g DE DEO CREANTE ET ELEVANTE: OBJEGTUM ET DIVIS10 TRACTATUS. 1. Objedum. In Tractatu de Trinitate diximus de opera- tionibus Dei ad intra ; in praesenti autem Tract, de operibus ejus ad extra disputandum est, scilicet de creaturarum pro- duction et elevatione ad statum super naturalem. Creaturae autem triplicis sunt generis : mere materiales, scilicet mundus corporeus, mere spirituales seu angeli, materiales simul et spirituales seu homines. De Creatione in genere et de opificio mundi materialis jam dictum est in Philosophiae et Geologiae cursu ; remanet igitur dicendum de Angelis et de Homine. *AUCTORES CONSULENDI: S. Th. Sum. Theol. i, q. 45 sqq.; Contra Gmies lib. ii. Suarez (1617), de Angelis, de Opere sex dierum, de Anima. Pelavius, de Angelis, de Opere sex dierum. Bdlarminus (1621), Controversia« de Gratia primi hominis, de Amissione Gratiae. Perrone, de Deo Creatore ; Mazeila, Palmieri, de Deo Creante ; Sonai, de Angelis, de Gratia. Ullalhorne, The Endowments of man ; Thein, Christian Anthropology. 43 I 44 Cap. I. De Angelis. 2. divise l Cap. I I . De Homine. Art. I . De eorum natura, existen- tia et dotibus. Art. I I . De Angelis custodibus. Art. I I I . De Angelis malis. Art. I. Art. I I . De Hominis e l e v a - tione. Art. I I I . De Hominis lapsu seu de pec- cato or- iginali. De Hominis origine. -Notio et possi- bilités talis eleva- tionis. Existentia gra- tiae et donorum praeternatiiralium in Adamo. S u pernat u ralitas gratiae et donorum Adamo collatorum. Existentia. Natura. Effectus. Concordia cum ratione. * CAPUT I. DE ANGELIS. ARTICULUS I . DE ANGELORUM NATURA, EXISTENTIA E T DOTIBUS. 3. I . Angelorum definitio : 1. quoad nomea. (A) Etymologice vox angelus (a graeca voce angelos) idem sonat ac nuntius. Hinc tribuitur, (a) Yerbo Incarnato, quod vocatur Angelus Testamenti, quia mittitur a Patre tanquam nuntius, ad novum testamentum stabiliendum. (6) homini- bus, qui speciali modo Deum représentant et sunt veluti ejus nuntii, ut Prophetae, Apostoli, Sacerdotes, J . Baptista. ftefiddifisd 45 (JB) In sensu usuali, vox angelus designat coelestes spiritus praesertim bonos, quia illi sunt nuntii Dei, quibus utitur ad mundum gubernanduin. (C) In hoc tractatu et in sensu theologico, vox angelus significat omnes creaturas mere spirituales sive bonas, sive malas, i. e., sive bonos angelos sive daemones. 4. 2. Quoad rem, Angelus est substantia creata, intellect tualis, subsistens et mere spiritualis.—Dicitur, (a) substantia creata, ut sic angelus distinguatur a Deo, qui est ens a se; (&) intellectualis, ut sic secernatur a substantiis materialibus; (c) subsistens, seu personalitate gaudens, et sic asseritur angelum esse substantiam completam, quae per seipsam suas operationes exercere valet, et esse sui juris, seu dominium habere suarum actionum. (d) mere spiritualis, nam etiamsi non sit absolute de fide angelos esse puros spiritus, hoc tarnen omnino certum est ex Concil. Lateranensi I V . et Yaticano, quam vis quidam inter antiquos Patres videantur angelis tribuere corpus sub- tile, aereum vel ignitum. I I . Angelorum existentia. 4. 1. En-ores. (A) Olim Sadducaei negaverunt existen- tiam angelorum " Sadducaei dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum " {Act. xxiii, 8). (JB) Hodie existentia angelorum negatur non solum ab Atheis, sed etiam a Eationalistis; * imo a quibusdam Pro- testantibus Liberalibus qui asserunt angelos, de quibus sermo fit in Scriptura, esse vel bonas inspirationes a Deo missas, vel homines missos a Deo ad alios erudiendos. (O) Quidam antiqui Patres et theologi erraverunt non qui- dem circa existentiam, sed circa naturam angelorum, putantes eos uniri corporibus subtilibus;—in hoc decepti sunt vel a philosophia platonica, vel a quibusdam Scripturae textibus quos non recte intellexerunt, praesertim {Gen. vi, 2) ubi legi- tur : " Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores." * Lege " The Spirits of Darkness," by Eev. J. Gmeiner, II. 46 5. 2. Thesis: D E F I D E EST EXISTERE ANGELUS, SEU CREATURA8 INTELLECTUALES A D E O DISTINCTAS ET HOMINI- BUS SUPERIORES ; CERTUM EST ANGELOS ESSE MERE SPIRIT- T7ALES. Prob. (A) Script. In S. Scriptura multae angelorum appa- ritiones referuntur ; siquidem (а) tempore Adae, angelus custodit portam paradisi (Gen. iii, 24). (б) sub patriarchis, angelus apparet Agari, et eanldem con- solai ur in deserto (Gen. xvi, 9 ; xxi, 17) angelus apparet Abrahae eumque prohibet ne proprium filium immolet (Gen. xxii, 11);—item Jacob videt multos angelos ascendentes et descendentes scalam (Gen. xxviii, 12). (c) sub lege mosaica, angelus praecedit castra Israel (Ex. xiv, 19; xxiii, 20; xxxiii, 2); apparet Gedeoni (Judic. vi, 12), confortat Eliam (3 Reg. xix, 5), Tobiam comitatur, etc. (d) sub lege Christiana, Angelus apparet Zackariae ad prae- dicendam nativitatem Joannis (Lue. i, 11) B. Virgini ad annuntiandum Icarnationis mysterium (Lue. i, 28);—Josepho (Matt, i, 20) ; Angeli apparent pastoribus dicentes, " Gloria in excelsis Deo " (Lue. ii, 13), etc. Atqui angeli, de quibus agitur in Scriptura, sunt (а) verae substantias : nam custodi unt portam paradisi; liberant Loth, eum manuducendo ex Sodoma (Gen. xix, 16), custodiunt homines, Deum adorant ; quidam ex ipsis peccant et in infernum detruduntur (2 Petr. ii, 4) ; porro haec omnia non possunt dici de entibus metaphoricis, sed solum de enti- bus realibus, de veris substantiis. (б) sunt substantiae Deo inferiores, nam creantur ab ipso, et mittuntur tanquam famuli " in ipso condita sunt universa . . . . sive Throni, sive Dominationes," " Nonne sunt omnes administratorii spiritus, in mysterium missi?" (Heb. i, 14; Col. i, 16.) (c) sunt substantiae hominibus superiores, nam dicitur de homine "minuisti eum paulo minus ab angelis " (Ps. viii). Vide etiam 2 Petr. ii, 11. 47 (d) sunt mere spirituales, turn quia nusquam de eorum cor- pore loquitur Scriptura; asserii quidem angelos apparaisse sub corporali specie, non autem eos esse corpori naturaliter seu personaliter unitos (Toh. xii, 19); turn quia vocantur spiritus ; atqui ilia vox quando applicatur naturis intellec- tualibus, prout sunt angeli, désignât semper substantiam omnino incorpoream, v. g. " Spiritus est Deus " (Jo. iv, 24) ; homines autem qui corpus habent, non vocantur spiritus, sed dicuntur solum ex spiritu consistere. Ergo constat ex Scrip- tura existere angelos, tales quales supra definiti fuerunt. 6. (JB) ex Traditione. Ex Concil. Lai. iv dicente " qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem : angeli- cam videlicet et mundanam : ac deinde humanam, quasi com- mnnem ex spiritu et corpore constitutam." In hac definitione, a concil. Vaticano confirmata, duo sunt notanda : (a) aperte definitur existentia angelorum, ac proinde ilia Veritas est de fide ; (6) ex eadem definitione certo eruitur angelos esse mere spirituales; nam asseritur angelos distingui turn a creaturis corporalibus, turn ab homine, qui est simul corporalis et spirit- uals ; atqui talis distinctio fundata non esset, si angeli non essent mere spirituales :—Ergo . . . . Attamen ilia ultima pars non est de fide, quia Concilium nihil aliud expresse voluit definire quam unitatem primi principii contra Manichaeos. 7. ( C ) Batione suadetur. (a) Ex ordine universi :— Ad perfectionem universi convenit ut entia creata participent omnes diversos essendi gradus ;—atqui, posita existentia ange- lorum, res ita se habet, tune enim adsunt entia mere corporalia ; entia corporalia simul et spiritualia, scilicet, homines,—et tan- dem entia mere spiritualia, angeli ; e contra, si non existant angeli, catena entium completa non apparet.—Ergo. (b) Ex fine a Deo intento :—Deus enim, creando, intendit creare entia sibi similia, in quantum possibile est ; atqui entia Deo simillima sunt puri spiritus; homines siquidem Deo sunt similes per intelleetum et voluntatem, sed tamen eum non perfecte représentant, quia eorum anima est ligata cor- 48 pori.—Ergo convenit puros spiritus esse (Svm. TheoL i., q. 4, a 1). I I I . De Dotibus Angelorum naturalibus. 8. 1• Angeli intelhctu gaudent, hominum intelleetui supe- riore.—Hoc innuitur in Scriptum, ubi Thecua sic David alloquitur " Tu rex sapiens es, sicut habet Sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram " (2 Reg. xiv, 20). Juxta communem theologorum doctrinam, Angeli per ideas innatas naturaliter cognoscunt Deum, alios angelos et homines, et futura necessaria, quae tanquam effect us necessarii in causa continentur ; non vero cognoscunt futura libera vel secreta cordium cum certitudine sed tantum conjecturaliter ; talis enim cognitio ut proprium Divinitatis signum asseritur " Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia Dii estis " (Isa. xli, 23) ; " Tu enim solus nosti corda filiorum hominum " (2 Parai, vi, 30)—Possunt pariter ad invicem loqui % clama- bant alter ad alterum " (Isa. vi, 3) ; quod faciunt, conceptus mentis proprios, non quidem locutione externa, sed libero voluntatis actu aliis angelis manifestando. 9. 2. Angeli pariter volúntate libera gaudent. Constat ex eo quod, teste Scriptura, quidam inter Angelos peccaverint et puniti fuerint, dum alii perseveráverint et visione beatifica fruantur : meritum enim et demeritum liber- tatem manifeste supponunt (2 Petr. ii, 4 ; Matt, xviii, 10). 10. 3 . Angeli sunt in loco non circumscriptive, sicut cor- pora, sed definitive; i. e. non sunt ubique, sed in determinato loco, ita tamen ut toti sint in qualibet parte loci quod occu- pant, sicut anima nostra tota est in qualibet parte nostri cor- poris. Possunt agere in diversis locis simul, dummodo intra sphaeram suae virtutis jaceant, sicut homo simul agere potest in plura objecta inter se distantia, dummodo ad ea brachia sua extendere valeat. 11. Angeli naturaliter praestant hominibus potentiá.— Hoc enim expresse declarat S. Petrus (2 Petr. ii, 11) " Angeli fortitudine et virtute sunt majores "—Quod quidem illustrari potest variis factis, v. g. " Angelus percussit in castris Assy- 49 riorum centum octoginta quinque millia" {Isa. xxxvii, 36) Vide etiam Dan. xiv, 35 ; Matt, xxviii, 2. Quid theologice censendum est de divisione Angelorum in tres hierarchias et novem ordines? Numquid ilia doctrina est dogma fidei vel pia tantum opinio?—Vide Bonal, 77-96 ; Hurter, 436-437. AETICULTTS I I . D E ANGELIS CUSTODIBUS. 12. Omnes Angeli creati sunt boni, et insuper ad statum supernaturalem erecti, gratiaque sanctificante ornati :—proba- tioni subjecti fuerunt, cujus natura cognosci nequit. Multi inter illos fideles Deo remanserunt, et ad visionem beatificam evecti " Angeli eorum semper vident faciem Patris " (Matt. xviii, 10) ; quidam vero lapsi sunt, ex superbia, et aeternae dainnationi traditi sunt (2 Petr. ii, 4). Priores Deo assist- unt in gubernatione mundi et hominum custodia ; posteriores hominibus insidiantur. I . Existentia angelorum custodum. 1. Quoad singulos homines. 13. Thesis: SABOTI A N G E L I DEPTITANTUR I N CUSTO- DIAM HOMINUM VIATORUM (i. e. in terra viventium). Certuni est, imo juxta multos, de fide, propter institutionem festi angelorum custodum. Prob. Script, (a) In psalmis (xc, 11-12) aperte dicitur : " angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis ; | atqui ilia verba referuntur ad omnes justos qui confi- dunt in Deum.—Ergo illi omnes habent angelos custodes. (&) Christus ipse in Evangelio (Matt, xviii, 10) monet pueros minime scandalizandos esse, quia "angeli eorum (i. e. qui vigilant super ipsos) semper vident faciem Patris." . (c) Item Apostolus (Hebr. i, 14) aperte declarat angelos esse administratores spiritus a Deo missos, ad vigilandum super eos homines, qui destinantur ad coelum : " Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capient salutis." 50 14. Traditione: Ecclesia instituit speciale festum in hon- orem S. S. Angelorum Custodum, et in officio, praesertim vero oratione, manifeste asserii eorumdem existentiam " Deus qui ineffabili Providentia sanctos angelos suos ad nostram custodiam mittere dignaris;" atqui Ecclesia est infallibilis quando dogma asserii in liturgia : ergo. 15. Ratione convenientiae. (a) Deus inferiora per supe- riora gubemare solet ; atqui Angeli sunt homiDibus superiores ; Ergo Deus gubernat et protegit homines per angelos. (») quando homines iter faciunt per viam non tutam, cus- todes ad eorum proteciionem deputantur ; atqui in hac vita sumus quasi viatores ad coelum tendentes, per viam arduam, et latronibus, seu daemonibus, infestatam; Ergo indigemus custodibus. Nee dicatur, cum Calvino, posito hoc dogmate Dei tutelam insufficientem apparere ; nam Deus utitur causis secundis, non quasi eis indigeat, sed quia id ejus bonitati et sapientiae convenit. 16. Corollaria: Quoad numerum angelorum custodum, haec statuenda sunt. Certum est singulos fideles justos habere suum proprium angelum custodem. (a) Illud constat ex textibus Scripturae allatis et praesertim ex unanimi Patrum consensu, et communi fidelium sensu. Unus audiatur S. Basilius (G. JEhnom. iii, i) "quod singulis fidelium adsit angélus nemo contradicet ; " ac proinde illud negari nequit absque temeritate. (b) Communiter idem asseritur pro peccatoribus et pro infidelibus; nam Christus mortuus est pro omnibus, etiam mfidelibus, et omnibus meruit media ad salutem ; atqui unum ex his mediis, in praesenti dispensatione, est angelica cus- todia; ergo. (c) Communiter asseritur pariter Christum non habuisse angelum custodem, quia ejus humanitas directe regulabatur et protegebatur a Verbo Dei. Sed B. Virgo habuit angelum custodem, et S. Bernardus putat ilium fuisse Gabriel. 