfec- tis altero die ad Alesiam castra fecit. Perspecto urbis sītu perterritisque hostibus, quod equitātu, qua maximē parte 170 DE BELLO GALLICO 10 exercitus confidebant, erant pulsi, adhortatus ad labōrem milites circumvallare instituit. 69. Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admo- dum ēdito loco, ut nisi obsidiōne expugnāri non posse vidē- rētur; cuius collis radices duo duabus ex partibus flūmina. subluēbant. Ante id oppidum planities circiter mīlia pas- 5 suum tria in longitudinem patebat; reliquis ex omnibus partibus colles mediocri interiecto spatio pari altitūdinis fastigio oppidum cingebant. Sub muro, quae pars collis ad orientem sōlem spectabat, hunc omnem locum cōpiae Gal- lōrum complēverant fossamque et maceriam sex in altitū- 10 dinem pedum praeduxerant. Eius munitionis, quae ab Rōmānis instituebatur, circuitus XI milia passuum tenebat. Castra opportunis locis erant posita ibique castella viginti tria facta, quibus in castellis interdiu statiōnes pōnēbantur, ne qua subito eruptio fieret; haec eadem noctu excubitōribus 15 ac firmis praesidiis tenebantur. 70. Opere instituto fit equestre proelium in ea planitie, quamintermissam collibus tria milia passuum in longitudinem. patēre suprā dēmonstrāvimus. Summā vi ab utrisque con- tenditur. Labōrantibus nostris Caesar Germānos submittit 5 legiōnesque pro castris constituit, ne qua subitō irruptio ab hostium peditatu fiat. Praesidio legionem addito nostris animus augētur; hostes in fugam cōniecti se ipsi multitūdine impediunt atque angustiōribus portis relictis coacervantur. Germani acrius usque ad munitiones sequuntur. Fit magna 10 caedes; nonnulli relictis equis fossam transire et maceriam transcendere cōnantur. Paulum legiones Caesar, quas pro vallo constituerat, prōmovēri iubet. Non minus, qui intrā mūnītiōnes erant, perturbantur Galli; venīri ad se confestim existimantes ad arma conclamant; nonnulli perterriti in op- 15 pidum irrumpunt. Vercingetorix iubet portas claudi, ne castra nudentur. Multis interfectis, compluribus equis cap- tis, Germāni sēsē recipiunt. Wi LIB. VII. CAP. LXXII. 171 71. Vercingetorix, priusquam munitiones ab Romānis perficiantur, consilium capit, omnem ab se equitatum noctu dimittere. Discēdentibus mandat, ut suam quisque eōrum cīvitātem adeat omnesque, qui per aetatem arma ferre pos- sint, ad bellum cōgant. Sua in illos merita prōpōnit obtestā- 5 turque, ut suae salūtis ratiōnem habeant, neu se optimē de communi libertate meritum hostibus in cruciatum dēdant. Quod si indiligentiores fuerint milia hominum delecta LXXX ūnā sēcum interitūra dēmonstrat. Ratiōne initā se exiguē diērum xxx habēre frumentum, sed paulo etiam longius 10 tolerari posse parcendo. His datis mandatis, qua opus erat intermissum, secunda vigilia silentio equitatum mittit. Frū- mentum omne ad se referri iubet; capitis poenam iis, qui nōn paruerint, constituit; pecus, cuius magna erat copia ab Man- dubiis compulsa, virītim distribuit, frumentum parcē et pau- 15 lātim metīri instituit. Cōpias omnes, quas pro oppido collo- caverat, in oppidum recepit. His rationibus auxilia Galliae. exspectare et bellum parat administrāre. 