Préparation à la mort : méditations et prières avant et après a sainte messe Estote Sr’lhans Y«r?f I mrili B. Lee üfc :ry wTThdrâvvn . tï,- ' ai AA, PRÉPARATION A LA MORT (RETRAITE DU MOIS) Imprimatur : Friburgi Helv., die jj Augusti 1908 f JOSEPHUS, 'Eptsc. Lausan. et Geben. - au *0 U b'/* Pour le jour de la Retraite du mois PREPARATION A LA MORT Méditations et Prières avant et après la sainte Messe Par le P. Boppert, O. S. B. Rééditées par A. M. P. Ingold 0=-<^fe Paris, Librairie Poussielgue, 1908 Fribourg, Imprimerie Saint- Paul Tout est dans la main de Dieu, de qui en tout temps (et principalement à Tâge où je suis) il faut recevoir la vie et la santé comme heure à heure, et de moment en moment, sans se rien pro- mettre, pour la faire servir à la gloire de Dieu jusqu’au dernier soupir . Cette pensée fait passer la vie doucement, en attendant qu’il faille en partir ; ce qui, après tout, par la grande bonté de Dieu, | est le moment le plus désirable . BOSSUET. HAROLD B. LEE LÎBRARY mHAM YOUNG ÙNIVERSfTY PROVO, UTÂH ] Jésus de vicina nos morte admonens vS' vS' MEDITATIO Dixit Jésus discipulis suis : Vigi- late ergo, quia nescitis, qua hora 'Dominus vester venturus sit. Illud autem scitote, quoniam si sciret pater- familias, qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Jdeo et vos estote parati : quia, qua nescitis hora, Vilius hominis venturus est. (Matth., xxiv, 42-44.) 1. Terribilis est atque perti- mescenda mortis hora misero — 8 — peccatori, maxime Clerico né- gligerai et desidioso. En, Sacer- dos ! certe veniet Dominus, totius vitae tuae rationem exac- turus : Dominus omniscius, qui novit omnes tuas cogitationes, locutiones, actiones, et omis- siones ; Dominus aequissimus, qui justitiae rationem habet in ferenda sententia ; Dominus se- verus et omnipotens, qui nullis preci bus ad commi serationemmo- vetur ; cujus irae nemo resistere, cujus ultionem nemo potest in- hibere ; Dominus aeternus, qui tunc in judicio sortem tuam definiet pro omni aeternitate ; qui vel praemis sempiternis, vel suppliciis perpetuis afficiet te. — 9 — 2. Quocirca, Sacerdos, esto semper paratus ad adventum talis et tanti Domini. Cor tuum semper a peccato purum con- serva , quia nescis qua hora Dominus tuus venturus sit accer- sire te ad tribunal suum. Neque mortis tuae annum nosti, neque mensem, neque diem, neque horam. Ignoras, utrum morbo, vel quonam morbi genere sis extinguendus. Nescis, an morte lenta, vel subita et inopinata occubiturus sis. O quam incon- siderate rem tuam ageres, si vel parum a recta conscientia disce- deres ! ]n extrema tua valetu- dine magnum in timorem per- venies, nisi jam hodie viriliter incipias e vitiis tuis emergere, 1 O atque ad majorem perfectionem tendere. 3. Quidquid hucusque boni peregeris. Sacerdos ! pro mo- dico, pro nihilo reputa ; et cum Apostolo (Philip. y ni.) quae quidem retro sunt, obliviscere; ad ea vero, quae sunt priora, extende teipsum. In via perfec- tionis, simul ut desinis pro- gredi, regrederis. « Vidit Jacob (Gén., xxvm.) in scala Angelos ascendentes et descendentes ; numquid stantem quempiam sive sedentem? Non est stare in pendulo fragilis scalae : neque in incerto hujus mortalis vitae quidquam in eodem statu permanet. Aut ascendas necesse — 1 1 — est, aut descendas. Si attenta- veris stare, ruas necesse est. Minime bonus est, qui melior esse non vult : et ubi incipis nolle fieri melior, ibi desinis esse bonus ». S. Rernardus. 4. Donec adveniat vitae tuae seu martyrii tui terminus, quo- tidie teipsum ad novum animi fervorem exstimula. Serio co- gita, Deum esse Dominum tre- mendae majestatis, qui servos inutiles abjicit ac condemnat. Totis viribus agoniza pro anima tua immortali, ne gravi peccato | adstricta migret e corpore tuo. i Adhuc cogita, plurimos tibi hostes insidiari tanquam latro- nes, ut, priusquam e vivis abeas, 1 2 auferre tibi valeant acquisitos meritorum thesauros. Cave, ne majorem vitae partem dormi- tando vel oscitando transigas, dum intérim inimici tui semper vigilant ad perniciem tuam. Denique cogita, mortis tuae horam esse vicinam et incertam. 