17. (_B) Quoad tempus angelicae custodiae. 51 (à) Incipit a momento nativitatis, juxta S. Thomam et plerosque theologos; ante nativitatem infans protegitur in sinu materno ab angelo matris. (&) Continuatur per totam vitam, eo saltern sensu quod angelus custos nunquam clientem suum totaliter deserat, quamvis possit ilium ad tempus dimittere, eum scilicet minus juvando, punitionis causa. ( c) Proprie loquendo cessât in morte, quippe quum tune desinat probationis tempus. 18. 2. Quoad communitates. (A) Yalde probabiliter tenent Doctores adesse specialem I angelum eustodem pro" Ecclesia, scilicet S. Michaelem. (a) Eevera ex Scriptum videtur S. Michaelem fuisse olim prae- positum synagogae (Dan. x, 21 et xii, i), quia vocatur princeps populi Judaici, et dicitur habere specialem ejus curam ; atqui Ecclesia Synagogae successit; Ergo. (&) Verba quae ad- hibentur ab Ecclesia in officio S. Michaelis insinuant saltern ilium archangelum specialem esse protectorem Ecclesiae. ^ (B) Satis probabiliter etiam docetur singulis regnis et nationibus, imo et communitatibus alicujus momenti, v. g. ecclesiis particularibus, religiosis communitatibus, praepositos esse speciales angelos custodes. Ratio est quia illae societates sunt veluti corpora moralia, quae speciali assistentia indigent (Dan. x, 13; Deut. xxxii, 8 ; Act. xvi, 9 ; Zach. i, 12). • I I . Angelorum custodum erga homines obsequia. 19. 1. Quoad Corpus. (A) Angelus custos a nobis avertit damna exteriora, aut, si jam inciderimus in ilia, ab illis nos eripit. " Angelus qui eripuit me de cunctis malis" mm xlviii, 16) "angelis suis mandavit de te, ut custodiant te . . etc. (Ps. ex ; Tob. vi, 8). Illud autem facit, vel avertendo objecta nociva, vel im- mittendo cogitationem per quam malum imminens vitari possit. (J3) Aliquando nos etiam juvat in negotiis saecularibus, praesertim quando ad salutem inserviunt, ut apparet exemplo Tobiae (Tob. xii, 3). 52 20. 2. Quoad animarti. (A) Angeli custodes arcent dae- mones, ne nobis noceant aut saltem ne tam graviter tentent (Tob. viii, 3). m oanetas cogitationes suggérant, nos excitando ad bonum (Tob. vi, 16) nos etiam avertendo a malo, per Consilia et cor- reptiones : quod quidem facere possunt immediate agendo in Organon phantasiae, ut excitentur ea sensibilia phantasmata quae intellectum ad cogitandum determinant. (C) Offerunt Deo nostras orationes, aut nostra bona opera, non quidem ut Deus ea cognoscat,—nam per seipsum cog- noscit omnia,—sed ut ipsi suas preces nostris addant, et sic majorera vim precibus nostris- conférant "Ego obtuli ora- tionem tuam Domino" (Tob. xii, 12). (-Z>) Médicinales poenas quandoque infligunt : hoc enim est opus misericordiae, et saluti nostrae inservit (2 Reg. xxiv, 16). Poenae autem vindicativae generatim per malos angelos infli- guntur. (M) Tandem in ipso articulo mortis specialiter nos adjuvant contra ultimas tentationes, et ultimas diaboli impugnationes, et animas nostras ad coelum vel ad purgatorium ducunt (Luc. xvi, 22).* 21. I I I . Officia nostra erga angelum eustodem. Summantur a S. Bernardo his verbis. " Reverentiam pro praesentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro cus- todia " (Sermo 12 in ps. 90). 1. Reoerentia pro praesentia :—siquidem angelus custos est semper nobiscum, et quia est spiritus purus et sanctus, vitare debemus quidquid ilium contristare posset. 2. Fiducia pro custodia :—nam potens est ad nos succur- rendos et simul nobis devotissimus ; igitur ilium deprecari, et ad ilium confugere, in rebus dubiis et angustiis debemus. 3. Devotio seu amor pro benevolentia :—nam est pro nobis veluti benefactor, amicus et frater, et erit postea particeps * Lega tur, si tempus adsit, Newman's Dream of Gerontius. 53 ejusdem haereditatis in coelo; ergo ilium diligere debemus, de illo cogitare, et ejus inspirationibus obedire.* 22. Ostendatur quo vitio laboret hoc argumentum : " They (Angels) must not come between us and God. We are not to look to them nor to invoke their aid. They are in the hands of God and exercise his will: He uses them as He does the winds and the lightning {Hebr. i, 7), and we are not to look to the instruments in the one case more than in the others" (Hodge, Systematic Theology, i, 642). ÄRTICTTLUS I I I . DE ANGELIS MALIS. Daemones hominem impugnant duplici modo: modo ordi- nario per tentationem, extrordinario per obssessionem et possessionem; de utroque seorsim dicemus. I. De tentatione diabolica. 23. 1. Ejus existentia: SAEPE SAEPITJS DAEMONES HOMI- NEM AD PECCATÜM INCITANT, SEU TENTANT. (A) Probatur Script. Existentia tentationis diabolicae luculenter ex Scriptura demonstratur. In Vet. Test.: diabo- lus protoparentes ad peccandum inducit {Gen. iii), et pium Job variis modis conatur a Deo avertere. In Nov. Test.: diabolus impugnat ipsum Christum (Matt, iv), Judam pro- ditorem ad magistrum tradendum incitat (Joannes xiii, 2, 27), etc. Insuper modo generali S. Petrus et S. Paulus nos admo- nent ut a diabolica tentatione caveamus ( I Petr. v, 8, 9 ; Eph. vi, 12). "Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret." (B) Suadetur Ratione. Eatio non demonstrat quidem, existentiam diabolicae tentationis, sed nobis praebet argu- menta, quibus apparet convenientia illius:— * Doctrina hie expósita optime illustrator in Opusculo Memoirs of a Guardian Angel. 54 («) Ex parte Dei: Ulud enim convenit ex parte Dei quod manifestai excellentiam et necessitatesi gratiae, necnon divinam sapientiam ; atqui hoc praestat diabolica tentatio, quia hom- ines a d iabolo tentati, melius intelligunt gratiae necessitatem ad daemoni resistendum, et aliunde Deus, succurrendo homini eifere " 0 s t e n d i t modo sciat ex malo majus bonum 1 M E x / a r t e h < m i n i s : n a m P e r hujusmodi tentationes ejus mrteperficitur et roboratur, melius sentit propriam infirmita- rem et ita ad veram humüitatem excitatur; tandem, resistendo tentazioni, poenitentiam agit pro peccatis praeteritis. (C) Ex parte ipsius daemonis: nam, quamvis diabolus a iquando vincat homines, tarnen saepe saepius vincitur, et ultimo per merita Christi vincetur, et ita majorem con- iusionem experietur. 24. 2. Modus quo fit. (A) Diabolus non potest agere directe | intellectum et voluntatem ; nam intellectus et voluntas sunt facultates mere spirituales ; atqui solus Deus potest agere in facultates mere intellectuals : " T u solus nosti corda nliorum hominum " (2 Parol, xi, 30) ; Ergo. (-B) Diabolus autem potest agere : («) in senms exlernos, scilicet memoriam et imaginationem nam illae facultates sunt facultates sensibile, et diabolus potest agere m ipsas, quia natura sensibilis et corporea obedit angelis. Diabolus potest igitur malas imaginationes proponere, nobis etiam mvitis. (c) in appetitum sensibilem, passiones commovendo, et humores corporis humani disponendo ita ut ad peccandum inclinemur. Attamen in illis omnibus casibus homo servat suam libertatem, et potest, cum gratiä Dei, tentationem supe- rare: Fidelis est Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis " (1 Gor. x, 13). 25. S. Remedia: (A) Ante tentationem: "Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem | (Matt, xxvi 41) • (a) vigilandum est, videlicet, super sensus tum internos 'tum externos, quia, ex dictis, illis utitur diabolus ad nos tentan- 55 dos; (&) orandum est, quia ex nobis infirmiores sumus ad vincendum diabolum. (_B) In ipsa tenlatione : debemus ab initio resistere, et non disputare cum diabolo : secus enim ab ilio sophistâ vincere- mur. Si tentatio urgeat, ad orationem recurratur, et, si possi- bile sit, ad spiritualem directorem. (C) Post tentationem: nil victoriae nobismetipsis tribua- mus, sed Deo gratias reddamus, cujus ope victores evasimus : secus, brevi in novas tentationes incideremus. I I . De obsessione et possessione diabolica. 26. 1. Notio. (A) Obsessio est actio daemonis, qui ab extra veluti obsidet et impugnai hominis corpus, diversis molestiis illud afficiendo, simulque animam gravibus tenta- tionibus vexando, ut refertur v. g. in historia 8. Antonii. (B) Possessio est actio daemonis, qui corpus hominis intrat, in ilio habitat, ibique operatur, sensibus et membris utendo, insolitosque actus producendo. Signa diabolicae possessionis, juxta Rituale Romanum, sunt " ignota lingua loqui pluribus verbis vel loquentem intelligere, distantia et occulta patefacere, vires supra aetatis seu conditionis naturam ostendere et alia id genus." Sed simul Rituale exorcistam monet " ne facile credat aliquem a daemonio obsessum esse, sed nota habeat ea signa, quibus obsessus dignoscitur ab iis qui vel atra bile, vel morbo aliquo làborant" (De exorcis. obs.). Quod quidem hodie eo magis necessarium est quod in somno hypnotico phaenomena producantur quae possessionem daemoniacam imitari videntur.* 27. 2. Existentia. Veritatem diabolicae possessionis impugnant non solum Rationalistae, sed etiam Protestantes non pauci, imo aliquot Catholici qui contendunt daemoniacos, de quibus evangelium loquitur, fuisse simpliciter aegrotos et Christum et Apostolos Judaeorum opinioni se accommodasse. Con tra quos sit. * Legator Hypnotism, by F. Bjornstrom, ch. iv. 56 2 8 . Thesis : POSSESSIONIS DAEMONIACAE ADMITTENDAE SUNT SIVE ANTE SIVE POST CHRISTUM. (A) Probat. Scriptum, (a) Saepe enim mèntio fit in Evangelio obsessorum a daemone, prouti ab aegrotis distin- guuntur " Obtulerunt ei omnes male habentes, variis languori- bus et torméntis comprehensos, et qui daemonia habebant" (Matt, iv, 24; viii, 16). (6) Insuper Christus exhibetur ut daemones alloquens, eos increpans, vetansque ne loquantur, aut eis praecipiens ut exeant : " daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. . . . Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum | (Marc, i, 34 ; ix, 24 ; Lac. viii, 30). (c) Tandem Christus apostolis traditpotestatem daemones ejiciendi, simulque media praescribit quibus ejiei possint (Matt, x, i ; Marc, xvi, 17 ; viii, 28). Atqui si daemoniacae possessiones nihil aliud sint nisi morbi naturales, Christus certe Judaeos et Apostolos sua agendi ratione suisque verbis decepisset; quod quidem repugnat ; ergo. (-B) Traditione. Idem constat ex praxi Ecclesiae, quae specialem ordinem Exorcistarum instituit ad daemones abi- gendos, et in Situali preces speciales habet ad liberandos obsessos a diabolo; necnon ex historia, quae plures posses- sionis casus refert, de quorum veritate dubitare difficile est.* 29. (C) Ratione. Eatio non potest quidem existentiam diabolicae possessionis demonstrare, sed solum ejus possi- bilitatem, posità daemonum existentià. Quum enim diabolus magnà sagacitate et potestate polleat, certe multo plura stupenda producere potest quam magnetismi cultores ; atqui isti per- sonam magnetisatam ita regere possunt, ut vires ejus physicas et psychicas pro libitu dirigant, etiam contra ipsius inclina- tionem ; ergo idem a fortiori valet diabolus. Quod sic optime exprimit Pressense (Jesus Christ, 285). i In magnetic phe- nomena we see the magnetiser holding in absolute subjection the sleeping subject, dictating to him his own thoughts, and * Legatur Eibet, La Mystique divine, ili, pp. 175-273. 57 suspending in him all moral freedom. There is a Satanic magnetism which so takes possession of the sick man that he becomes the organ of an occult power ; his nervous system, his mind, his whole being is at the service of that other whose sport he is." Si inquiratur autem cur Deus possessionem permittat, respondet S. Bonaventura (in 2 dist. 8, p. 2, ä. 1, q. 1). " Permittit autem hoc Dominus sive ad gloriae suae osten- sionem (Jo. ix, 3), sive ad peccati pimitionem, sive ad peccantis correptionem (1 Cor. v, 3) sive ad nostram eruditionem." * 30. 3. Remedia, quae adhiberi solent ad daemones arcen- dos sunt : (.A) Conscientiae purgatio per confessionem sacra- mentalem ; (B) usus Eucharistiae ; (O) oratio cum jejunio . (D) Sacramentalium usus, praesertim aquae benedictae ; ( E ) tandem esorcismi, qui tamen caute adhibendi sunt, nec sine licentia Episcopi, saltern si publice et solemniter fiant. CAPUT II. DE HOMINE. ABTICULTJS I . DE HOMINIS ORIGINE. Post dieta de Angelis, de homine disputare licet. Relictis autem quaestionibus quae in Philosophia expenduntur, satis erit disserere de ejus origine, elevatione et lapsu. Circa ongi- nem hominis, duo breviter exponemus : I , protoparentum creationem ; I I , humani generis unitatem. I. De Protoparentum Oreatione. 31. 1. Status quaestionis. Praetermissis antiquis errori- bus, pauca de transformistarum theoriis attingere debemus. * Circa possessions diabólicas legi possunt Kitto, Cyclopedia of Biblical Literat, verbo Demoniacs; Trench, Miracles of Our Lord, Appleton, 1890, pp. 161, 246, 389. 58 (A) Quidam inter ipsos, qui materialistae vel positivistae vocantur, contendunt tum corpus turn animam hominis, per naturales evolutionis leges, absque ullo Primae Causae inter- vene , originem ducere—v. g. Huxley, Haeckel, Vogt. Talis error evidenter mosaicae narrationi opponitur (Gen. i, 27 ; ii, 17, 21-23), et jam in Philosophia confutata est. (B) Alii, qui Spi ritual es transformistae dicuntur, tenent corpus hominis originem ducere a brutis, eo sensu quod, sub actione legum a Deo conditarum, corpus alicujus bruti ita gradati m fuerit evolutum donee aptum fuerit ad recipiendam ammani rationalem directe a Deo creatam :—'" Man's body was not created in the primary and absolute sense of the word, but was evolved from pre-existing material, and was therefore, derivatively created, i. e., by the operation of secon- dary laws. His soul, on the other hand, was created in quite a different way by the direct action of the Almighty sym- bolized by the term "breathing» (Mivart, Genesis of spedes, oUU). 