72. Quibus rēbus cognitis ex perfugis et captīvis Cae- sar haec genera mūnītiōnis instituit. Fossam pedum vīginti directis lateribus duxit, ut eius fossae solum tantundem patē- ret, quantum summae fossae labra distarent. Reliquas omnes mūnītiōnes ab ea fossa pedes quadringentos reduxit, id hōc 5 consilio (quoniam tantum esset necessario spatium complexus nec facile tōtum corpus corōnā militum cingerētur) ne de im- proviso aut noctu ad mūnītiōnes hostium multitudo advolaret, aut interdiu tēla in nostros operi destinātos conicere possent. Hōc intermisso spatio duas fossas quindecim pedes latas, ea- 10 dem altitudine, perduxit; quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex flumine dērīvāta complēvit. Post eas aggerem ac vallum XII pedum exstruxit. Huic lōricam pinnasque adiecit, grandibus cervis eminentibus ad commis- sūras pluteōrum atque aggeris, qui ascensum hostium tarda- 15 172 DE BELLO GALLICƆ rent, et turres tōto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent. 73. Erat eodem tempore et materiari et frumentāri et tantas mūnītiones fieri necessē dēminūtis nostris copiis, quae longius ab castris progrediēbantur; ac nonnumquam opera nostra Galli temptare atque eruptionem ex oppido 5 pluribus portis summā vi facere conabantur. Quare ad haec rursus opera addendum Caesar putavit, quo minōre numero mīlitum mūnītiōnes dēfendi possent. Itaque trun- cis arborum admodum firmis rāmis abscīsis atque hōrum dēlibrātis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos 10 pedes altae dūcēbantur. Huc illi stīpites dēmissi et ab in- fimo revincti, ne revelli possent, ab rāmis ēminēbant. Quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati; quo qui intraverant, se ipsi acutissimis vallis induebant. Hos cippos appellabant. Ante quos obliquis ordinibus in quincuncem 15 dispositis scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur pau- lātim angustiōre ad infimum fastīgio. Huc teretes stīpites feminis crassitudine ab summo praeacuti et praeusti de- mittebantur ita, ut non amplius digitis quattuor ex terra ēminērent; simul confirmandi et stabiliendi causa singuli 20 ab infimo solo pedes terra exculcābantur; reliqua pars scro- bis ad occultandas insidias vīminibus ac virgultis integēbātur. Huius generis octōni ordines ducti ternos inter se pedes dis- tābant. Id ex similitudine flōris lilium appellabant. Ante haec tāleae pedem longae ferreis hamis infixis tōtae in terram 25 infodiēbantur mediocribusque intermissis spatiis onmibus lo- cis disserēbantur, quos stimulos nōminābant. 74. His rebus perfectis, regiones secutus quam potuit ae- quissimas pro loci nātūrā, XIV mīlia passuum complexus pares ēiusdem generis mūnītiōnes, dīversas abhis, contraexteriōrem hostem perfecit, ut ne magna quidem multitudine, si ita acci- 5 dat, ēius discessu mūnītiōnum praesidia circumfundi possent; LIB. VII. CAP. LXXVI. 173 ac ne cum periculo ex castris egredi cōgātur, diērum trīginta pābulum frumentumque habere omnes convectum iubet. 75. Dum haec apud Alesiam geruntur, Galli concilio principum indicto nōn omnes eos, qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix, convocandos statuunt, sed certum numerum cuique ex civitate imperandum, ne tantā multitū- dine confūsā nec moderāri nec discernere suos nec frumen- 5 tandi ratiōnem habere possent. Imperant Aeduis atque eōrum clientibus, Segūsiavis, Ambivarētis, Aulercis Branno- vicibus, Branuoviis, mīlia XXXV; parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis, Vellāvis, qui sub im- perio Arvernōrum esse consuērunt; Sēquanis, Senonibus, 10 Biturigibus, Santonis, Rutēnis, Carnutibus duodēna mīlia; Bellovacis x; totidem Lemovicibus; octōua Pictouibus et Turonis et Parisiis et Helvetiis; Ambiānis, Mediomatricis, Petrocoriis, Nerviis, Morinis, Nitiobrogibus quina mīlia'; Aulercis Cenomanis