5. Si viator in itinere moras traxit inutiles, quid agit? Quam- primum advertit, multum sibi viae, sed parum diei restare, ! mox iter accelerat, gressus urget, passus duplicat, factasque moras alacritate sua compensare festi- nat. Jam ecce, Sacerdos! longas forte moras hactenus in via vir- tutis traxisti. Adhuc procul abes a coelesti patria : grandis tibi f restat via : jam in occasum vergit dies vitae tuae. Cur ita- que non festinas ? Quare non acceleras progressum ? ut quid moras trahis? Excute somnolen- tiam. Periculum in mora. Surge, qui dormis. Prope forsan abes a sepulcro tuo. Noli tardare. Corpora gravia dum properant ad centrum suum, magis ac magis accelerant motum. Age, rumpe moras, quo certius ad metam pertingas. 6. « Ad finem vitae quotidie appropinquas; et extremum diem, quem tamen nescis, quam cito veniat, certus exspectas. 1 deo- que, Frater ! horrendum exa- men, et inevitabile judicium — i 4 — districti Judicis ante oculos tibi ponas, et illius adventum ea conscientiae puritate et morum conversatione praeoccupare fes- tines, quatenus in conspectu divinae praesentiae, cujus oculis omnia patent, non te culparum timor deprimat, sed laeta reci- piendae pro bonis actibus retri- butionis fiducia imperterritum reddat. » S. Gregor. VJJ. Pap. 7. Etiamsi nescias, qua hora venturus sis in manus Domini Dei viventis; scis saltem, qua hora hodie Dominus tuus ven- turus sit in manus tuas, et in praecordia tua. Praepara te ad hunc adventum desiderabilem, et (quoad ejus fieri potest) de- centi hospitio J esum tuum sus- cipe, ut animus tuus accendatur ad alacriorem progressum in via virtutis. Quod in extrema vale- tudine tua suscipere desideras, jam hodie quasi statim moriturus accipe, pretiosum aeternitatis Viaticum. 0 Preces ante Missam # Missae sacrificium hodie rur- sum offerre cogito, Pater omni- potens, aeterne Deus, ut coram coelo et terra profitear summam potestatem tuam in omnes crea- turas, simulque nostram subjec- tionem et dependentiam. Offero — 1 6 — tibi hanc immaculatam Hostiam in gratiarum actionem pro bene- ficiis tuis toti Ecclesiae con- cessis, praecipue vero pro sin- gulari benevolentia tua, qua speciatim me famulum tuum inde a puero fovisti, et tam misericorditer ad veram fidem, ad dignitatem sacerdotalem, ad aulam tuam coelestem vocasti. Scio , Pater amantissime ! duas solum esse vias ad coelum, nempe viam innocentiae, viam- que poenitentiae . Quia vero (proh dolor !) ab innocentiae via procul aberravi, sola mihi poenitentiae via superest, a me continue pergenda, si cupiam felicem oppetere mortem, aeter- namque consequi vitam. — ] 7 — Saepius equidem ad agendam poenitentiam invitasti me, bone Pater ! ego autem tanquam sur- dus non audiebam, haerens seni- per in eodem luto, in eodem torpore. Post tot admonitiones ac illustrationes, post tot sacras exomologeses , semper idem mansi peccator, de incerta mor- tis hora minime sollicitus. Iden- tidem peccavi, Pater ! et iden- tidem mihi pepercisti. Incolumem me servasti, centiesque me reum mortis ex innumeris eripuisti vitae periculis et incommodis, libique tuam expertus sum opem, et dum ubique salvus evasi , iterum iterumque peccavi , et velut undique tutus in utramque aurem dormivi. Quodsi vero — i8 — monitis tuis ac conscientiae sti- mulis impulsus, obdormire non poteram, et timore salutari con- cussus ad frugem redire statue- bam ; paulo post in eamdem malam occasionem, in idem me periculum ultro conjeci. Et quid factum (fluite lacrymae 1) ? In eumdem impegi scopulum, in easdem incidi sordes ac negli- gentias, et ita perstiti peccator inveteratus. Pater augustissime, cui pro- prium est misereri semper et parcere ; tibi gratias ago pro stupenda longanimitate tua, qua tamdiu peccantem me tolerasti ; suppliciter etiam oro et obtestor te, Deus misericors, ut omnia mihi delicta benigne