32. 2. Communis sententia est protoparentes non solum quoad animam sed etiam quoad corpus immediate a Deo fuisse conditos. (A) Scriptura enim non solum modo generali declarat hominem fuisse a Deo creatura, sed etiam speciatim describit immediata m formationem corporis protoparentum : "Forma- vit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravi in faciem ejus spiraculum vitae " (Gen. ii, 17). " Tulit unam de costis ejus, et replevit camera pro ea. Et aedificavit Domi- nus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem" (Gen. il, 21-23). Porro sensus obvius illorum textuum est corpus Adami directe ex limo terrae, non autem ex corpore simiae, formatura fuisse, et corpus Evae ex Adami costa. (B) Accedit Patrum et theologorum interpretatio fere unanimis, paucis tamen exceptis, qui, cura Cajetano, crea- tionem mulieris sensu metaphorico exponunt. 33. 3. Hinc intelligere licet quid de opinione Mivart cen- sendum sit :— 59 (A) Theologice non est haeretica, quia usquedum Ecclesia a re definiendà abstinuit, sed ex dictis videtur prima facie mosaicae narrationi contraria. Animadvertunt tamen defen- sores illius opinionis verba Scripturae citata lato sensu seu metaphorice intelligi posse: si enim in primo capite voces "dies, mane, vespere" metaphorice audiantur, pariter si quae- dam saltern verba càp. tertii (14) eodem modo accipiantur, cur metaphorice intelligi non posset corporis humani effor- matio ? (Ji) Philosophice non est impossibilis : non enim in se repugnat Deum corpus hominis formasse ex corpore bruti potiusquam ex limo terrae. (C) Scientifice est mera hypothesis, quum conjecturis po- tiusquam factis innitatur. Haec enim confiteri debuit ipse Virchow, unus ex praecipuis transformistis. " In vain were we hunting for these missing links which ought to connect man directly with the monkey ; the primitive man, the pro- anthropos has not yet been found. . . . At the present moment we can say that among the peoples of ancient times none was any nearer to the ape than we are. Every existing race is human; even though some show characteristics or forms peculiar to the ape. We cannot assert positively and truthfully that on this account these men look like monkeys " (Congress of Anthropology, Vienna, 1889). I I . De unitate generis humani. 34. 1. Errores. Unitas humani generis negatur: {A) tum a Praeadamitis, qui, duce Isaaco de la Peyrere (1655), calviniano (postea ad fidem catholicam converso) contendunt jam ante Adamum aliquos exstitisse homines, et Adamum esse quidem patrem Judaeorum, non autem Gentilium ; (B) tum a Coadamitis, secundum quos plures simul humanae familiae exstiterunt Adamo coaevae, ita ut Adam non sit pater omnium hominum. 2. Thesis: UNIVERSUM GENUS HUMANUM AB UNO PRO- TOPARENTE ADAM ORTUM HABUIT. Certum est et fidei proximum. 2 60 (A) Script, (a) Direote in S. Litteris asseritur nullum exstitisse hominem quando Adam creatus fuit. " E t homo non erat qui operaretur terram " (Gen. ii, 5). "Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus" (Gen. ii, 20). Iterum S. Paulus directe asserit omnes homines ex uno descendere : " Fecit ex uno omne genus hominum habitare super terram " (Act. xvii, 20). (&) Indirecte idem constat ex dogmate Catholico de peccato originali, secundum quod omnes nas- cuntur originali labe infecti, eo quod omnes ex eodem capite naturam peccato infectam trahant (Rom. v, 12). 35. Nec valent argumenta ab Isaaco Peyrere prolata ; (a) objicit primum hominem, cujus creatio describitur Gen. i, 27, non esse eumdem ac eum, cujus creatio describitur Gen. ii, 7. Sed contra ex contextu apparet sacrum scriptorem, postquam modo generali descripsit in cap. I , creationem omnium entium, homine non excepto, éxponere modo spe- ciali, in cap. I I , creationem protoparentum (Gen. ii, 5, 20 ; iii, 20). Insuper dato, non concesso, differentiam esse inter caput I et caput I I , ex hoc non sequitur duos homines plane distinctos describi, sed solum duplicem narrationem ejusdem facti admittendam esse. (b) Arguit pariter ex eo quod Cain uxorem habuerit, quam ex alia familià. seligere debuit, quum propriam sororem in uxorem ducere nefas sit. Jamvero longe antea S. Augustinus animadverterat in initio, legitimum fuisse sororem in matrimonium ducere; hoc enim non opponitur juri naturali primario, et, necessitate compellente, licitum fuit. (c) Addit verba Cain, quibus exprimit se timere ne occidatur, evidenter supponere tunc temporis alios fuisse homines :—quod confirmatur ex eo quod civitatem paulo post aedificaverit (Gen. iv, 12, 17). Hoc autem nil probat: praevidere enim poterai homines brevi multiplicaturos esse, et quosdam ex propriis nepotibus vitae suae insidiaturos esse;—aliunde civitas, de qua agitur, non erat urbs ingens, sed quarumdam domorum collectio pro familia sua, pro filiis scilicet et nepotibus ;—vox enim haebraica quae per " civitatem " redditur hunc sensum habet, ut testatur ipse Gesenius, auctor rationalista. 61 36. (B) Ration e confirmatur. Nam argumenta, quae ab adversariis proferuntur ad nostram thesim impugnandam, non valent :— (a) Àrguunt ex corporis organismo et colore, quem ita diver- sum judicant, ut varias hominum species agnoscere necesse sit. Sed contra, ex recentibus physiologicis studiis, constat in omnibus hominibus eamdem inveniri structuram corporis ana- tomicam, eamdem ad morbos contrahendos dispositionem, easdem generationis et partus leges, imo matrimonia inter in- dividua variarum gentium contracta esse indefinite fecunda; porro haec omnia probant omnes homines ad unicam speciem pertinere, nec proinde repugnare ut omnes ab eodem communi parente descendant. Yarietates autem, quae inter varias Gentes existunt, sunt accidentales et per climatis aliarumque natural- ium causarum influxum explicari possunt, praesertim si duo attendantur, humanam scilicet naturam in principio fuisse magis flexibilem,—et secundo illas varietates nonnisi gradatim et succesu temporis productas fuisse, donee tandem haereditate stabiles effectae fuerint. Quoad colorem speciatim, haec ani- madvertere liceat cum materialista Topinard. " In all races, whatever their color may be, except in the black which is too dark to admit of deep color, the skin colors under the action of the air, and especially of the sun. Among the Hindoos everybody is colored. . . . Mongolians, under the influence of the sun, have become as dark as negroes; while there are whites in trophical countries who might be taken for yellow bronzed Mongolians." (Rev. d'Anthropologic, Oct., 1886). (b) Arguunt insuper ex linguarum varietale, quae tam dis- pares sunt ut ab uno stipite oriri non potuerint:—Sed notan- dum est in primis illam disparitatem valde exaggeratam fuisse, quum de facto omnes linguae ad tres species revocari possint (monosyllabic, agglutinative, inflective), quae nihil aliud esse videntur hisi naturalis evolutio unius ejusdemque linguae. Insuper ilia disparitas explicari potest vel supernaturaliter, prout narratur a Moyse (Gen. i, 1-8), vel naturaliter per solam populorum dispersionem ; experientia enim constat populos 62 ejusdem originis, qui ab initio eadem lingua utebantur, grada- tim ita mutavisse primitivum sermonem, ut, post aliquod tem- pus, novam veluti linguam creaverint:—quod fatetur ipse Max Müller rationalista " There is not an English jury nowa- days which, after examining the hoary documents of language, would reject the claim of common descent and legitimate relationship between Hindo, Greek and Teuton." (c) Tandem arguunt ex impossibilitate ex único centro ad dissitas ínsulas, necnon in Americam perveniendi. Responde- tur autem talem impossibilitatem non existere, nam qui geo- graphiae sedulo studuerunt, etiam rationalistae, fateri coguntur etiam remotissimas Ínsulas Oceaniae, et Americam ipsam Íncolas accipere potuisse ex Asia; experientia enim constat etiam hodie scaphas et naves, vi ventorum et currentium, ad illas Ínsulas propulsas fuisse—Ait siquidem Waitz, Germanus rationalista " These difficulties are evidently nowhere greater than in the Pacific Ocean or even as great; and yet the Pacific Ocean affords abundant proofs not only that these difficulties are not insuperable, but also that they do not hinder either immigra- tion from other countries or the spreading of the inhabitants from one group of islands to another " (Anthropologic, i, 225) Quoad Americam, haec notare sufficiat " From 1872 to 1876 forty-nine Chinese barks were carried along by the currents towards the Pacific Ocean; nineteen landed on the Aleutian Islands, ten on the shores of Alaska, three on those of the United States, two on the Sandwich Islands." * 37. Nihil diximus de antiquitate hominis, quae est quaestio histórica magis quam theologica. Hucusque homines exstitisse in tertiaria epocha non probatum fui t ; si autem hoc aliquando probaretur, fides nostra nondum periclitaretur, dummodo admitteretur illos homines, Adamo anteriores, periisse ante protoparentum creationem; fides enim Catholica unum asserit, scilicet genus humanum actúale ab Adamo ortum habuisse. * Thein, Christian Anthropology, p. 419; vide insuper Quatrefages, The Human Species; Gmeiner, Modern Scientific Views. 63 ARTICULTJS I I . D E H O M I N I S E L E V A T I O N E AD STATUM SUPERNATURALEM. § 1. NOTIO E T POSSIBILITA3 TALIS ELEVATIONIS. Post descriptam originem hominis, ejus elevatio ad statum supernaturalem describenda est. Ut autem secure procedamus, quaedam praeviae notiones explicandae sunt: I . de triplici ordine naturali, praeternaturali et supernaturali ; I I . de variis statibus in quibus homo constitui potuit ; I I I . de possibilitate hominem elevandi ad statum supernaturalem. I. De triplici ordine naturali, praeternaturali et supernaturali. 1 , De ordine naturali. 38. (A.) Naturale proprie dictum est illud quod est debi- tum naturae,—seu fusius illud quod est secundum essentiam, exigentias et vires alicujus naturae creatae. Dicitur : (a,) secundum essentiam, id est quidquid requiritur ad con- stituendum aliquod ens in sua specie ; v. g. in homine corpus et anima rationalis sunt quid naturale, quia constituunt ipsam essentiam hominis, (b) . . . exigentias, id est quidquid ab ipsa essentia dima- nat, aut requiritur ut ens aliquod possit suas facultates exer- cere; v. g. in homine: intellectus, voluntas, etc., sunt quid naturale, quia dimanant ab essentia hominis ; item concursus divinus, sine quo facultates exerceri non possent. Quod exigi- tur ab essentia alicujus entis vocatur debitum naturae. (c) . . . et vires, id est quidquid aliquod ens, per exercitium suarum facultatum, acquirere aut mereri potest ; v. g. scientia experimentalis est aliquod naturale, quia acquiritur per exer- citium facultatum hominis. Illud quod obtinetur per tale exercitium, vocatur generatim debitum personae. 39. (J3) Verbum naturale aliquando adhibitum fuit in sensu improprio, ad significandum : (a) donum aliquod gratuitum, quod non debetur naturae, sed illam tarnen perficit in suo genere ; v. g. immunitas a con- 64 «upiscentia dicitur a quibusdam Patribus donum naturale in praefato sensu. (&) donum gratuitum quod sitnul cum nativitate accipitur ; v. g. sanctitas originalis ab Adamo accepta aliquando vocatur naturalis a Patribus, quia ab ejus creatione seu quasi-nativi- tate in ejus animam infusa fuit. (c) omne quod naturam adornai et elevat, et naturae con- sentaneum est ; in hoc sensu gratia ipsa posset vocari naturalis, quia revera nostram naturam adornat. Hodie vero, ad tollen- das aequivocationes, vox naturale non debet adhiberi nisi in sensu stricto supra explicate. 40. (C) Ordo in genere est apta dispositio mediorum ad finem. Ad ordinem quatuor requiruntur: (a) agens, (6) finis ad quem agens tendit, (c) medium, per quod agens tendit in finem, (d) lex per quam'media recte ordinantur ad finem. Hinc ordo naturalis est apta dispositio mediorum naturalium ad finem naturalem : pro homiue ita constituitur : (a) agens est natura humana, cum facultatibus et viribus propriis ; (6) finis est possessio Dei per solam rationem modo discursivo cogniti ; (c) medium est exercitium facultatum, praesertim vero intel- l ec t s et voluntatis, sub infiuxu concursus Dei naturalis ; (d) lex est lex naturalis cum consectariis quae ex ea deduci possunt. I I . De Ordine supernaturali et praeternaturali. 41. (A) Definitio. Supernaturale in genere, seu lato sensu est illud quod superai essentiam, exigentias et vires naturae. Dicitur : (a) quod superai, non autem quod opponitur, quia supernaturale non est contra naturam, sed solum supra. (6) essentiam, exigentias et vires, id est, illud omne quod constituit aliquod ens, aut exigitur ab ilio aut potest ab ilio acquiri, ut supra explicatum est; proinde supernaturale in genere est illud quod alicui enti conceditur praeter et supra debitum naturae et debitum personae. 