totidem; Atrebatibus IV; Veliocassis, 15 Lexoviis et Aulercis Eburovicibus terna; Rauricis et Boiis bīna; XXX ūniversis civitatibus, quae Oceanum attingunt quaeque eōrum consuetudine Armoricae appellantur, quo sunt in numero Curiosolītes, Redones, Ambibarii, Caletes, Osismi, Lemovices, Venelli. Ex his Bellovaci suum nu- 20 merum non complēvērunt, quod se suo nomine atque arbi- trio cum Rōmānis bellum gestūros dīcēbant neque cuius- quam imperio obtemperatūros; rogāti tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia unā mīsērunt. 76. Huius operā Commii, ut antea dēmonstravimus, fidēli atque ūtili superiōribus annis ūsus in Britanniā Caesar; quibus ille pro meritis cīvitātem ēius immunem esse iusserat, iūra legesque reddiderat atque ipsi Morinos attribuerat. Ta- men tanta universae Galliae consensio fuit libertatis vindi- 5 candae, et pristinae belli laudis recuperandae, ut neque bene- ficiis neque amicitiae memoria moverentur, omnesque et 174 DE BELLO GALLICO animo et opibus in id bellum incumberent. Coactis equitum VIII milibus et peditum circiter CCL, haec in Aeduōrum fīni- 10 bus recensebantur, numerusque inībātur, praefecti constituē- bantur. Commio Atrebati, Viridomaro et Eporedorigi Ae- duis, Vercassivellauno Arverno, consobrīno Vercingetorigis, summa imperii traditur. His dēlecti ex civitatibus attribu- untur,quōrum consilio bellum administrārētur. Omnesalacres 15 etfīdūciae plēni ad Alesiam proficiscuntur, neque erat omnium quisquam, qui aspectum modo tantae multitudinis sustinēri posse arbitrārētur, praesertim ancipiti proelio, cum ex oppido ēruptiōne pugnārētur, forīs tantae copiae equitātūs peditātus- que cernerentur. 77. At ii, qui Alesiae obsidēbantur, praeteritā diē, qua auxilia suōrum exspectaverant, consumpto omni frumento inscii, quid in Aeduis gereretur, concilio coacto de exitu suā- rum fortūnārum consultabant. Ac variis dictis sententiis, 5 quārum pars dēditiōnem, pars, dum vīres suppeterent,ērupti- ōnem censebat, non praetereunda ōratio Critognāti vidētur propter eius singularem et nefariam crūdēlitātem. Hic, summo in Arvernis ortus loco et magnae habitus auctōritātis, 'Nihil,' inquit, 'de eōrum sententia dicturus sum, qui turpissi- 10 mam servitutem deditionis nomine appellant, neque hos ha- bendos civium loco neque ad concilium adhibendos censeo. Cum his mihi res sit, qui ēruptiōnem probant; quōrum in consilio omnium vestrum consensu pristinae residēre virtūtis memoria videtur. Animi est ista mollitia, non virtus, pau- 15 lisper inopiam ferre non posse. Qui se ultrō mórti offerant, facilius reperiuntur, quam qui dolorem patienter ferant. At- que ego hanc sententiam probarem (tantum apud me dignitas. potest), si nullam praeterquam vitae nostrae iactūram fieri viderem; sed in consilio capiendo omnem Galliam respicia- 20 mus, quam ad nostrum auxilium concitavimus. Quid homi- num mīlibus LXXX uno loco interfectis propinquis consan- LIB. VII. CAP. LXXVIII. 175 guineisque nostris animi fore existimātis, si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cōgentur? Nōlite hos vestro auxilio exspoliare, qui vestrae salūtis causā suum perīculum neglexerunt, nec stultitia ac temeritate vestra aut animi imbe- 25 cillitāte omnem Galliam prosternere et perpetuae servitūti subicere. An, quod ad diem nōn vēnērunt, de eōrum fidē constantiaque dubitatis? Quid ergo? Rōmānos in illis ulte- riōribus mūnītiōnibus animine causa cotidie exercēri putatis? Si illōrum nuntiis confirmari non potestis omni aditu prae- 