condones. — '9 — Munda cor meum ab omnibus | scelerum maculis, quo dignius hodie possim operari Sacris. Adjuva me, ceterosque mihi similes peccatores, ut deinceps ab omni peccato abhorreamus, nec unquam a conscientia recta discedamus, quo paratiores sem- per ad Domini Judicisque nostri adventum simus. Assidue nobis ob oculos pone vicinam mortis horam, ex qua pendet totius sors aeternitatis nostrae. Omni- potens sempiterne Deus ! te humi- liter deprecamur , ne permittas nos perire creaturas tuas, sed concede ; nobis vitae spatium , ut ante diem \ exitus nostri per veram poeniten- I tiam , morumque emendationem, tibi omnipotenti Domino in hac 20 praesenti vita placere mereamur 1 . Memento, etc. 0 Preces post Missam Beneficentiam tuam, Domine Jesu, caritatem tuam, qua tecum me quotidie conjungis, nec ani- mo comprehendere, nec ore satis unquam depraedicare valeo. Rursus admisisti me peccatorem ad divinam mensam tuam, ibique recreasti me mirifico amoris tui mysterio, inaestimabili epulo, dulcissimo aeternitatis Viatico, 1 Ex Missa latina, sec. VII. 2 1 ut inde retocillatus, instaurato mentis ardore incipiam in stadio salutis currere. Grates tibi, Do- mine Jesu, pro incomparabili hoc beneficio. Effice, quaeso, benignissime Salvator, ut coe- lestis haec Alimonia desideratum in me producat effectum. Fac, ut anima mea hoc Convivio roborata, non tantum omnem peccati umbram anxie refugiat, sed et tota virium contentione ad majorem quotidie perfec- tionem tendat. Sine te quid boni facere possum ? Propria edoctus experientia, satis ag- nosco, quanta virium mearum imbecillitas sit. Miserere mei, Domine (Ps., vj.), quoniam infirmus sum ; respice 22 misericorditer peccata mea ut aegritudines animae meae, qui- bus omnino fractus et debilitatus sum. Sana me, Domine , quoniam conturbata sunt ossa mea : parum in me roboris est ; nutat forti- tudo mea. Et anima mea turbata est valde : exarescit jam mentis meae vigor, resque meas emen- dari non video, hinc anima mea lurbata est valde. In via sancti- moniae regredior potius quam progredior, et quolibet titubo gradu ; ideo anima mea turbata est valde . Video, mihi jam mor- tis horam esse vicinam, meipsum vero piorum operum meritis I vacuum, vitiis plenum, omnisque consilii inopem : hinc anima \ mea turbata est valde. Contre- — 23 — misco totus, si miseriam meam proprius inspicio. — Sed tu, Domine, usquequo ? Quamdiu tardabis mederi malis meis ? Convertere, Domine , et eripe ani- mam meam : erue me ab omnibus iniquitatibus meis, antequam va- dam, et non revertar, ad terram tenebrosam . Salvum me fac propter misericordiam tuam. A morte aeterna libera me, bone Jesu, non propter merita mea, sed propter infinitam bonitatem tuam. Si enim mecum judicio contendere volueris, ipsus ego prior adversum me loquar, re- umque mortis sempiternae meip- sum pronuntiabo. (( Tibi jam nunc confiteor, Domine J esu, cui totius aliquando — M — vitae meae rationem reddere de- bebo : tibi confiteor, quia nullum mandatum tuum a me perfecte custoditum scio. Cogitatione, verbo, et opere, me deliquisse profiteor. Sed nunc, o Domine, praevenio faciem tuam in con- fessione : veniam postulo pro delictis meis, teque obsecro, ut in hoc tempore acceptabili exau- dias me, et in his diebus salutis adjuves me, ut in praesenti va- leam expiare peccata mea, ve- niamque mereri delictorum meo- rum, quatenus ad tremendum judicium tuum securus ab om- nibus adversarii accusationibus perveniam 1 . » 1 Ex eadem Missa latina. 2 5 Amantissime J esu! ad adju- vandum me festina. JSIumquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? Dimitte ergo mihi poe- nitenti, quidquid peccavi in te. Non intres in judicium cum servo tuo, qui non habet unde se defendat vel excuset. Patien- tiam habe in me, donec cunctas anteactae vitae noxas hic expia- vero. Fac, ut incertam mortis horam diu noctuque prae oculis habeam, et tempestive me prae- parem ad adventum tuum, ne culparum mearum metus in ex- trema mortis hora nimium me perturbet, sed ut potius laeta recipiendae mercedis aeternae spes imperterritum reddat. Arnen. ]] Jésus Dulce viaticum morientium " 'S' - MEDITATIO Dixit Jésus discipulis suis : Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris ; et vos similes hominibus exspectantibus domi- num suum, quando revertatur a nuptiis : ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei . 'Etc. (Luc, xji, 35-48.) ]. Isthac similitudine docuit Dominus, in quo consistat prae- paratio ad beatam mortem. Sint — 28 — lumbi praecincti , cingulo mortifi- cationis ac continentiae, quo expeditius in via virtutis pro- gredi valeamus. Si pie mori desideramus, mature cuncta sa- lutis obstacula removeamus, et terrenarum rerum cupiditates comprimamus, domitasquehabea- mus. — Sint lucernae ardentes in manibus. Inter istius seculi tenebras ne aberremus, semper retineamus lucernam fidei ac religionis catholicae. Hoc lu- mine qui carent, miserrime pe- reunt. Lucerna ardens est Dei proximique caritas , quae ne unquam extinguatur, assidue fo- venda est. Singulis diebus expec- temus Dominum, qui nos hinc exire jubebit ; ut, cum venerit, — 2 9 — et pulsaverit per invaletudinem mortiferam, confestim aperiamus ei. « Oportet nos quotidie ad emigrandum ex hac vita paratos esse, et Domini nutum expec- tare ». S. Basii. 2. Beati servi illi , quos, cum venerit dominus , invenerit vigi- lantes : amen dico vobis , quod praecinget se, et faciet illos dis- cumbere, et transiens ministrabit illis. Izt si venerit in secunda vi- gilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. — Justus, qui saluti suae semper invigilaverat, ingenti gaudio completur in extrema sua valetudine. Anima pia non expavescit ad Domini sui adven- — 3o — tum, sed ineffabili fruitur solatio, dum ante exitum ex hoc mundo, videt Amorem eucharisticum in manibus Sacerdotis ad ipsam venire, tanquam dulce Viaticum aeternitatis et pignus futurae gloriae. Beati mortui, qui in Domino moriuntur ! cum enim Dominus servos suos (peregri- nantes in hoc exilio) toties facit discumbere ad divinam Mensam suam, eisque ministrat Angelo- rum Escam ; quid ergo minis- trabit illis in coelesti patria? Quam magnificum erit illud con- vivium, quod in coelo paravit Omnipotens ? 3. Hoc autem scitote , quoniam si sciret paterfamilias, qua hora 3 i fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam . Ft vos estote parati ; quiay qua hora non putatis, 'Filius hominis veniet. — En itaque, Sacerdos ! horam mortis tuae nescis. Ho- mines innumeri morte repentina correpti sunt. Forsan et tu praeter opinionem ibis in do- mum aeternitatis tuae : idcirco praepara te quotidie ad Domini tui adventum, ad exitum tuum. Fac modo, quae moriens facta fuisse voles. Mori, maximi res momenti est, eoquod ex ultimo vitae memento pendet omnis aeternitas. Mortis memoria plu- rimum valet ad devincendas ten- tationum illecebras. Æemorare novissima tua (Eccl., vn.), et — 32 — in aeternum non peccabis. « Qui ultimam vitae suae horam, qua ex luteo habitaculo suo exi- mendus est, jugiter ante oculos ponit, seque vas fragile, citoque conterendum, et in pulverem redigendum, gestare meminit, poenasque impiorum et gloriam sanctorum sedula meditatione tractat ; aut vix aut raro peccat. Oportet ergo, ut mortem quo- tidie ante oculos nostros consti- | tuamus. » Jonas Aurei. j I 4. Ait autem ei Petrus : j Domine ! ad nos dicis hanc para- j holam ? an et ad omnes ? Dixit autem Dominus : Quis (pulas) est fidelis dispensator et prudens , quem constituit Dominus super 33 | familiam suam, ut det illis in tem- | pore tritici mensuram ? Beatus ille servus, quem, cum venerit domi- nus, invenerit ita facientem. Vere dico vobis, quoniam super omnia, quae possidet, constituet illum. — Quocirca, Sacerdos ! horam mor- tis tuae prae ocuiis habeas. Hodie quidem eadem hora, qua putas, Filius hominis Jésus Christus veniet, ut pascat te proprio suo Corpore et San- guine. At aliquando, qua hora non