42. (B ) Divisio. Supernaturale dividitur in duas species : in supernaturale secundum quid, et supernaturale simpliciter. (a) Supernaturale secundum quid, quod vocatur etiam prae- ternaturale, est illud quod in se, in sua substantia est naturale, 65 sed ratione modi quo fit vel subjecti in quo fit, superai vires naturae ; v. g. instantanea curatio aegroti est in se quid naturale, sed ratione modi quo fit, scilicet absque ullo remedio et subito, superai vires omnium creaturarum; item donum immortalitatis corporeae, Adamo collatum, erat in sua sub- stantia aliquid naturale, quia nihil aliud erat nisi continuatio vitae, seu doni naturalis, sed ratione subjecti cui conferebatur erat su per naturale, quia immortalitas enti de se corruptibili minime debetur. (p) Swpernaturale simpliciter, seu quoad substantiam, est illud quod in sua entitate superai exigentias et vires totius naturae creatae et creabilis. Tale supernaturale non potest esse nisi aliquid divinum, seu participatio quaedam divini- tatis, quia omne quod non est divinum potest naturaliter con- venire alicui creaturae perfectissimae. De facto, non dantur nisi tres casus supernaturalis quoad substantiam, scilicet, unio hypostatica, de qua dicemus in Tractatu de Incarnatione, gratia et gloria de quibus fuse suo loco disseremus. Pro praesenti haec notare sufficiat : Gratia in genere est donum supernaturale, creaturae intel- lectuali a Deo concessum in ordine ad vitam aeternam seu ad gloriam. Gratia habitualis, seu status gratiae, est qualitas super- naturalis, permanenter et - intrinsece animae inhaerens, per quam efficimur divinae participes naturae. Gratia actualis est auxilium quoddam supernaturale et tran- siens, quo Deus illuminai intellectum et voluntatem adjuvat ad eliciendos actus supernaturales. 43. (C) Ordo supernaturalis sic constituitur pro homine : (a) finis est cognitio Dei non modo imperfecto et discur- sivo, sed modo perfecto et intuitivo, facie ad faciem, et amor Dei ejusdem generis, quia amor sequi tur cognitionem. (&) agens est natura hutnana ad altiorem operandi modum. elevata per gratiam sanctificantem, virtutes infusas et dona Spiritus Sancti ; 66 (c) medium est exercitium facultatum, sub influxu super- naturalis Dei concursus, seu gratiae habitualis. Iß) lex est non solum complexus legum naturalium, sed etiam complexus praeceptorum positivorum, quae Deus legi naturali addere potest. I I . De varus statibus humanae naturae relate ad gratiam. 44. Quinque sunt status in quibus humana natura concipi potest relate ad gratiam : 1. Status naturae purae, qui consistit in possessione cujus- libet boni essentialiter humanae naturae debiti, et in absentia omnis boni indebiti. Hinc in ilio statu homo habuisset : (a) finem naturalem, (6) media naturalia ad hunc finem attin- gendum, (c) et legem naturalem ; sed fuisset subditur ignor- antiae, concupiscentiae, infirmitatibus et morti, nec ullum habuisset jus strictum ad auxilium efficax et perseverantiam finalem. De facto ille status nunquam exstitit, ut dicemus infra. 2. Status naturae integrae. Ille status includit quidquid est positivum in statu naturae purae, et insuper immunitatem a concupiscentia, ab ignorantia, infirmitatibus et morte. 3. Status naturae innocentis. Ille status complectitur : (a) quidquid est positivum in statu naturae purae, (ft) sed insuper integritatem naturae, (c) nec non destinationem ad finem super- naturalem, et media supernaturalia, scilicet, gratiam sanctifi- cantem, virtutes infusas, etc. Ille status de facto exstitit in Adamo : vocatur status naturae innocentis quia non poterai subsistere simul cum peccato, status justitiae seu sanctitatis originalis, quia ab origine, homo justus constitutus est. 4. Status naturae lapsae et reparatae. Ille status, in quo nunc versamur, consistit in eo quod homo. (a) remaneat destinatus ad finem supernaturalem j (&) sed simul incapax per se hunc finem attingendi, quum nascatur originali peccato infectus ; (C) possit tamen, per Christum, recuperare gratiam, non autem dona praeternaturalia, saltern in praesenti vita. 67 5. Status naturae lapsae non reparatae fuisset idem status, sed absque ulla redemptione. De facto ille status non exstitit, quum statim post lapsum Deus promiserit Redèmptorem. I I I . De possibilitate hominem elevandi ad stalum super- naturalem. Thesis. E E E V A T I O HOMINIS AD STATUM SUPEKNATUE- ALEM NON SOLUM NON REPUGNAT SED ETIAM MAXIME CON- YENIT.—Certum est contra Infideles et Rationalistas, qui contendimi supernaturale esse aliquid impossibile, utpote naturae contrarium. 45. 1. Non repugnai : Si repugnaret talis elevatio, illud veniret vel ex parte Dei, vel ex parte hominis, vel ex parte ordinis naturalis ; atqui nullum ex his dici potest ; ergo. (A) Non ex parte Dei; in tantum enim repugnaret in quantum Deus nesciret aut non posset ordinem instituere naturali ordini superiorem ; atqui res non ita se habet, nam infinita Dei sapientia et omnipotentia per creationem non fuerunt exhaustae, ac proinde Deus aliquid ordini naturali praestantius concipere et efficere valet, dummodo nullam contradictionem involvat. (B) Non ex -parte hominis : nam, ut dictum est in Philoso- phia adest in homine potentia obedientialis, quae definitur " capacitas recipiendi a Deo virtutes et operationes superantes vires et energias naturae;" atqui vi illius potentiae obedi- entialis, homo accipere potest a Deo vires novas, ipsi indebitas, quibus elicere poterit actus supernaturales ; nemo enim dubitare potest quin homo, speciali Dei auxilio adjutus, plura et per- fectiora facere valeat quam sine tali auxilio. Ita, v. g. intel- lectus noster, qui propriis viribus Deum intuitive videre nequit, accipere potest a Deo lumen speciale, vi cujus ejus vis nativa roboratur et ampliatur, ita ut possit contemplari Deum facie ad faciem. Nec dicatur per hoc iutrinsece mutari intellectum nostrum ; quum enim objectum adaequatum intellectus nostri sit omne verum, non mutatur ejus species quando elevatur ad Deum videndum, sed solum perfectior redditur ejus cognoscendi modus. 68 (C) Non ex parte ordinis naturalis / in tantum orcio super- naturalis repugnaret, in quantum destrueret ordinem naturae, aut saltern confunderetur cum ilio ; atqui neutrum dici potest ; nam (a) ordo supernaturalis non est contra naturam, sed supra, nec naturam destruit aut deprimit, sed potius eam firmat et perficit, quum sit aliquod aceidens superadditum naturae, speciem ejus non mutans sed perficiens, sicut enim dignitas regia collata homini non destruit ejus naturam, sed illam adornai, ita pariter dignitas supernaturalis, quae nobis con- fertur per gratiam, naturam nostram minime destruit sed solum perficit, nos habiles reddendo ad perficiendos actus, quos propriis viribus operari non possemus ; (Ö) ordo supernaturalis non confunditur cum ordine naturali, nam est aliquid gratui- tum, dum ordo naturalis pertinet ad debitum naturae ; insuper ordo supernaturalis est superior ordini naturali, ac proinde ab ipso distinguitur ; v. g. cognitio Dei supernaturalis per visionem beatificam est certo distincta a cognitione Dei dis- cuciva per rationem naturalem. 46. 2. Gonvenit: (A) Ex parte Dei: nam talis elevatio manifestai : (а) divinam bonitatem : siquidem eo magis apparet bonitas quo majus bonum confertur; atqui Deus elevando hominem ad statum supernaturalem, ipsi concedit bona valde superiora bonis naturali bus, juxta illud S. Petri (2 Epist. i, 4) "Deus maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficia- mini divinae consortes naturae." (б) item sapientiam;—nam eo magis elucet sapientia quo sublimior finis, perfectioraque media assignantur ad finem ilium attingendum ; atqui nullus finis sublimior inveniri potest quam finis supernaturalis, quo destinamur ad viden- dum Deum facie ad faciem, sicut seipsum videt : pariter nulla perfectiora media quam media supernaturalia, gratia sanctifi- cans, virtutes infusae, etc. (c) tandem omnipotentiam;—nam melius apparet omnipo- tentia Dei in operibus quae superant vires totius naturae quam in operibus mere naturalibus. 69 (JS) Ex parte hominis. Nam per ordinem supernaturalem homo perficitur : (a) in sua substantia, quae fit consors naturae divi nae per gratiam sanctificantem et gloriam ; (6) in suis facultatibus, quae adornantur virtutibus infusis, quae virtutes naturales longe excedunt ; (c) in suis operationibus, quae valorem supernaturalem obti- nent. Solvatur hoc Rationalistarum dilemma : supernaturale est consentaneum rationi seu naturae vel non : si prius, tunc est aliquid vere naturale: si posterius, tunc est impossibile utpote naturae contrarium. § I I . EXISTENTIA GRATIAE ET DONORUM GKATUITORTJM IN ADAMO. 47. Status quaestionis. Possibilitate ordinis supernaturalis jam in tuto posita, remanet ut de ejusdem existentia in pro- toparentibus disseramus. Jamvero Eationalistae et Unitarn dona supernaturalia protoparentibus fuisse collata absolute negant, contenduntque hominem creatum fuisse in statu m quo nunc nascitur ; imo non desunt inter modernos Infideles qui, post John Lubbock,* hominem in statu infimo barbariae fuisse creatum doceant. Ex aiterà parte, Protestantes pleri- que, nec non Jansenistae, fatentur quidem Adamum in statu justitiae et integritatis fuisse constitutum, sed simul post Lutherumt tenent ilium statum naturalem fuisse: "haec tam naturalia fuere in Adamo quam naturale est quod oculi lumen recipiunt." Duo igitur probare debemus, videlicet protoparentes in statu gratiae et integritatis fuisse constitutes, illumque statum esse supernaturalem. Ut demonstratio melius intelligatur quaedam de gratia prae- notanda sunt. Gratia in genere est donum supernaturale, creaturae intellectuali a Deo concessum in ordine ad vitam aeternam. Duplex distinguitur : (a) habitualis, quae defini- to qualitas supernaturalis, permanenter et intrinsece inhae- rens animae, quâ divinae participes naturae efficimur, Deo *The origin of civilization and the primitive condition of man. t In Genesim, iii. 70 grati, ejusque filii adoptivi; gratia habitualis vocatur etiam status gratiae; (b) actualis, quae definitur auxilium quoddam supernaturale et transiens, quo Deus intellectum illustrât, et voluntatem adjuvat ad eliciendos actus supernaturales. Haec notio fusius exponetur in Tr. de Gratia. 4 8 . 1. Thesis prima: PROTOPARENTES IN STATU GRA- TIAE CONSTITUTI F U E R U N T . — D e fide.—Dicitur eonstituti, ut significetur illos aliquo saltern tempore gratia habituali fuisse ornatos, non autem creati, quia non absolute constat eos a primo instanti creationis gratiam accepisse. (A) Probatur Script, (a) In Genesi (i, 26) legitur "Facia- mus hominem ad imaginem et similitudinem nostram," seu, juxta vim hebraici textus, ad imaginem simillimam nostram ; atqui, ex modo loquendi Scripturae, ilia similitudo de gratia intelligi debet, nam licet per naturam aliquomodo Dei imagi- nem in anima nostra gerimus, non efficimur tamen ipsi per- fecte similes nisi per gratiam et gloriam, ut constat ex his et similibus, textibus " ut per haec efficiamini divinae consortes- naturae" (2 Petr. i, 4); "similes ei erimus, quoniam vide- bimus eum sicuti est" (1 Joa. iii, 2).—Quod confirmatur communi Patrum interpretatione ; alii enim, inter imaginem et similitudinem distinguentes, priorem de natura, posteriorem de gratia intelligunt; alii imaginem simul et similitudinem ad modum unius accipientes, utramque de gratiâ interpre- tantur. (6) Ex libro JEccles. (vii, 30) " fecit Deus hominem rectum; " atqui, in sensu biblico, rectus ille dicitur qui est Deo acceptas et gratia habituali ornatus, v. g. " generatio rectorum bene- dicetur " (Ps. cxi, 2). (c) S. Paulus, neo-conversos alloquens, haec habet " r e r novamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis " (.Ephes. iv, 23-24). Jamvero plerique interprétés per novum hominem intelligunt Adamum, et tunc evidens est ex textu ilium constitutum fuisse in statu gratiae. Pauci tamen hunc novum hominem Christum essedicunt; hoc dato, 71 non concesso, vis argumenti non destruitur; nam semper remanet verum neo-conversos renovari per gratiam in pristino quodam statu in quo humanuni genus ab initio fuerat constitu- tum, et ilium statum esse statum justitiae, seu gratiae, et sanctitatis. (ft) Confirmatur ex totâ oeconomiâ christianâ ; siquidem ex Scripturâ constat finem Redemptions fuisse genus humanum re- novare, regenerare, reconciliare (Rom. v, 14; 2 Cor. v, 18; Coloss. i, 13) ; atqui renovatio illa consistit in infusione gratiae sanctificantis (Rom. iii, 24) ; ergo genus humanum in eâdem gratiâ constitutum fuerat. (B) Traditione, ex Tridentino (sess. v. can. 1) " Si quis non confitetur primum hominem Adam. . . . sanctitatem et justitiam, in quâ constitutus fuerat, amisisse. . . . A. S." 49. Corollario,. (A) Homo creatus est ad finem super- naturalem. Etenim media proportionantur ad finem, seu aliis verbis, finis debet esse ejusdem ordinis ac medium; atqui gratia homini collata est medium supernaturale ; ergo finis, ad quem destinatus fuit, est pariter supernaturalis. (B) De tempore quo protoparentes in gratia constituti sunt dissentiunt theologi : (a) Quidam, cum S. Bonaventura, docuerunt gratiam non fuisse Adamo collatam in primo instanti creationis suae, sed solum post aliquod tempus, ut sic ad gratiam suscipiendam sese praeparare posset. (ft) S. Thomas vero (i p. q. 95, a. 1), et cum ilio communi- ter theologi, tenent Adamum in statu gratiae fuisse a Deo creatum ; praecipui enim textus supra aliati hoc declarare videntur "faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. . . . qui creatus est in justitiâ et sanctitate." Aliunde consonat cum iis quae de Angelis Augustinus scribit (De Civ. xii, 5) " Deus simul erat in eis condens naturam et largiens gratiam." 