30 septo, his ūtimini testibus, appropinquare eōrum adventum ; cuius reitimōre exterriti diem noctemque in opere versantur. Quid ergo mei consilii est? Facere, quod nostri mãiōres nēquaquam pari bello Cimbrōrum Teutonumque fecerunt; qui in oppida compulsi āc simili inopiā subacti eōrum corpori- 35 bus, qui aetātead bellum inutiles vidēbantur, vītam tolerāvē- runt neque se hostibus tradiderunt. Cuius rei si exemplum nōn habērēmus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi pulcherrimum iudicarem. Nam quid illi simile bello fuit? Depopulātā Gallia Cimbri magnaque illātā calamitāte 40 finibus quidem nostris aliquando excesserunt atque alias terras petiērunt; iūra, lēges, agros, libertatem nobis reliquē- runt. Rōmāni vērō quid petunt aliud aut quid volunt, nisi invidiā adducti, quos fāmā nōbiles potentesque bello cognō- vērunt, hōrum in agris cīvitātibusque considere atque his 45 aeternam iniungere servitutem? Neque enim ulla alia con- diciōne bella gesserunt. Quod si ea, quae in longinquis nāti- ōnibus geruntur, ignōrātis, respicite finitimam Galliam, quae in provinciam redacta, iure et legibus commutatis, securibus subiecta perpetua premitur servitūte.' 78. Sententiis dictis constituunt, ut ii, qui valētu- dine aut aetate inutiles sunt bello, oppido excedant atque omnia prius experiantur, quam ad Critognati sententiam de- scendant; illo tamen potius utendum consilio, si res cōgat 50 176 DE BELLO GALLICO 5 atque auxilia morentur, quam aut dēditiōnis aut pacis sub- eundam condicionem. Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxōribus exire cōguntur. Hi cum ad mū- nītiōnes Romānōrum accessissent, flentes omnibus precibus ōrabant, ut se in servitutem receptos cibo iuvarent. At Caesar 10 dispositis in vallo custōdibus recipi prohibebat. 79. Interea Commius reliquique duces, quibus summa imperii permissa erat, cum omnibus copiis ad Alesiam per- veniunt et colle exteriōre occupato nōn longius mille passibus ab nostris mūnītionibus considunt. Postero die equitatu ex 5 castris ēducto omnem eam planitiem, quam in longitudinem. tria mīlia passuum patēre demonstravimus, complent pedes- tresque copias paulum ab eo loco abditas in locis superiōri- bus constituunt. Erat ex oppido Alesia despectus in campum. Concurrunt his auxiliis vīsis; fit gratulatio inter eos atque 10 omnium animi ad laetitiam excitantur. Itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam crātibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant. 80. Caesar omni exercitu ad utramque partem mūnī- tionum disposito, ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat et nōverit, equitatum ex castris ēdūci et proelium committi iubet. Erat ex omnibus castris, quae summum 5 undique iugum tenebant, despectus, atque omnes mīlites in- tenti pugnae proventum exspectabant. Galli inter equites rāros sagittarios expeditosque levis armaturae interiēcerant, quisuis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetūs sustinerent. Ab his complures de imprōvīso vulne- 10 rāti proelio excēdēbant. Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et ii, qui mūnītiōnibus continēbantur, et hi, qui ad auxilium convenerant, clamōre et ululatu suōrum ani- mos confirmabant. Quod in conspectu omnium res gerēbā- LIB. VII. CAP. LXXXII. 