putas, Filius Dei veniet, teque vocabit ad tribunal suum, ut ibi rationem reddas dispensa- tionis çt administrationis sacra- mentorum. Semper igitur esto fidelis et prudens dispensator mysteriorium Dei. Ad hodier- 3 — H — num Missae sacrificium ita prae- para te, ac si hodie ultima vice Sacris operaturus sis. Accipe nunc Eucharistiae sacramentum, vel ut extremum peregrinationis tuae Viaticum. Totus in eo nunc esto, ut quam optime comparatus accedas sacram Men- sam, ne indigne percipias istud inscrutabile mysterium, in quo sanctissimum Christi Corpus, dulce Viaticum morientium, reali- ter atque substantialiter adest secundum antiquissimam Eccle- siae fidem. 0 35 Preces ante Missam \5- . Pater omnipotens, aeterne Deus, cujus in nutu atque volun- tate salutis nostrae cardo verti- tur ! hodie tibi offerimus sanc- tissimum novae Legis sacrificium, gratias agentes pro certa spe futuri aliquando felicis de hoc mundo transitus, et secuturae glorificationis, quam ab aeterno jam decretam ac praefinitam esse pie confidimus. Inveniamus, bone Pater, gratiam in conspectu tuo, ut, quod viribus nostris obtinere non possumus, per merita Jesu Christi Filii tui, et per inter- — 36 — cessionem omnium Sanctorum tuorum impetrare nos facias. Quia vero peccata nostra remo- ram faciunt, quo minus actiones nostrae pro coelesti gloria sint meritoriae, nobis illa clementer indulgeas. Ignosce nobis sacer- dotibus tuis, quod hucusque nec fideles nec satis prudentes fue- rimus dispensatores mysterio- rum tuorum ; et effice, quaesu- mus, ut saltem in posterum majori solicitudine ministerium nostrum honorificemus. Prae- cinge lumbos nostros cingulo mortificationis ac continentiae, ut domitas habeamus cupiditates. Da nobis praeterea lucernas ardentes fidei ac caritatis, ut in- ter hujus secui i tenebras secure - 37 - pergamus viam salutis, et exem- plo ad virtutem praeluceamus aliis. Credentibus singulis eam tribue gratiam, misericors Deus ! ut quotidie parati sint ad emi- grandum ex hac vita ad beatam immortalitatem. Dalethali morbo correptis, ut Eucharistiae sacra- mentum, dulce 'Viaticum monen- tium, mature, nec indigne, per- cipiant, et intrepide mortis horam exspectent. « Domine Deus, qui nos creasti, et in hanc vitam protu- listi ! qui nobis viam ad salutem ostendisti, et benigne mysteria coelestia revelasti ; quique nos huic mysterio praefecisti in vir- tute sanctissimi Spiritus tui : placeat tibi, Domine Deus, ut — 38 — simus ministri novi Testamenti ac sacrificii immaculatorum mys- teriorum tuorum ; et admitte nos accedentes ad sanctum tuum altare secundum multitudinem misericordiae tuae : ut digni simus, qui offeramus tibi mune- ra et sacrificium pro nobis, et pro peccatis, quae populus per ignorantiam admisit. Da nobis, Domine, ut tibi cum omni metu, ac pura conscientia, hoc sacrifi- cium incruentum offeramus. O Deus ! respice in nos, et nos- trum hoc rationale obsequium intuere. Fac, ut oblatio nostra grata et acceptabilis sit per Spi- ritum Sanctum sanctificata, in propitiationem peccatorum nos- trorum, et in requiem animarum - 3 9 - eorum, qui ante nos dormierunt : ut et nos abjecti peccatores, et indigni servi tui, digni tamen habiti, qui ministremus sancto altari tuo, mercedem accipiamus fidelium et prudentium dispen- satorum, gratiamque inveniamus et misericordiam in die illa tre- menda retributionis tuae jus- tae h » Memento, etc. 0 Preces post Missam & Summo gaudio, dulcique sola- tio plena est anima mea, Domine Jesu ! quia te rursum mecum 1 Ex Liturgia S. Jacobi apost. — 4° — habeo. Ingenti laetitia exultât spiritus meus in te Deo Salva- tore meo. — Nunc, amabilis- sime Domine ! nunc dimitte servum tuum in pace, dum te possideo in pectore meo. Quis mihi dabit, o Deus cordis mei, ut in amplexu tuo, in osculo pacis jam moriar? — O amoris mysterium ! o res mirabilis ! manducavit Dominum pauper servus et humilis ! — Quo pacto dignas tibi referre potero gra- tes, bone Jesu, pro singulari beneficentia