2. Thesis seowida : PROTOPARENTES CONSTITUTI SUNT IN STATU NATURAE INTEGRAE, I . E . IMMUNES FUERUNT AB IGNORANTIA, CONCUPISCENTIA, DOLORE E T MORTE. 72 50. (A) Immunes fuerunt ab ignorantia, eo sensu quod ab initio acceperint a Deo infusam scientiam tum naturalem, tum supernaturalem, suo statui proportionatam. Certum est. (a) ex Script., ubi dicitur " Disciplina intellectus replevit illos : creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum : et mala et bona ostendit illis " (Eccli. xvii, 5). Exemplum hujus scientiae exhibetur in Genesi (ii, 19-20) " appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia coeli et omnes bestias terrae ; " atqui appel- lare omnia animalia nominibus ipsis convenientibus est certe insignis scientiae specimen ; ergo. (&) Bat. Theol. Primus homo, utpote caput non solum physicum sed morale totius generis h umani, ad caeteros homines instruendos in rebus fidei et in scientiis naturalibus destinabatur ; atqui alios recte instruere non poterai nisi scientiâ satis perfecta polieret. Nihil tarnen probat eum cognovisse omnes naturales scientias, quae nunc a peritis coluntur ; talis enim cognitio ipsi necessaria non fuit ad rec- tam vitae institutionem (Sum. Theol. i p., q. 94, a. 3). 51. (-B) Immunes fuerunt a concupiscentia, i. e. a moti- bus inordinatis quibus appetitus sensitivus ad sensibilia fertur etiam contra rationis ordinem. Certum est. (a) ex Script., in qua tria declarantur: 1, ante lapsum protoparentes de sua nuditate non erubuisse "Era t autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus, et non erubes- cebant ; " 2, eosdem post lapsum suam nuditatem animadver- tisse " E t aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus ; " 3, causam cur hoc animadverterint ipsorum inobedientiam fuisse "Quis indicavit tibi, quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti?" {Gen. ii, 25; iii, 7, 11.) Porro , haec omnia nihil aliud significare possunt nisi proto- parentes ante peccatum concupiscentiae stimulos non expertos fuisse^ ergo. (&) ex Tridentino déclarante concupiscentiam ab Apostolo peccatum vocari "quia ex peccato est et ad peccatum inclinât" 73 (.Sess. v, 5) ; jamvero si ex peccato est, ante peccatum non existebat. (c) Ratio convenientiam hujus immunitatis ostendit :—in statu innocentiae voluntas hominis perfecte Deo subdebatur ; atqui decebat ut, quamdiu homo manebat Deo subjectus, rationi vires inferiores obedirent, et animae corpus ; ergo. (Sum. Theol. i, q. 95, a. 1). 52. (C) Immunes fuerunt a morte, in eo 'sensu quod, expleto probationis tempore, vivi ad vitam immortalem trans- lati füissent. De fide est. (a!) ex Script., sive directe, ubi dicitur " Deus creavit hominem inexterminabilem " (Sap. ii, 23) ; sive indirecte, ex locis in quibus declaratur mortem esse poenam peccati " in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris " (Gen. ii, 17); " P e r unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors" (Rom. v, 12). (&) ex Oonciliis, ex Cone. Arausicano I I : •" Quicumque dicit Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore. . . . A. S."—Idem defini vit Trident, sess. v, 1-2. 53. (D) Immunes fuerunt a dolore, singularique felicitate gaudebant. I ta communiter. Probatur. (ci) Script., ex Gen. ii, 15 "Posuiteum in paradiso volup- tatis, ut operaretur et custodirei eum ; " jamvero paradisus voluptatis excludere videtur omnem dolorem et infirmitatem.— Confirmatur ex eo quod dolores improbique labores exhibentur ut peccati poenae (Gen. iii, 16-19). (&) Confirmatur ex variis populorum traditionibus circa auream aetatem,* quas legere est apud profanos auctores : ." Aurea prima stata est aetas, quae vindice nullo Sponte sua fidens rectumque colebat" (Ovid. Metam. i, 89). * Illae traditiones legi possunt apud F. Lenormant, Origines de l'Histoire, ch., ii ; Geikie, Hours with the Bible, The Story of Eden, Origin of Man ; Thein, Christian anthropology, 221 ff. 74 54. Corollarium. Errant igitur qui, cum J . Lubbock aliisque, asserunt primos homines fuisse barbariae addictos, et nonnisi post multa saecula vitam rationalem et socialem duxisse. (A) Talis enim hypothesis non solum mosaicae narrationi, sed etiam variis populorum traditionibus, contradicit, quae auream aetatem deseribunt, in quâ primi homines piam feli- cemque vitam ducebant ; porro haec universalis traditio expli- cari nequiret, si homines fuissent in statu barbariae creati. (J3) Insuper argumenta adversariorum non valent: (a) dicunt siquidem barbaras gentes, quae etiam hodie existunt, reliquias esse priorum hominum et testes primaevae eorum conditionis. Hoe autem plane gratuitum est, imo aperte falsum ; multae enim ex Gentibus, quae nunc in infimo statu vivunt, antiquitus altiorem civilizationem habuerunt ; ut con- stat tum ex monumentis quae erexerunt, tum ex linguâ quae apud ipsos in usu fuit ; ita v. g. Mexicani, Peruviani, etc. Igitur status ille infimus optime explicari potest per quamdam morum corruptionem, eo magis quia facilius est in deteriorem statum labi quam ab ilio in altiorem erigi. " Whenever we can trace back a religion to its first beginnings, we find it free from many blemishes that affected it in its later stages." * (&) arguunt pariter ex constanti progressu quo tendimus nunc ad veram civilizationem ;—sed ex historiâ constat talem progressum non esse de facto constantem, sed varias secutum esse fortunas secundum varia tempora, variasque locorum cir- cumstantial—Unde ex hoc nihil deduci potest contra primae- vum primi hominis statum. § I I I . D E SUPERNATURALITATE GRATIAE ET DONORUM ADAMO COLLATO RUM. 5 5 . Thesis prima: ORDO GRATIAE, ADAMO EJUSQUE POSTERIS COLLATUS, EST VERE ÖUPERNATURALIS .—Cer tum est contra Protestantes, Baium et Jansenistas. *Max Müller, Chips from a German Workshop, i, p. xxiii.—Vide Primeval Man, by the Duke of Argyll. 75 Explicatur : sub nomine ordinis gratiae eomprehendimus sive gratiam, sive gloriam, quae est illius complementum. Supponimus insuper gratiam Adamo collatam ejusdem esse generis ac ea quae nobis per Christum datur ; nullibi enim Scriptura inter utramque distingui^ sed contra, ex textibus supra allatis, manifeste supponit nos per gratiam renovari et restaurari in statu sanctitatis antea protoparentibus collato. 56. (A.) Probatur Script, (a) De gratia dicitur : " videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus" (1 Jo. iii, 1) ; unde sic : per gratiam vere efficimur filii Dei adoptivi ; atqui, nulla creatura jus habet ad talem adoptionem, nam adoptio alicujus extranei est essentialiter libera et indebita, unde S. Jacobus (1-18) dicit : " voluntarie genuit nos verbo veritatis;" ergo, nulla creatura jus habet ad gratiam. Insuper, per gratiam transformamur, et evehi- mur ad statum superiorem, nempe ad consortium divinae naturae, juxta illud : " ut per haec efficiamini divinae con- sortes naturae" (2 Pet. i, 4) Atqui nulla creatura jus habet ut elevetur ad ordinem superiorem, et a fortiori ad ordinem divinum ; ergo.— (b) de gloria dicitur : " similes ei er'imus quoniàm vide- bimus eum sicuti est" (1 Jo. iii, 2) et alibi (1 Tim,, vi, 16): m Deus lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest ; " unde sic : ex primo textu, per gloriam destinamur ad videndum Deum intuitive, facie ad faciem ; atqui, ex secundo, nullus homo potest naturaliter videre Deum. Vide etiam Malt, xi, 27 ; ergo gloria est omnino supra vires et exigentias hominis, ac proinde indebita. Insuper, per gloriam efficimur "haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi" (Rom. viii, 17); atqui, nulla creatura jus habet ad talem haereditatem ; haereditas enim non debetur nisi filiis ; jamvero, nullum ens creatum jus habet.ut efficiatur filius Dei etiam adoptivus. Ergo. 57. (B) Tradit. (ai) circa gratiam:—damnata fuit a S. Pio V, saltern ut falsa, sequens Baii propositio : " Humanae naturae sublimatio et exaltatio in consortium divinae naturae 3 debita fuit integritati primae conditions, et proinde naturalis dicenda est, non supernaturalis (Denzinger n. 901) ; igitur, vera est contradictoria, scilicet : talis elevatio est supernaturalis.— (b) circa glor icum :—Conc. Viennense ut haereticam dam- navit sequentem propositionem : "Qoaelibet intellectualis creatura in seipsa est naturaliter beata (seu destinata ad visionem beatificam), et anima non indiget lumine gloriae, ipsam elevante ad Deum videndum —igitur, de fide est con- tradictoria, scilicet : aliqua saltern creatura intellectualis non destinatur naturaliter ad visionem beatificam, et anima nostra indiget lumine supernatural! gloriae ad Deum videndum. 58. (C) Ratione confirmatur : Illud enim quod pertinet ad essentiam et naturam hominis, non potest amitti ; essentiae enim sunt immutabiles ; atqui, gratia Adamo collata, fuit ab ipso amissa ; ergo, non pertinebat ad naturam ejus, seu non erat ipsi debita. 59. Objieitur: Inest homini appetitus naturalis, seu de- siderium naturale, ad Deum videndum ; atqui, quod homo naturaliter appetii, est ei debitum et naturale ; ergo. JResp. Ad difficultatem solvendam, duplex distingui potest appetitus ; unus naturalis, alter dicitus ; prior est propensio nativa ad aliquod bonum, nulla praesupposita cognitione illius, ut est v. g. naturalis inclinatio ad beatitudinem in genere; talis appetitus frustrari nequit ;—posterior, autem, est propensio libera in bonum jam cognitum, et talis appetitus frustrari potest, quando scilicet versatur circa objecta impossibilia vel indebita. Jam vero, homo nullum habet naturalem appetitum ad beatificam visionem, quae omnino transcendit ejus vires naturales, nec proinde ipsi debetur talis visio. Homo potest quidem habere appetitum elicitum conditionalem ad videndum Deum, quando cognoscit visionem beatificam esse possibilem, imo esse maximum bonum ; sed tale desiderium non ipsi dat jus exigendi illud bonum, sicut v. g. desiderium elicitum a puero volandi per aerem, non dat ipsi jus ad accipiendas alas et ad volandum. 77 FATA Thesis secunda: D O N A PRAE^EIÌÌTATTJRALIA, PROTOPAREN- TIBUS COLLATA ERA NT GRATUITA ET P R AETERN ATTIRA LIA. Certuni est. 59. (A) Argumentum generale. Damnataefueruntsequen- tes Baii propositiones : " Integritas primae creationis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed naturalis ejus con- ditio." " Deus non potuisset ab initio talem creare hominem qualis nunc nascitur ; " certa est igitur contradictoria, scilicet, integritas non fuit debita humanae naturae, et Deus potuisset creare hominem qualis, nunc nascitur, excepto peccato, ac proinde cum ignorantia, concupiscentia, infirmitatibus et morte. 60. (-B) Spedatim de immunitate ab ignorantia. Ignoran- tia, de quâ hic agitur, est quaedam rationis debilitas, quâ exis- tente, homo difficulter ad veri cognitionern pertinet, et in errorem facile labitur. Immunitas autem ab ignorantia est specialis acies intellectus, quâ fit ut homo facilliine scientiam acquirat. Unde sic :—Illud solum est homini debitum quod necessarium est ut possit finem suum cognoscere, nec non media ad illum attingendum ; atqui, etiam cum actuali difi- cúltate verum adipiscendi, homo potest finem suum et media ad finem consequendum cognoscere; ergo, immunitas ab ignorantia ipsi non debebatur. 61. (C) De immunitate a concupiscentiâ. Concupiscentia, de quâ hic agitur, est inclinatio appetitus sensitivi ad bonum sensibile, etiam contra ordinis rationem. His positis, sic argumentan datur :—Immunitas a con- cupiscentiâ in tantum esset homini debita, in quantum con- cupiscentia repugnaret vel in se, vel libertati, vel nativae hominis conditioni ; atqui nullum ex his dici potest : (a) non répugnât in se,—nam, quidquid dicant Protes- tantes, concupiscentia in se non est peccatum, sed solum defectus naturalis, vi cujus ad peccatum inclinamur;—ad peccatum enim requiritur cognitio intellectus et liber volun- tatis consensus; jamvero, concupiscentia existere potest in nobis quin ei consentiamus ; ergo. 78 (&) nec libertati ;—nam, non obstante concupiscentià, homo potest adhuc recte judicare, et rationis judicium sequi. (c) nec nativae conditioni hominis;—nam econtra, concupis- centià naturaliter defluii ex hominis constitutione; siquidem, facultates sensibiles hominis naturaliter tendunt ad bonum sen- sibile, dum facultates intellectuales tendunt ad bonum spirit- uale ; atqui, ex illis contrariis propensionibus, pugna naturaliter oritur, quae concupiscentiam constituit ; ergo. 62. (2>) De Immortalante. Item immortalitas non est debita homini; nam duobus modis /nors naturaliter evenire potest, vel ab extrinsecà causà, v. g. per ignem, aquam, ensem, etc., vel ab intrinseca causà, scilicet naturali corrup- tione corporis ; atqui, Deus non tenetur hujus duplicis causae impedire effectum ; ergo homo est naturaliter mortalis. 63. (IS) De Impossibilitate. Tandem, impassibilitas non erat homini debita. Nam natura humana, utpote sensitiva, naturaliter est obnoxia jucundis aut injucundis sensationibus quae per agentia naturalia causantur; atqui, Deus minime tenetur impedire naturalem cursum agentium naturalium ; ergo, non tenetur hominem reddere impassibilem. I I I . Corollaria. 64. 1. Status naturae purae est possibilis.