177 ur neque recte ac turpiter factum celari poterat, utrosque et 15 audis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitābat. Cum a merīdiē prope ad sõlis occasum dubiā victōriā pugnā- retur, Germāni ūna in parte confertis turmis in hostes impe- cum fecerunt eosque propulērunt; quibus in fugam con- lectis sagittarii circumventi interfectique sunt. Item ex 20 reliquis partibus nostri cedentes usque ad castra insecūti sui colligendi facultātem nōn dēdērunt. At ii, qui ab Alesiā prōcesserant, maesti prope victōria despērātā se in oppidum recēpērunt. 81. Uno die intermisso, Galli atque hoc spatio magno cratium, scālārum, harpagēnum numero effecto, media nocte silentio ex castris egressi ad campestres mūnītiōnes accedunt. Subito clāmōre sublāto, qua significatiōne, qui in oppido ob- sīdēbantur, de suo adventu cognoscere possent, crates prō- 5 icere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo prōturbāre reliquaque, quae ad oppugnationem pertinent, parant ad- ministrare. Eodem tempore clamore exaudīto, dat tūbā signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit. Nostri, ut superioribus diebus suus cuique erat locus attribūtus, ad 10 mūnītiōnes accedunt; fundis librilibus sudibusque, quas in opere disposuerant, ac glandibus Gallos prōterrent. Pro- spectu tenebris adempto multa utrimque vulnera accipiuntur. Complura tormentis tēla cōniciuntur. At Marcus Antōnius et Gaius Trebōnius lēgāti, quibus hae partes ad defendendum 15 obvenerant, qua ex parte nostros premi intellexerant, hist auxilio ex ulterioribus castellis dēductos submittēbant. 82. Dum longius ab mūnītiōne aberant Galli, plūs multitudine tēlōrum proficiebant; posteaquam propius suc- cesserunt, aut se stimulis inopinantes induēbant aut in scro- bes dēlāti transfodiēbantur aut ex vallo ac turribus trāiecti pīlis mūrālibus interībant. Multis undique vulneribus ac- 5 ceptis nulla munitione perrupta, cum lux appeteret, veriti 12 178 DE BELLO GALLICO ne ab latere aperto ex superioribus castris eruptione circum- venirentur, se ad suos receperunt. At interiores, dum ea, quae a Vercingetorige ad ēruptiōnem praeparāta erant, prō- 10 ferunt, priōres fossas explent, diutius in his rebus adminis- trandis morati prius suos discessisse cognōvērunt, quam mūnītiōnibus appropinquarent. Ita re infecta in oppidum reverterunt. 83. Bis magno cum detrimento repulsi Galli, quid agant, consulunt; locōrum peritos adhibent: ex his supe- riōrum castrōrum sītūs mūnītionesque cognoscunt. Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus 5 opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paene iniquo loco et leniter declīvi castra fēcērunt. Haec Gaius Antistius Rēgīnus et Gaius Canīnius Rebilus lēgāti cum duā- bus legionibus obtinebant. Cognitis per explōrātōres regiōni- bus dūces hostium LX mīlia ex omni numero dēligunt earum 10 cīvitātum,quae maximam virtutis opīniōnem habēbant; quid quoque pacto agi placeat, occulte inter se constituunt; ade- undi tempus definiunt, cum merīdies esse videatur. His cō- piis Vercassivellaunum Arvernum, unum ex quattuordūcibus, propinquum Vercingetorigis, praeficiunt. Ille ex castris prīmā 15 vigilia egressus prope confecto sub lucem itinere post mon- tem se occultavit militesque ex nocturno labōre sēsē reficere iussit. Cum iam merīdies appropinquare vidērētur, ad ea castra, quae supra dēmonstravimus, contendit; eodemque tempore equitatus ad campestres mūnītiōnes accēdere et 20 reliquae copiae pro castris sēsē ostendere coeperunt. 84. Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus. ex oppido egreditur: crates, longurios, musculos, falces reli- quaque, quae eruptionis causā parāverat, profert. Pugnātur ūno tempore omnibus locis, atque omnia temptantur; quae 5 minimē vīsa pars firma est, huc concurritur. Rōmānōrum manus tantis mūnītiōnibus distinētur nec facile pluribus locis. LIB. VII. CAP. LXXXVII. 