tua, quam mihi hactenus exhibuisti, et deinceps exhibebis? — Magna sunt et inaestimabilia, quae mihi jam tribuisti : sed longe majora et plura sunt, quae in futurum — 4 * — mihi promisisti. Dum enim mihi servo tuo, in terra lugenti, tam pretiosa dona quotidie ministras, quanta et qualia erunt illa bona, quae fideli servo tuo in coelesti patria ministrabis? Diligo te, amantissime Jesu ! et tui solius amore detestor omnia peccata me. Vah me ser- vum ingratum, qui tali Domino tam negligenter servio!... Heu mihi ! ut quid vivo ? quare tamdiu vivo, qui tam male vivo? Ideo nempe diutius me vivere sinis, Domine ! ut majori cura stu- deam me parare ad mortem. Qua hora non puto, ex hac vita vocabis me ad tribunal tuum. Redde me tibi fidelem ac pru- dentem servum, qui praeparat — 4 * — se ad aeternitatis ingressum, et securus exspectat adventum Do- mini sui. Effice, precor, ut horam mortis, finemque pere- grinationis meae jugiter prae oculis habeam : et qui me do- cuisti pie sancteque vivere, doce me pariter pie sancteque mori. « Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi ! qui ultimo die vitae tuae in cruce pendens, ideo septem illa verba dixisti, ut illa semper in memoria habeamus ; rogo te per virtutem illorum septem verborum, ut indulgeas mihi, quidquid peccavi, per septem vitia capitalia, scilicet per superbiam, avaritiam, luxu- riam, invidiam, gulam, iram, et acediam. Domine Jesu ! qui 43 moriens in cruce dixisti : Pater, ignosce crucifigentibus me, fac, ut et ego ex amore tui parcam omnibus mihi mala facientibus. — Dixisti Matri tuae : Mulier, ecce filius tuus ; deinde disci- pulo : Tzcce Mater tua ! fac, ut Matri tuae me societ amor tuus et caritas vera. — Dixisti pio latroni : Hodie mecum eris in paradiso ; fac me semper ita vivere, ut id ipsum mihi dicas in hora mortis meae. — Et sicut in cruce dixisti : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? fac me dicere in tempore tribulationis : Domine, parce mihi misero ; rege me, Rex meus et Deus meus, qui tuo sanguine me redemisti. — Et — 44 — qui dixisti : Sitio, scilicet salu- tem animarum ; fac, ut et ego sitiam te Fontem aquae viven- tis, et toto pectore quaeram aliorum salutem. — Et sicut dixisti : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ; fac, ut et ego in hora mortis meae libere possim tibi dicere : Do- mine j esu, in manus tuas com- mendo spiritum meum ; recipe me venientem ad te, qui jam constituisti finem vitae meae. — In cruce tandem dixisti : Con- summatum est, quod significabat, dolores, quos pro nobis susce- peras, jam esse finitos ; fac, ut tunc egredi ens anima mea au- dire mereatur illam dulcissimam vocem tuam : Y'eni anima dilecta ! 45 quia jam decrevi consummare aerumnas tuas ; veni, ut mecum ascendas epulari , jucundari ac commorari cum electis meis per infinita secula secutorum. Amen, amen. » S. Beda. ]]] Jésus, triumphator mortis vS 1 MEDITATIO S. Paulus apostolus ad Corin- thios scripsit : Tradidi vobis, quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scrip- turas ; et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scriptu- ras ; et quia visus est Cephae, et post hoc Undecim. Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, qui- dam autem dormierunt . (1. Cor., xv, 3-6.) i. Fratres illi, seu discipuli quingenti, quibus apparuit Chris- - 48 — tus a morte redivivus, jam pri- dem morte defuncti, in terrae pulvere dormiunt ac requiescunt. Statutum est hominibus (Heb. jx.) semel mori. Beati, qui in Do- mino moriuntur : beati , qui obdormiunt in Christo, justorum mors, somnus potius quam mors dicenda. Morte sua Dominus ita mortem devicit, ut et animae nostrae semper vivere vita gra- tiae, et corpora nostra suo tem- pore ad immortalem vitam resur- gere possint. 