—Certum est contra Baianos et quosdam Augustinianos, qui contendunt, attentis Dei attributis, ejus praesertim sapientià et bonitate, hominem non potuisse creari in statu naturae purae, seu cum concupiscentià, etc. Constat: (A) exdamnatione propositionisBaiisupraallatae. (_B) Bat. Theolog. Status naturae purae consistit in eo quod homo ad finem naturalem destinetur, mediaque suffi- cientia ad hunc firiem attingendum accipiat ; atqui, Deus non tenetur aliquid amplius dare homini, quum ex dictis, tum gratia tum bona praeternaturalia sint homini prorsus indebita. Nec in hoc laeditur bonitas divina, quae satis manifestatur per largitionem donorum naturalium,—aut sapientia, quae requirit solum ut Deus homini praebeat media ad finem suum attin- gendum necessaria.—Ergo. 79 65. 2. Triplicis generis bona protoparentibus collata fue- rant : (A) Bona naturalia, scilicet corpus et anima rationalis . . . ut explicatum est in Philosophia. (-B) Bona praeternaturalis, scilicet immunitas ab ignor- antia, concupiscentia, dolore et morte. (C) Bona supernaturalia, scilicet gratia sanctificans cum virtutibus infusis aliis que privilegiis quae earn comitantur. ARTICUEUS I I I . D E HOMINIS LAPSU. § I . De Existentia originalis peccati. Post dicta de Elevatione hominis ad statum supernaturalem, do ejusdem lapsu disserere oportet, et primum quidem de exis- tentia peccati originalis sive in Adamo sive in ejus posteris. I . De lapsu seu peccato personali protoparentum. 66. 1 . Ejus existentia :—PROTOPARENTES MANDATUM SIBI A D E O DATUM TRANSGRESSI SUNT, AC PROINDE PEC- CA VERUNT. De fide. Probatur Script. Ad thesim demonstrandam duo sunt pro- banda : protoparentes verum praeceptum accepisse, illudque transgressos fuisse ; atqui utrumque constat :— (A) nam Deus prohibuerat ne, sub poena mortis, proto- parentes comederent de ligno scientiae boni et mali : " in quo- cumque enim die comederis ex eo, morte morieris." Gen. iij 17. (JB) aliunde protoparentes libere comederunt de ilio fructu (Gen. iii, 6), et per hoc pecca verunt, juxta illud S. Pauli : È per unum hominem in hunc mundum intravit" {Rom,, v, 12). Quod quidem peccatum commiserunt instigante Satana sub forma serpentis (Gen. iii, 1—6); confirmatur ex Sap. ii, 24 "invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum." Tradii. " Si quis non confitetur primum hominem Adam, cum mandatum Dei fuisset transgressus, etc., A. S." (Trid., sess. v, 1). Ratione. Ratio non potest quidem demonstrare existentiam peccati Adae, sed solum investigare quomodo homo peccare 80 potuerit, cum esset immunis a concupiscentia. Jamvero immunitas a concupiscentia tollebat quidem unam e causis peccati, non autem omnes :—siquidem voluntas hominis remanebat libera, et peccabilis : omnis enim voluntas creata est defectibilis ; atqui non est mirum quod voluntas defecti- bilis aliquando deficiat et peccet : ergo. Confirmatur exemplo angelorum, qui etsi nullam concupiscentiam haberent, peccare potuerunt, et de facto peccarunt. Ratio autem cur Deus creavit homines et angelos liberos et peccabiles erat ut sic mereri et demereri possent : melius est enim finem suum attingere libere quam veluti coacte. 67. (2.) Eius Gravitas:—Transgressio Adami fuit grave peccatum. Certum est et constat : (A) Ex gravitate praecepti ; Gravitas peccati pendet ex gravitate praecepti ; atqui praecep- tum impositum protoparentibus erat omnino grave, ut patet (a) ex fine praecepti : Deus enim volebat per illam prohibi- tionem exigere tributala subjectionis et obedientiae; atqui homo tenetur sub gravi illud tributum Deo solvere : ergo. (&) ex comminatione gravis poenae : eo enim gravius apparet praeceptum quo majori poena sancitur; atqui poena com- minata erat gravissima, scilicet poena mortis pro corpore et anima ; ergo.— (J3) Ex variis malitiis in ilio peccato inclusis. Nam protoparentes, violando divinum praeceptum multa peccata commiserunt, scilicet : (a) Uterque commisit peccatum superbiae, appetendo simili- tudinem Dei modo iuordinato, juxta illud quod serpens dixerat : " et eritis sicut Dei " Gen. iii, 5. Hinc dicitur :—Bin ipsa (superbia) initium sumpsit omnis perditio " (Tob. iv, 14). (&) Uterque commisit peccatum curiositatis, scientiam inor- dinate appetendo, juxta illud serpentis "e t eritis sicut Dii, scientes bonum et malum. (c) Ambo pariter peccatum inobedientiae commiserunt, dum violarunt divinum praeceptum. Unde dicitur "per inobe- diantiam unius hominis peccatores constituti sunt multi " (.Rom. v, 19). 81 (d) Tandem Adamus commisit peccatum inordinati amoris erga uxorém, dum, ilia suggerente, fructum comedit; Eva autem peccatum gulae " vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum" (Gen. in, 6); peccatum scandali, dum fructum praebuit viro ; imo, juxta probabilem senten- tiam, peccatum infidelitalis commisit, credendo verbis diaboli : dicitur enim a S. Paulo (1 Tim. ii, 14). " Vir non est seductus, mulier autem seducta in praevaricationem fuit." I I . De peccato originali in Adae posterie. 69. Status quaestionis. Dogma est Catholicum Adamum peccando, non solum sibi, sed etiam nobis, amisisse sanctitatem, in qua constitutus fuerat, et nobis transmittere reatum culpae, quo peccatores ab initio constituimur. Illud peccatum, quod posteri Adae contrahunt in sua origine, vocatur peccatum originale : eius natura postea explicabitur. Nunc autem eius existentiae demonstranda est contra Pelagianos et Unitarios, qui contendunt Adami peccatum ipsi soli, non autem eius posteris nocuisse nisi forte malum exem- plum praebendo, et textus Scripturae intelligunt de peccato actuali quod committimus in imitationem peccati Adae. Bationalistarum difficultates infra exponentur et solventur. 7 0 . Thesis: OMNES HOMINES, E X ADAMO NATURAEITER GENITI , EXCEPTA B . VLRGINE, I N CONCEPTIONE SUA PECCA- TUM ALIQUOD CONTRAHUNT, QUOD MERITO VOCATUR ORIGIN- A L E PECCATUM. De fide est. Dicitur "naturaliter geniti," nam, quum pecca- tum originale per generationem transmittatur ex dicendis, si quis homo a Deo directe crearetur aut extra leges naturales con- ciperetur, non esset obnoxius originali culpae ; exceptio autem pro B. Virgine probatur in Tr. de Incarnatione. 71. 1. Scriptum. (A) S. Paulus (Rom. v, 12-20), com- parationem instituens Adamum inter et Christum, haec habet : " Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. . . . Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, 82 ita et per unius obedientiam justi constituentur multi. Unde sic:—ex his verbis constat per Adamum peccatum aliquod intravisse in hunc mundum, i. e. in omnes homines, ut ex contextu apparet, et per Adamum omnes homines peccatores constitutes fuisse ; atqui peccatum de quo agitur est peccatum originale; etenim, (а) est verum peccatimi, et non solum poena peccati, ut volunt Pelagiani et Unitarii ; nam Apostolus sedulo distinguit inter peccatum ipsum quod vocat amartia (Thesin), et mortem quae est poena peccati, et asserit utrumque incurri ; insuper addit per Adamum homines peccatores constitutes fuisse ; quod non potest interpretari nisi de peccato vere animae inhaerente :— (б) illud peccatum non est peccatum actuale quod commit- titur in imitationem peccati Adae, nam in versiculo 14 asseritur mortem, ac proinde peccatum, quod est causa mortis, incurri etiam ab iis qui nullum actuale peccatum commiserunt " regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non pecca veruni in similitudinem praevaricationis Adae;"—ergo illud pecca- tum non potest esse nisi peccatum originale. Confirmatur ex his verbis " nos omnes eramus natura filii irae" (Ephes. ii, 3), quibus significatur omnes homines natura esse Deo odibiles; atqui non possunt esse Deo odibiles nisi per peccatum ; ergo. 72. (B) Duo alii textus in controversia pelagiana a Patri- bus adducti sunt, sed vim probabilem solum habent :— (a) Prior sic legitur in Vulgata " quis potest facere mun- dum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus e s ? ; " in hebraico textu "quis dabit mundum de immundo? Ne unus quidem " (Job. xiv, 4). Septuaginta habent : " Quis enim mundus a sorde ? Nul- lus, etsi una dies sit vita eius super terram." Jamvero tum Vulgata, tum versio Septuag. clare intelliguntur de peccato orginali, sed textus hebraicus, qui solus inspiratus est, potest quidem interpretari de macula originali, sed posset etiam significare nos omnes peccatores esse, quia ex parenti bus pec- 83 catoribus eoncepti sumus :—ac proinde argumentum non est convincens. (&) Posterior ex psalmis (L, 5) desumitur : " ecce enim in iniquitatibus (hebr. pravitate) eonceptus sum, et in peccatis (hebr. peccato) concepit me mater mea;"—atqui ilia verba possunt intelligi de concupiscentia, quae aliquando peccatum appellatur, eo magis quia hie David veniam suam implorât dicendo se conceptum fuisse in infirmitate, in pravitate, seu cum inclinatione ad malum ; quae omnia de concupiscentia intelligi valent. Attamen ilia concupiscentia non potest recte vocari peccatum nisi quia procedit a peccato protoparentum, et sic indirecte saltern argumentum ex hoc textu desumitur. 73. 2. Trad. (A) Ex Patribus :—Adversarii fatentur a tempore S. Augustini doctrinam de peccato originali fuisse communiter a Patribus traditam ; quidem autem accusant S. Augustinum eo quod primus illud dogma docuerit : sed hoc est omnino falsum, nam St. Augustinus ipse proferì testi- monia multorum Patrum sibi anteriorum, qui eamdem doc- trinam aperte docuerunt. Et revera S. Justinus, S. Irenaeus, Tertulliano, Origenes multique alii peccati originalis existentiam tenuerunt (B. 217). Adest tamen difficultas quoad Patres graecos, qui minus directe de peccato originali scripserunt, sed illud facile expli- catur quia tunc temporis vigebant Manichaei, qui peccatum originale exaggerabant ; unde non opportunum erat nimis urgere illud doctrinae punctum. Objicitur quoque verbum S. Chrysotomi dicentis infantes non habere peccata antequam baptizentur, sed hoc intelligendum est de peccatis propriis et actualibus, ut jam animadvertebat S. Augustinus (Vide Hur- ter, ii, n. 405). (B) Ex Conciliis: Viginti quatuor concilia, ab anno 412 ad annum 431, pelagianam haeresim de peccato originali dam- narunt. Sufficiat referre verba Tridentini, " Si quis Adae prae- varicationem sibi soli, et non eius propagini, asserii nocuisse, et acceptam a Deo sanctitatem, et justitiam, quam perdidit, sibi soli, et non nobis etiam eum perdidisse ; aut inquinatum 84 ilium per inobedientiae peccatum, mortem et poenas corporis tantum in omne genus humanum transfudisse, non autem et peccatum, quod mors est animae. A. S." (C) Ex praxi ecclesiae: quae semper baptizavit infantes in remissionem peccatorum " credo unum baptisma in remis- sionem peccatorum;" jamvero cur baptizarentur infantes in remissionem peccatorum, si nullum originale peccatum habe- rent? Idem probant varii exorcismi, qui in baptismo adhi- bentur, ad fugandum diabolum. 74. Solvuntwr difficultates. Difficultates, quae ex ratione petuntur, solvi nequeunt nisi post ea quae dicemus de natura et transmissione peccati origi- nal is : hie igitur sufficiat solvere difficultates ex S. Scriptura. 1. Obj. :—Apud Ezechielem xviii, 20, dicitur " anima quae pecca verit, ipsamorietur ; filius non portabit iniquitatem patris." Resp.—Filius non portabit iniquitatem patris, si nullomodo fiiit particeps illius, concedo ; si autem fuerit particeps illius nego ; nam tunc merito punietur. Jamvero omnes Adae posteri fuerunt participes peccati eius, in eo sensu quod Adamus, constitutus a Deo procurator totius generis humani, egit non solum nomine proprio, sed etiam nomine omnium eius posterorum, ut infra explicabitur. Textus autem allatus refertur ad peccata personalia parentiun, quae non trans- mittuntur posteris. 2. Obj. Dicitur in S. Paulo Rom. v, 19 : " per inobe- dientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ; atqui vox ' multi ' indicai non omnes tale peccatum incurrisse ; ergo. Resp. Vox ilia ' multi ' idem significai ac omnes ' qui multi sunt ' nam in versículo praecedenti dictum fuerat J sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem,' " etc. Igitur S. Paulus adhibet utrumque vocabulum, scilicet omnes et multi, ad significandum omnes homines, qui peccatum originale incurrunt, esse multos. 3. Obj. S. Paulus declarat gratiam redemptionis in plures abundavisse quam delictum " s i unius delicto multi mortui sunt, multo magis Dei in plures abunda v i t " Rom. v, 15, 85 atqui si ita est, peccatum originale non fuit universale; ergo. Eesp.—In textu originali graeco non invenitur vox plures sed vox multos (tous pollous), ac proinde difficultas evanescit, et solvitur sicut in praecedenti argumento. § I I . D E NATTJEA ORIGINALIS PECCATI . Existentia originalis peccati facile probatur, sed ejus natura non tam facile investigato, teste Augustino, qui scribit ; " nihil ad inteliigendum secretius." Ut recte procedamus, 1 . refere- mus imprimis falsas sententias ; 2. deinde sententiam veram proponemus. 75. I. Falsae Sententiae. Inter falsas sententias, aliae peccant per excessum, exag- gerando peccatum originale, aliae per defectum. 1 . Per excessum. (A) Imprimis haeretica est sententia Matthiae Illyrici, Lutheri discipuli, qui docuit originale peccatum esse ipsam animae substantiam essentialiter corruptam, esse veluti im- aginem diaboli in animà impressam. Talis sententia omnino rejicienda est, quia (a) supponit aliquam substantiam esse malam : quod est praecise error Manichaeorum : (6) facit Deum auctorem peccati; solus enim Deus potest creare animam nostram : si igitur animae nostrae substantia est mala, Deus est auctor mali. Aliunde talis theoria hodie rejicitur a plerisque Protestantibus. 