179 occurrit. Multum ad terrendos nostros valet clamor, qui post tergum pugnantibus exstitit, quod suum periculum in aliēnā vident salute constare; omnia enim plerumque, quae absunt, vehementius hominum mentes perturbant. 85. Caesar idoneum locum nactus, quid quãque ex parte geratur, cognoscit; laborantibus submittit. Utrisque ad animum occurrit, unum esse illud tempus, quo maximē contendi conveniat : Galli, nisi perfrēgerint mūnītiōnes, de omni salute desperant; Rōmāni, si rem obtinuerint, finem 5 labōrum omnium exspectant. Maximē ad superiōres mūnī- tiōnes labōrātur, quo Vercassivellaunum missum dēmonstrā- vimus. Iniquum loci ad declivitatem fastigium magnum habet momentum. Alii tēla cōniciunt, alii testudine facta subeunt; dēfatīgātis in vicem integri succedunt. Agger ab universis in 10 mūnītiōnem coniectus et ascensum dat Gallis et ea, quae in terra occultāverant Romāni, contegit; nec iam arma nostris. nec vīres suppetunt. 86. His rebus cognitis Caesar Labiēnum cum cohorti- bus sex subsidio laborantibus mittit; imperat, si susti- nēre non posset, deductis cohortibus eruptione pugnaret; id nisi necessario ne faciat. Ipse adit reliquos, cohortatur, ne labōri succumbant; omnium superiōrum dimicatiōnum 5 fructum in eo diē atque hōrā docet consistere. Interiores despērātis campestribus locis propter magnitudinem mūnīti- ōnem loca praerupta ex ascensu temptant; huc ea, quae paraverant, conferunt. Multitudine tēlōrum ex turribus prō- pugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falci- 10 bus vallum ac lōricam rescindunt. 10 87. Mittit prīmō Brūtum adulescentem cum cohorti- bus Caesar, post cum aliis Gaium Fabium lēgātum; postrēmo ipse, cum vehementius pugnārētur, integros sub- sidio adducit. Restituto proelio ac repulsis hostibus eo, quo Labienum miserat, contendit; cohortes quattuor ex 5 180 DE BELLO GALLICO proximo castello deducit, equitum partem se sequi, partem circumīre exteriores mūnītiōnes et ab tergo hostes adorīri iubet. Labienus, postquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterant, coactis una XL cohortibus, 10 quas ex proximis praesidiis deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem, quid faciendum existimet. Ac- celerat Caesar, ut proelio intersit. 88. Eius adventu ex colore vestītus cognito, quo in- signi in proeliis ūti consuerat, turmisque equitum et cohor- tibus vīsis, quas se sequi iusserat, ut de locis superiōribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes proelium committunt. 5 Utrimque clamōre sublato, excipit rursus ex vallo atque om- nibus mūnītiōnibus clamor. Nostri omissis pīlis gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equi- tes occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps. 10 Lemovicum, occiditur; Vercassivellaunus Arvernus vīvus in fugă comprehenditur; signa mīlitāria septuaginta quattuor ad Caesarem referuntur; pauci ex tanto numero se incolu- mes in castra recipiunt. Conspicati ex oppido caedem et fugam suōrum despērātā salute copias a mūnītiōnibus redū- 15 cunt. Fit prōtinus hac re audītā ex castris Gallōrum fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac tōtīus diēi labōre mīlites essent dēfessi, omnes hostium cōpiae dēlēri potuissent. De media nocte missus equitatus novissimum agmen consequitur; mag- nus numerus capitur atque