2. In omnibus operibus tuis, Sacerdos ! memorare novissima tua. Frequenter recordare tam mortis quam resurrectionis tuae, quo facilius vitae praesentis in- 49 commoda sustineas. Ad aram memento Defunctorum, qui prae- cesserunt cum signo fidei, et dor- miunt in somno pacis. Serius aut citius similiter pro te orabitur : Deus, qui inter apostolicos sacer- dotes famulum tuum 7V sacerdotali fecisti dignitate vigere, etc . For- sitan unus aut alter e sacerdo- tibus, hodie Sacrificium ultima vice peragit. 3. « Sacrosanctum altaris sa- cramentum frequentatur in Eccle- sia, ut justis gratiam, peccato- ribus veniam, debilibus robur, moestis laetitiam, nutantibus spem, credentibus pacem, cer- tantibus victoriam, atque de- functis conferat requiem aeter- 4 — 5o — nam. In illo thesauri reperiuntur plurimi, munera copiosa, spiri- tuales deliciae, mirabilia maxima, Dei-Hominis Persona. » S. Laur. Just 0 Preces ante Missam Gubernator rerum omnium Deus, cujus imperio potentis- sime tota paret universitas ; scio quidem me serius aut citius esse moriturum : innumeri enim homines ante me vita functi sunt, dormientes nunc in terrae pulvere. Eo certius tamen credo, e vita me discessurum, quia tu ipse dixisti, cunctos Adami — 5j — posteros in pulverem reversuros. Ecce, libenter amplector et ap- probo latam in me mortis sen- tentiam. Accedo rursus aram, latreuticum Missae sacrificium oblaturus tibi, Pater adorande ! qui solus omnium hominum vi- tae, mortis, ac aeternitatis claves habes in manu tua. Offero pari- ter illud in adorationem unige- niti Filii tui, qui propter nos homines in cruce vitam posuit, et a morte redivivus apparuit plusquam quingentis fratribus simul , nunc dormientibus in terrae pulvere, sed aliquando I evigilaturis ad vitam aeternam. Immolo tibi. Pater, eucharis- ticum hoc sacrificium, in gratia- rum actionem pro misericordia 5 2 tua, qua Filium tuum mortali- tatis nostrae participem fieri decrevisti, ut ipse nobis solatio esset in vita et morte. Grates simul habeo tibi, Pater aman- tissime, quia salutarem mihi mortis metum frequenter injicis, ut avellas cor meum a vitiis, a seculi deliciis, a rebus caducis. Offero praeterea sacrificium istud. Divinae Majestati tuae, ut prae- ter alia dona impetrem mortis sanctae gratiam, ut omni culpa vacuus, plenus vero dierum ac meritorum operum bonorum , apponar ad patres et fratres meos, qui jam obdormierunt in j Christo. Denique, cum sacri fi- j cium hoc sit propitiatorium pro vivis atque defunctis, id offero — 53 — in satisfactionem delictorum nos- trorum, ut immortales animae nostrae, corporibus solutae, tran- sire mereantur ad coelestem glo- riam. Memento viv. N. et defunct. N. Ad Christum Utinam, mi Jesu dilectissime, nunc altaris sacramentum digne suscipiam, ac si foret ultimum peregrinationis meae Viaticum. Tali nunc caritate cupio flagrare, quali tu complecteris homines. Per eumdem amorem tuum ob- secro te, ut tibimet ipse decen- tem in corde meo habitationem praeparare digneris, ne molestius ibi morari cogaris. Summa qui- — 54 — dem me terret indignitas mea : sed immensa tua clementia jubet me sperare, quin et in- gens tui desiderium urget me adire mensam tuam. O quantam olim laetitiam ac consolationem attulisti quingentis fratribus illis, quibus apparuisti redivivus a morte ! — Veni etiam ad me, ac consolare me fratrum tuorum minimum. Veni, Jesu desidera- bilis! et fac, ut debita pietate accipiam Viaticum vitae aeternae, priusquam dimittas servum tuum in pace. 0 55 Preces post Missam Dulcissime Jesu ! ex hac per- sonali praesentia tua, non me- diocrem haurio laetitiam ac consolationem. Si omnes Ange- lorum exercitus, si omnes etiam Electorum chori, si vel universae creaturae pro me gratias tibi laudesque tribuerent, quantulum id esset pro stupenda bonitate tua, qua te sic demisisti, et me sic extulisti ? Jesu melliflue ! quanta possum animi demissione magnifico caritatem tuam, quam ostendis in Eucharistiae sacra- mento pro utilitate Ecclesiae, — 56 — tam militantis in praesenti seculo, quam purgandae in altero. Amo et amabo te, usque ad supre- mum vitae halitum. Quodsi for- tasse in hora mortis meae, in illa temporis angustia, fractis