76. (B) Rejicienda est pariter ut haeretica sententia Lutheranorum et Calvinistarum, qui docent originale pec- catum consistere in haereditarià corruptione, et praesertim in concupiscentia, quae Adami culpam subsecuta est. Etenim, (a) Scriptura distinguit inter peccatum et concupiscentiam, et docet hanc non esse peccatum, nisi quando obtinuerit consensum voluntatis: talis est enim sensus illius textus : " unusquisque tentatur a concupiscentià suà . . . deinde con- cupiscentia, quum conceperit (i. e. quando accedit consensus voluntatis) parit peccatum " (Jae. i, 14-15). J am vero si con- cupiscentia non sit peccatum, essentia peccati originalis in eà reponi nequit—Respondent quidem Protestantes concupis- 86 centiam esse peccatum, quia ita vocatur ab Apostolo, et quia omnis motus concupiscentiae a Deo prohibetur: "non con- cupisces" {Rom. vii, 7). Sed illud admitti nequit, nam concupiscentia non vocatur peccatum in stricto sensu, sed tan- tum causaliter, eo sensu quod sit una ex causis peccati ; aliunde per verba, "non concupisces," prohibentur motus deliberati concupiscentiae, non autem ipsa facultas concupiscendi, quae in nobis naturalis est. (b) Tridentinum (Sess. v, 6), expresse docet per Baptismum penitus tolli originale peccatum ; atqui tamen concupiscentia remanet in baptizatis : ergo, peccatum originale non consistit in concupiscentia. (c) Ipsa ratio idem dicit : si enim originale peccatum con- sistit in concupiscentia, illud intelligendum est vel de concupis- centia actuali, vel de concupiscentia habituali ; atqui neutrum dici potest ; non prius, quia concupiscentia actualis non existit in pueris, qui tamen maculantur originali peccato : non poste- rius, quia habitualis concupiscentia seu mera inclinatio ad malum potest quidem defectus esse, non autem peccatum, nisi voluntas ei consentiat.—Ergo. 2. Per Defectum. 77. Rejicienda est ut falsa, aut saltem parum probabilis, sententia Catharini et Pighii, aliorumque theologorum, qui dixerunt peccatum originale nihil aliud esse nisi peccatum actuale Adami nobis extrinsece imputatum, eodem fere modo quo crimen alicujus nobilis viri extrinsece imputatur ejus filiis. Illa sententia peccat per defectum, eo sensu quod nimis minuit naturam originalis peccati ;—nec admitti potest ; nam, (a) Juxta Tridentinum (Sess. v, 3) originale peccatum inest unicuique proprium, et per illud homines propriam in- justitiam contrahunt ; atqui quod extrinsece tantum imputatur, non potest dici unicuique proprium; ergo. (&) Insuper ex eodem Concilio (Sess. v, 5) peccatum ori- ginale non solum cessai imputari sed vere deletur per baptis- mum ; atqui, supposita sententià Catharini, per baptismum peccatum originale solummodo cessaret nobis imputari ; Ergo. 87 I I . Vera Sententia :— 78. 7. Explicatur. Ad intelligendum quid sit originale peccatum, quaedam sunt praenotanda :—(A) Peccatum in genere est aversio a Deo, ultimo fine, et conversio ad creaturas. Di- viditur in peccatum aduale et habituale: prius est ipse actus quo transgredimur legem et avertimur a Deo : posterius autem est status aversionis a Deo, post actum peccaminosum perseverans, usquedum scilicit poenitentia agatur. (_B) Jam- vero peccatum originale non est peccatum actuale, cum in pueris existat, qui nullius actùs sunt capaces ; est igitur pecca- tum habituale, seu status quidam peccaminosus, quo remane- mus aversi a Deo, ut fine supernaturali. (C) Insuper ille status non est quid positivnm, non est habitus positive in- clinans animam nostram in malum, sed est quid negativum, et potest definiri ; privatio gratiae sanctificantis, qua avertimur a Deo ut fine supernaturali, et quae est nobis aliquo modo voluntaria ex nostrà cum Adamo connexione.—Dicitur. (а) privatio gratiae sanctificantis—i. e. non simplex defec- tus, non simplex imperfectio, sed carentia alicujus qualitatis quae deberet nobis inesse ; siquidem de facto homo destinatur ad finem supernaturalem, ac proinde ad gratiam sanctificantem ; jamvero in statu praesenti nascitur sine gratia, et ilia gratiae carentia est vera privatio, siout esset v. g. absentia unius oculi pro corpore. (б) qua avertimur . . . ; ilia privatio nos constituit in statu aversionis a Deo, ut fine supernaturali ; siquidem gratia sanctificaris,, et ea sola, nos potest convertere ad Deum, ut finem supernaturalem : ac proinde, ille qui nascitur sine gratia non convertitur ad Deum, sed e contra habitualiter avertitur ab eo. (c) quae est nobis volu/ntaria ex . . . nam ilia privatio gratiae non est voluntaria ex actu propriae voluntatis, cum incurratur antequam libere agere possimus, sed ex actu pec- caminoso Adae, qui utpote caput morale totius generis humani, libere peccavit et amisit sibi et nobis illam gratiam. 79. 2. Probatur. 88 (A) Peccatu m originale essentialiter consistit in privatione gratiae, seu in habituali aversione a Deo, fine supernaturali. Etenim (a) ex sacra Scripturci per peccatum originale con- stituimur natura filii irae (Ephes. ii, 3) et inimici Dei (Rom. v, 10) ; atqui illud quod reddit nos Deo odibiles est praecise privatio gratiae santificantis, quia talis privatio nos constituit in statu aversionis a Deo, ergo peccatum originale in illa privatione consistit. (6) Ex Concilio Tridentino (Sess. v, 2) peccatum originale est mors animae seu mors spiritualis ; atqui mors spiritualis nihil aliud est nisi privatio gratiae, quae est vita animae nostrae ; ergo peccatum originale in illa privatione consistit.—Item ex eodem Concilio (Sess. v, 5) peccatum originale est id quod tollitur per baptismum ; atqui per baptismum tollitur privatio gratiae ; ergo. (_B) Peccatum originale est voluntarium ex nostra connexione cum Adamo, (a) Res sic explicari potest. Adamus erat naturaliter caput physicum totius generis humani, eo sensu quod vitam physicam et naturalem posteris transmittere debe- bat. Sed insuper, per ordinationem et legem positivam, Deus constituit Adamum caput morale nostrum, seu procuratorem omnium posterorum ipsius, eo sensu quod debebat étiam illis transmittere, per naturalem generationem, gratiam et alia dona supernaturalia : ex hoc sequebatur quod si Adamus amit- teret gratiam per peccatum, illam amitteret non solum sibi, sed etiam nobis ; procurator enim agit non solum nomine proprio, sed etiam nomine totius societatis, quam repraesentat. Jamvero de facto Adamus libere peccavit, et, loco gratiae sanctificantis, transmittit nobis statum aversionis a Deo : talis status peccaminosus non est voluntarius in nobis voluntate propria et personali, sed est voluntarius indirecte et mediate, quatenus fuit volitus ab eo qui modo legitimo constitutus fuerat procurator noster. (&) His positis, sie probatur assertio nostra :—-Yßl admittenda est explicatio supra tradita, vel dicen- dum Adamum jure naturali, sine ulla lege positiva, fuisse pro- curatorem nostrum, vel tandem asserendum est Deum positive 89 inclusisse omnes voluntates nostras in Adamo ; atqui duae posteriores hypotheses repugnant, 1 . Répugnât prior, quia si Adamus ex jure naturali fuisset procurator noster, omnia ejus peccata actualia ad posteros transiissent, imo peccata omnia parentum jure ad filios etiam nunc transirent. 2. Répugnât posterior, quia voluntas nostra, quae adhuc non existebat, non poterat includi in voluntatem Adami, eo magis quia voluntas nostra, immediate venit a Deo, nec con- tinebatur etiam virtualiter in Adamo. Ergo accipienda est explicatio supra tradita. 80. Corollarium. Peccatum originale per activam generationem transrnittitwr. (A) Etenim, ex dictis, illi soli incurrunt originale peccatum quorum Adamus procurator fuit constitutus; atqui Adamus non fuit constitutus procurator nisi posteritatis suae, i. e. eorum quos ipse active erat generaturus ; ergo. (J5) Confi rmatur ex Tridentino dicente : " Hoc Adae pec- catum, quod origine unum est, et propagatione non imitatione transfusum " (Sess. v, 3). § I I I . D E E F F E C T I B U S ORIGINALIS PECCATI. Illi effectus considerari possunt turn in protoparentibus turn in eorum posteris. I . In protoparentibus. 8 1 . Thesis: P E R PECCATUM, PROTOPARENTES AMISÉRUNT BONA SUPERNATURALIA, SEU GRATIAM, ET BONA P R A E T E R - NATURALIA. De fide, est quoad gratiam et immortalitatem, certuni est quoad alia bona praeternaturalia. Probatur 1. quoad gratiam : {A) Script. :—Etenim ex dictis, protoparentes graviter peccaverunt; atqui status justi- tiae seu gratiae est incompossibilis cum statu peccati juxta illud "quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas lucis ad tenebras?" (2 Cor. vi, 14); Ergo. ÇB) Traditione. "S i quis non confitetur primum homi- nem, cum mandatum Dei transgressus fuisset, statim sanctita- tem et justitiam amisisse . . . incurrisseque . . . iram et 90 indignationem Dei, atque ideo mortem . . . et cum morte captivitatem diaboli. . . . A. S." (Trident. Sess. v, 1). (2-) Quoad dona praeternaturalia : (A) Script, (ci) Amiser- unt immunitatem a concupiscentia ; nam dicitur, " aperti sunt oculi eorum, cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus" (Gen. iii, 7) ; atqui talis agendi ratio protoparentum' ostendit illos sensisse primos concupiscentiae motus. (&) . . . immortalitatem, juxta illud " pulvis es et in pul- verem reverteris" (Ibid. 19). (c) . . . felicitatem terrenam ; nam ejecti sunt e paradiso voluptatis, et laboribus infirmitatibusque obnoxii facti sunt ; " in sudore vultus tui vesceris pane . . . in dolore paries filios," etc. (Gm. iii, 16-20). (_B) Trad, ex textu Trid. supra citato. (C) Ratione theol. :—Dona praeternaturalia annexa erant statui justitiae, et perseverare debebant quamdiu voluntas hominis perfecte subderetur Deo ; atqui, per peccatum voluntas hominis a divinà subjectione recessit; ergo merito illa dona ablata sunt. I I . Effectus in Adae posteria. Effectus originalis peccati in Adae posteris possunt con- siderari sive pro praesenti, sive pro futura vita. 1. In praesenti vita. 82. Primus effectus est amissio gratia sanctificantis. De fide eét, ex Conc. Trid. (Sess. v, 2) quod declarat, Adamum non solum sibi sed nobis àmisisse gratiam seu justitiam ori- ginalem. Unde illa gratiae amissio est simul peccatum, et poena ; quatenus habitualis aversio a Deo, est peccatum ;— quatenus privatio doni antea concessi, est vera poena. 8 3. Secundus est amissio donorum praeternatwraliim qui bus ornati fuerant protoparentes. (A) Illud pariter constat ex Trid. declarante (Sess. v, 1 ; Sess. vi, 1) "totum Adam secun- dum corpus et auimam in deterius commutatum fuisse." (B) Per amissionem donorum praeternaturalium homo dicitur vulneratus ; vulnus enim est ruptio vel divisio partium unitarum ; jamvero per peccatum originale potentiae animae, 91 quae antea erant perfecte unitae et ad invicem subordinatae, fuerunt veluti divisae et separatae ; ergo homo merito dicitur vulneratus, quamvis integra« conservet suas naturales proprie- tates et vires. (C) Pro corpore, vulnera hominis lapsi eonsistunt in infir- mitatibus, doloribus, laboribus, et tandem in morte.—Quatuor autem sunt animae vulnera : (a) vulnus ignorantiae, per quod intelleetus ita debilitatur per comparationem ad statura justitiae originalis, ut difficile verum cognoscat, facile in errorem laba- tur, et ad res curiosas et temporales magis inclinetur quam ad res aeternas. (&) vulnus malitiae, quo voluntas prona est ad mala, et ita debilitatur ut nonnisi cum difficultate vitia superet virtutesque excolat; et e contra ad temporalia immoderate tendat. (c) vulnus infirmitatÌ8, quo appetitus irascibilis torpore laborat quando difficultates occurrunt ; et e contra est pro- nus ad irascendum. (d) -vulnus concupiscentiae, quo appetitus concupiscibilis immoderate fertur ad bonum sensibile etiam contra ordinis rationem. 84. Tertius effectus est dominatio daemonis super genus bumanum. Nam, ut ait S. Petrus (2 Ep. ii, 19) " a quo quis superatus est, hujus et servus est ; " jamvero genus humanum superatum est a diabolo per peccatum originale ; ergo genus humanum est aliquomodo sub potestate diaboli. Illa domi- natio in eo consistit quod daetnones possint multiplici modo nos tentare, imo corpora nostra obsidere, ut dictum est ubi de Angelis. . ' 85. Controvertitur inter theologos utrum homo sit debilior in statu naturae lapsae ac fuisset in statu naturae purae. (A) Quidam, inter veteres theologos, docuerunt naturales vires hominis per peccatum originale intrinsece minutas fuisse. Sed talis sententia rejicienda est ; nam intrinseca imminutio non potest fieri nisi per detractionem alicujus perfectionis, vel per infusionem alicujus habitus inclinantis ad malum : atqui 4 92 utrumque repugnat; (a) prius, quia neque substantia neque facilitates naturales humanae animae diminuì possunt, quum sint aliquid debitum humanae naturae; (6) repugnat pos- terius, quia Deus non potest infondere in animam nostram aliquem habitum positivum ad malum inclinantem; secus enim esset auctor mali. (_B) Multi Thomistae, inter quos Goudin et Billuart, con- tendunt vires hominis naturales non quidem intrinsece minu- tas fuisse, sed solum extrinsece, eo sensu, scilicet quod sint in praesenti statu obstacula extrinseca quae non adfuissent in statu naturae purae, scilicet, tyrannis diaboli, aversio a Deo ut fine naturali, aliaque hujusmodi. Ilia sententia probabilis est, imo admitti debet ab omnibus quoad tyrannidem diaboli : solummodo animadvertendum est, illas diaboli impugnationes compensali in praesenti statu per custodiam bonorum ange- lorum. Non autem constat homines fuisse, per peccatum originale, aversos a Deo ut fine naturali ; nam homo naturali- ter tendit ad Deum, et nil probat illam naturalem tendentiam per peccatum originale mutatam fuisse. (C) Tandem Suarez, Bellarminus plerique theologi Socie- tatis et alii docent vires naturales hominis neque intrinsece neque extrinsece diminutas fuisse, et hominem esse nunc in eodem statu ac fuisset in statu naturae purae,—cum ilia excep- tione quod nunc destinatus remaneat ad finem supernaturalem. Illa sententia nobis longe probabilior videtur, quia magis con- sonai cum notione originalis peccati supra tradita, ex qua videlicet, peccatum originale est mera privatio. 