interficitur, reliqui ex fugā in 20 cīvitātes discēdunt. < 89. Postero die Vercingetorix consilio convocato id bellum se suscepisse non suarum necessitātum, sed com- mūnis libertatis causa demonstrat, et quoniam sit fortunae cēdendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte suā 5 Rōmānis satisfacere seu vivum tradere velint. Mittuntur de his rebus ad Caesarem lēgāti. Iubet arma trādi, prin- LIB. VII. CAP. XC. 181 cipes produci. Ipse in munītiōne pro castris consedit; eō dūces producuntur. Vercingetorix dēditur, arma prōiciuntur. Reservātis Aeduis atque Arvernis, si per eos cīvitātes recipe- rāre posset, ex reliquis captīvis tōto exercitui capita singula 10 praedae nomine distribuit. 90. His rēbus confectis in Aeduos proficiscitur; cīvitā- tem recipit. Eō lēgāti ab Arvernis missi, quae imperaret, se factūros pollicentur. Imperat magnum numerum obsidum. Legiōnes in hīberna-mittit. Captīvōrum circiter XX mīlia Aeduis Arvernisque reddit. T. Labiēnum duabus cum legiōni- 5 bus et equitātu in Sequanos proficisci iubet; huic M. Semprō- nium Rutilum attribuit. Gaium Fabium legatum et Lucium Minucium Basilum cum legionibus duabus in Rēmis collocat, ne quam ab finitimis Bellovacis calamitatem accipiant. Gai- um Antistium Regīnum in Ambivarētos, Titum Sextium in 10 Bituriges, Gaium Canīnium Rebilum in Rutēnos cum singulis legiōnibus mittit. Quintum Tullium Ciceronem et Publium Sulpicium Cabillōni et Matiscōne in Aeduis ad Ararim rei frumentāriae causa collocat. Ipse Bibracte hiemāre con- stituit. His rebus ex litteris Caesaris cognitis, Romae die- 15 rum viginti supplicatio redditur. THE END. 878 сад P3 Inter-Collegiate Catin Series. SEP 211000 CAESAR'S GALLIC WAR. Text Edition MIGH PROFESSOR C. M. LOWE. PROFESSOR J. T. EWING. CHICAGO: ALBERT, SCOTT & CO. BELLUM HELVETIUM ADOPTED IN More than 150 Schools and Colleges. Based on the first four books of Cæsar. IN LATINUM TO BE COMPLETED IN 4 PARTS. 3. 2. Complete without a grammar. The inductive method is follo,ed. 3. Subjunctive and Gerund simplified. Conversation in Latin is required. Latin word-building is emphasized. 4. 5. Introduction price, $1.00. 2. I. FRIEND- SHIP I. Grammar references at the head of each lesson. Sentences are admirably arranged. The constructions and words of the text are used with such variation as to re- quire their mastery 4. Latine Responde exercises add interest. The book comes from school-room practice. 5. Already in use in H. S.. Columbus and Toledo, Ohio, Oberlin College, and many other Schools and Colleges. Introduction price, 50 cents. By Miss Mary E. Burt, whose "Literary Landmarks" have won for her a national reputation. WORLD'S LITERATURE It makes possible a systematic and logical study of the world's literature by its masterpieces. Handsomely bound in cloth. Introduction price, per part, $1.00. PART 1 NOW READY. "In its beautiful binding of white and gold, this volume, containing the three es- says of Cicero, Bacon and Emerson, is a work which at once delights the eye and offers an intellectual feast not often found in so small a compass." Sent postpaid on receipt of price, $2.00. Any book sent postpaid on receipt of the price. Send for de- scriptive circulars. ALBERT, SCOTT & CO., Educational Publishers, 106 Wabash Avenue, CHICAGO. UNIVERSITY OF MICHIGAN ! 1 nude analizatsidə spermanın olaj TENIRAMIN BALAM, AND Sch A Dow GENE 3 9015 06695 5603 DO NOT REMOVE OR MUTILATE CARD ****y desang jalpatin A KANN DA Pangako sa Pag i 1. SANGUE CONSEIL