viribus, amoris actum elicere non possem ; jam in praesenti totis animi conatibus intensis- sime te diligo, et diligere cupio. Proh ! quam negligens, quam ingratus fui servus erga te , Domine liberalissime ! Remisso ac languido fui animo in rebus meis. Nihilominus tuum in me singularem ostendisti amorem. In hoc mihi spem dedisti, quod et gratiam mihi daturus sis effi- cacem, ut saltem in posterum pie vivam, et tandem in amplexu 57 tuo placide moriar. Ecce trado me totum infinitae misericordiae ac caritati tuae. Integrum me repono in manus tuas, o Arbiter vitae mortisque meae ! litinam mox in pace dormiam et requies- cam ! Quandonam evolabit anima mea e vinculis corpusculi mei ? quandonam ex tristi hoc deserto transibo in domum Patris tui ? quandonam educes me de lacu miseriae et de luto faecis? O bone Jesu, qui tam mira- biliter enutrivisti me a juventute mea ! etiam tunc, cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me. In illo formidabili mortis confi- nio, eumdem mihi largire Panem angelicum, quem mihi hodie manducandum dedisti. Concede t ' , — 58 — mihi, Domine, specialem hanc gratiam, ut, antequam ingrediar viam universae carnis, sacra Synaxi praemuniar, neque Via- tico isthoc destituar, dum ex hujus mundi theatro migrandum mihi erit in domum aeternitatis meae. Tunc, o Jesu suavissime! tunc infirmum me visita , et sacrosancto Corpore tuo refice trepidantem animam meam, ut in fortitudine Cibi hujus ambulem usque ad illum montem excel- sum gloriae tuae, ubi sanctos fratres ac coheredes tuos (quos hic cibaveras pane lacrymarum) in perpetuum satiabis ab uber- tate domus tuae. Qui vivis. APPENDICE 0 Acte de résignation à la mort DU P. DE CoNDREN 1 vS\\ Après m'être retiré aux pieds de Dieu pour me disposer à recevoir sa lumière et lui de- mander plus efficacement la sanc- tification de son nom, l'avènement 1 Lettres du P. de Côndren . (Biblio- thèque oratorienme, t. VJ.) Extrait de la lettre LXXXÎV, p. 3 1 3-3 14. — 6o — de son règne et l'accomplissement de sa volonté pour jamais, sur moi et sur toutes les choses qui dépendent de moi, je consacre à son honneur tous les moments qui me restent à vivre, et, pour l'heure de ma mort, je m'offre en sacrifice à sa divine Majesté en la manière qui lui sera le plus agréable. J'accepte la mort comme pécheur avec toutes les circonstances de douleur et d'hu- miliation qu'il lui plaira d'or- donner pour la pénitence due à mes péchés, laquelle pénitence je reconnais être bien au-des- sous de ce que je mérite. Comme chrétien, puisque Dieu m'a fait la grâce de l'être, je la reçois et la chéris avec toutes 6 les souffrances et les humilia- tions qui raccompagneront, comme une portion désirable de la passion de son Fils et comme une association à sa croix et à son sacrifice, auxquels je dois prendre part pour entrer avec lui en communion parfaite. Je désire encore la mort pour honorer la Très Sainte Trinité par le sacrifice que je lui dois de moi-même en ma mort, après l'avoir servie le temps qu'il lui plaira de me donner en cette vie, puisque je suis sa créature et que je ne dois rien désirer de plus que de me consommer en son honneur. Je la supplie aussi de me faire la grâce de passer en pénitence le temps 62 qui me reste ; de me pardonner mes péchés ; de recevoir la satisfaction que Jésus-Christ en a faite et que j'offre en répa- ration d'honneur à sa divine Majesté lésée et offensée tant de fois par sa misérable créa- ture. je laisse, à ma dernière heure, entre ses mains mon âme qui a été si mal gardée dans les miennes, et, m'humiliant en sa présence d'en avoir si souvent mésusé, je la prie d'en disposer pour sa plus grande gloire, en sorte qu'elle puisse l'aimer et glorifier éternellement. Ainsi soit-il. & Table des matières & Pages ]. Jésus, de vicina nos morte admonens ...... 7 11 j esus, dulce viaticum mo- rientium 27 111. j esus, triumphator mortis . 47 APPENDICE Acte de résignation à la mort du P. de Condren .... 59 : ^