2. In altera vita. 86. Effectus originalis peccati pro vità futurà respiciunt solummodo pueros, vel amentes, qui sine baptismo, antequam ad usum rationis pervenerint, moriuntur; adulti enim vel convertuntur vel non : si peius, mundantur ab originali peccato; si posterius, damnantur propter peccata actualia quae commiserunt. Dicemus igitur quid sit status puerorum sine baptismo morientium quoad poenam damni, quoad poenatn sensus, quoad naturalem beatitudinem. 93 Quoad poenam dammi. 8 7 . (A) Thesis: P A R V U L I V E L AMENTES, DECEDENTES CUM PECCATO ORIGINALI, VISIONE D E I INTUITIVA NON FRUENTUR. De fide (a) Dicit enim Swiptura "nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei " (Joa. iii, 5) : atqui parvuli vel amentes de quibus agitur, non sunt regenerati per baptismum : ergo non possunt introire regnum Dei, seu frui visione beatificà. (6) Conc. Florentinum definii, "illorum animas qui in actuali peccato, vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tarnen disparibus puniendas." Jamvero in inferno non datur visio beatifica : ergo. Notandum est autem vocem " infernum " non designare necessario illum locum in quo sunt damnati adulti, sed designare omnem locum coelo inferiorem, et comprehendere tunc Limbum, tum Purgatorium, tum infernum proprie dictum. (c) Gratia sanctificans est medium necessarium ad visionem beatificam consequendam : atqui decedentes cum peccato origi- nali non habent gratiam : ergo. 88. (-B) Gontrovertitur inter theologos utrum decedentes cum peccato originali tristitiam habeant ex privatione visionis beatificae. (a) Alii affirmant, quia illi parvuli aut amentes cognoscent se esse privates maximo bono, et non poterunt non tristari de tali amissione. (&) Alii vero probabilius negant cum S. Thomà : nam nemo tristatur de amissione alicujus boni quod non cognoscit : atqui illi parvuli non cognoscunt supernaturalem beatitudinem, quae non nisi per fidem innotescere potest; aliunde admitti potest ipsos non praesentes fore judicio generali, nec proinde cognitionem adepturos de visione beatifica aliis hominibus collata : verba enim a Supremo Judice prolata (Matt, xxv, 42-46) videntur ad solos adultos dirigi, quum mentio fiat tantum de actibus personalibus. 89. Quod poenam sensus. Controvertitur utrum decedentes cum solo originali peccato poenam sensus, seu ignis, patiantur. (A) Quidam inter 94 Patres Latinos, praesertim S. Augustinus, qui tarnen, postea rem dubiam reliquit, docuernnt illos parvulos poenam sensus, mitissimam tarnen, experiri. Ratio est quia illi descendunt in infernum; jamvero in inferno est poena ignis: ergo. (J5) Communissima tarnen sententia, a Patribus Graecis et omnibus fere Seholasticis edocta, tenet illos parvulos nullo- modo poenam sensus experiri; et illa sententia tuto teneri potest, ut constat ex damnatione propositionis Synodi Pis- toiensis, quae hanc sententiam reprobabat. (a) Juxta Seripturam, acerbitas poenae sensibilis, quae ex- istit in inferno, respondet delectationi culpabili, quae habita fuerit super terram, "quantum gloriticavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum " (Apoc. xviii, 7) ; atqui parvuli et amentes, de quibus agitur, nullam delecta- tionem culpabilem habuerunt in terra ; ergo. Confirmatur ex decreto Innoc. I l l : " Poena originalis peccati est carentia visionis Dei ; actualis vero poena peccati est gehennae per- petuae cruciatus." (&) In inferno duplex est poena, seil, privatio visionis beatificae quae respondet aversioni a Deo, et poena sensus, quae respondet conversioni ad creaturas ; atqui illi de quibus agitur, sunt quidem in statu aversionis a Deo per peccatum originale, non autem sese converterunt ad creaturas ; ergo non debent experiri tormentum ignis. 90. Quoad naturalem beatitudinem. Controvertitur utrum decedentes cum solo originali pec- cato naturali beatitudine gaudeant. (A.) Multi theologi, etiam inter Thomistas, negant; nam (a) ex Conc. Fiorentino illi in infernum descendunt, poenis disparibus puniendi : jamvero difficile est concipere quomodo possint simul puniri, poenam pati, et frui tamen beatitudine naturali. (&) Insuper, juxta multos theologos, illi parvuli sunt aversi a Deo, non solum tanquam fine supernaturali sed etiam tan- quam fine naturali ; atqui qui avertitur a Deo, in ordine naturali, non potest beatitudinem naturalem assequi. 95 (S) Alii autem, cum Suarez et Lessio affirmant; nam per peccatum originale homo destituitur quidem a bonis supernaturalibus et praeternaturalibus, non autem a bonis naturalibus ; nil igitur impedii quin naturalem beatitudinem consequantur qui cum solo originali decedunt. Aliunde, etiamsi fruantur illa beatitudine, possunt dici puniri, quia privatio visionis beatificae est poena ipsis inflicta propter Adae peccatum. Quaestio solvenda : Quomodo explicari possit Patrum axi- oma : " Hominem per peccatum originale fuisse gratuitis spolia- tum et vulneratum in naturalibus ? " § I Y . D E CONCORDIA ORIGINA LIS PECCATI CUM RATIONE. Status quaestionis. 91. Hucusque de peccati originalis existentia, natura et effectibus disputavimus ; hic autem occurrunt Rationalistae et Unitarii, asserentes talem doctrinam esse omnino rationi oppositam, et peccatum originale repugnare tum in se, tum in modo quo transmittitur. 1 . Répugnât in se, quia justitia Dei non potest permittere ut innocentes ob peccatum alienum puniantur,—nec sapientia ejus ut ob levissimam causam, genus humanum in deteriori conditione ponatur; nec ejus boni- tas, ut per unum peccatum, tota natura humana corrumpatur. 2. Insuper répugnât quoad modum transmissionis, quia fieri nequit spiritualem maculam per generationem transmitti. Ad solvendas illas difficultates probabimus originale peccatum non repugnare neque in se, neque quoad modum transmissionis. I . Non répugnât in se. Doctrina catholica de peccato originali non répugnât divinis attributis, sed potest conciliari cum justitia, sapientia, et boni- tate divina. 92. 1. Non répugnât justitiae. Ex dictis enim peccatum originale non est quid positivum, sed solum privatio gratiae et donorum supernaturalium seu rei indebitae; jamvero talis privatio non est injusta; si enim esset injusta, illud esset quia Deus jus non haberet conferendi illa dona modo conditionato, 96 vel quia conditio posita de facto irrationabilis fuit ; atqui neu- trum dici potest ; nam. (JL) Deus poterat quidem gratiam et dona praeternaturalia homini tribuere sub conditione ; siquidem ilia dona sunt gratuita ; 3alvâ justitiâ, Deus poterat ilia conferre vel dene- gare humanae naturae; ergo a fortiori Deus poterat illa concedere sub aliqua conditione, scilicet sub conditione quod Adamus, caput morale nostrum, non peccaret. (JB) Aliunde conditio a Deo apposita fuit omnino rationi consentanea ; sicut enim parentes in ordine naturali, posteris vitam et hereditatem transmittunt, ita pariter decebat, ut in ordine spirituali, vita et bona spiritualia per parentes nobis transmitterentur ; et sicut parentes aliquando transmittunt morbum corporalem proli suae, ita pariter non est mirum quod, accedente lege Dei positiva, possint transfundere mor- bum spiritualem, seu privationem gratiae. Deus igitur juste instituere poterat ut Adamus nobis gratiam transmitteret, sub conditione quod illam ipse servaret, Si de facto Adamus con- ditionem non implevit, hoc ipsi vitio vertendum est, non Deo. 93. 2. Neque sapientiae. Peccatimi originale Dei sapientiae repugnaret, si Deus, sive ante sive post lapsum, homini medium sufficiens ad finem suum supernaturalem attingendum non dedisset ; sed hoc dici nequit ; Deus enim conferendo protoparenti nostro potes- tatem nobis transmittendi gratiam, sufficienter et sapienter nobis providit medium ad finem nostrum supernaturalem attingendum; siquidem Adamus, propter eximias qualitates quibus ornabatur, facile omnino poterat servare praeceptum a Deo impositum, ac proinde gratiam servare posterisque trans- mittere ; insuper, postquam Adamus, per suam culpam, incapax factus fuerit nobis transmittendi gratiam, aliud medium a Deo institutum fuit quo finem nostrum attingere possemus; ergo. Nec dicatur ob levissimam causam Adamum ejusque posteros fuisse graviter punitos ; nam etsi comestio ligni prohibiti in se videatur quid levissimum, erat tarnen, ex circumstantiis, gravissimum peccatum, ut supra probavimus, meritoque prop- ter illud peccatum Adamus posterique ejus gratiam amiserunt. 97 94. 3. Neque bonitati. Peccatura originale Dei bonitati repugnaret, si per illud totaliter corrupta esset naturahumana, ut docent Protestantes; sed res non ita se habet; nam etiam post originale peecatum, homo integra servat sua naturalia, libere potest inter bonum et malum eligere et nihil amisit nisi quod ipsi indebitum erat. Aliunde in hoc maxime apparet Dei bonitas, quod instituent remedium, quo maculam originalis peccati abstergere possumus, nec dubitaverit Filium Suum mittere in mundum, ut mundus salvaretur per ipsum. Itaque doctrina originalis peccati non debet seorsim spectari, sed quatenus connexa cum dogmate Redemptionis, et tunc merito cum Ecclesia exclamare pos- sumus : " O felix culpa, quae talem ac tantum meruit ere Redemptorem ! " I I . Peccatimi originale non répugnât ex parte modi trans- missionis. Peccatum enim originale per generationem propagatur, non quidem eo sensu quod generatici ponat in anima maculam, aut habitum malum, sed in eo sensu quod per generationem pro- ducatur homo, qui, utpote Adami filius, deberet gratia ornari, et tamen ab ea privatur, ob culpam protoparentis ; atqui hoc non répugnât neque ex parte Dei, neque ex parte parentum. 95. 1 . Non ex parte Dei,—quia quando Deus creat animam, nullarn maculam, nullum vitiosum habitum in eam infundit, sed illam producit talem qualis fuisset in statu naturae purae, ac proinde non potest vocari auctor peccati originalis. Si autem Deus animam creando, non infundit in ipsam gratiam sanctificantem hoc Adae tribuendum est, qui non serva vit conditionem, sub qua talis gratia communicanda erat. 96. 2. Neque ex parte parentum :—parentes enim, dum générant pueros, opus ex se bonum faciunt, et si parvuli ab ipsis geniti nascantur gratia privati, et originali peccato infecti, illud non intenditur a parentibus, sed per accidens evenit non ex ipsorum, sed ex Adami culpa ; atqui ut constat ex Tractatu de actibus humanis, licet ponere actionem ex se bonam, ad effectum bonum producendum, etsi ex ea sequaftir per acci- 98 deus alius effectus malus; ergo parentes non peccant gener- ando pueros, nec sunt auctores originalis peccati. 97. Ut omnia paucis verbis comprehendamus, haec statu- enda sunt circa propagationem originalis peccati. (A) Causa effioiens moralis unica illius peccati est voluntas peccaminosa Adae, qui egit ut procurator et caput juridicum totius generis humani ; (Ü) Causa instrumentalis, vel conditio sine qua non, est naturalis generatio, per quam efficimur vere filii Adae. (C) Subjectum, igitur sunt omnes et soli homines ex Adamo naturaliter geniti. 98. Ex dictis circa originale peccatum deduci possunt quaedam corolla/ria:— , 1. Si Eva sola peccasset, posteri non contraxissent origi- nale peccatum. Nam Adamus solus, non autem Eva, consti- tutus est procurator noster, juxta illud " per unum hominem peccatum intravit in mundum ;" igitur Adamus solus poterat agere nomine totius generis Immani. 2. Si Adamus, ante peccatum, genuisset filios, illi eorum- que posteri non contraxissent originale peccatum ; nam tale peccatum non contrahitur nisi per generationem ; igitur illi pueri, antea geniti in sanctitate, non potuissent amittere gratiam per Adami peccatum; quia gratia, semel habita, non potest amitti nisi propria voluntate. 3. Alia peccata Adami, si commiserit, non fuerunt trans- missa ejus posteris, quia non erat caput morale nostrum nisi quoad unam rem, scilicet, transmissionem gratiae, et aliunde dignitatem capitis moralis amisit statim post peccatum. 4. Hinc etiam intelligi datur cur Adamus non restaura- verit posteris gratiam per suaru poenitentiam. Siquidem per peccatum amisit munus et dignitatem Capitis moralis generis humani, et alius, scilicet Christus ipse, in ejus locum substi- tutes est ad redimendum totum genus humanuni. Ex quibus intelligi datur quanto odio peccatum mortale prosequi debeamus, quo primus colonus e paradiso ejectus fuit, et totum genus humanum ex statu innocentiae et felici- tatis in lugendum miseriae statum projectum est. I I