Xerxes I (rex Persarum) - Vicipaedia Xerxes I (rex Persarum) E Vicipaedia Jump to navigation Jump to search Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. Darius I bellum novum adversus Graecos parabat. Cum decessit, Xerxes (lingua Persica antiqua Xšayaršā; Graece Ξέρξης), primus huius nominis, filius et successor Darii, patris incoepta persecutus est. Bellum et mari et terra per quinquennium instruxit, et tantas collegit copias, quantas neque antea, neque postea quisquam habuit. Eius enim classis mille et ducentarum navium longarum fuit, quam sequebantur duo millia onerariarum. Terrestres autem exercitus septingentorum millium peditum, equitum quadringentorum millium fuerunt. Diversissimae gentes, et innumeri populi sub signis Persarum militabant : Indi, Arabes, Chaldaei, Lydi, Aethiopes. Haec multitudo varia linguis, vestibus et armis, colluvio barbarorum erat, non justus exercitus. Ceterum tanto agmini dux deerat. Neque enim dux haberi poterat Xerxes, rex nullius virtutis aut prudentiae. In consilis stolide ferox, in periculis timidus erat ; et primus in fuga, postremus in proelio semper visus est. Vana superbia inflatus, non solum hominibus, sed etiam ipsi rerum naturae, velut dominus, imperare voluit. Montem Athon effosum ingenti labore mari aperuit, et pervium fecit suis navibus. Trajecturus copias ex Asia in Europam, injecerat super Hellespontum pontem ratibus impositum. Pons vero tempestate quassatus fuit, et fluctibus dissolutus. Rex amens ira, trecentos flagellorum ictus mari infligi jussit, et compedes dari. In libro Biblico Estheris Xerxes nominatur Hebraice "Ahashverosh", quod Latine in translatione Vulgata sonat Ahasuerus. Index 1 Pinacotheca 2 Fontes 3 Nexus externi 4 Nexus interni 5 Fontes Pinacotheca[recensere | fontem recensere] "Xerces, Persarum rex" a Gulielmo Rovillio anno 1553 fictus Xerxes Hellespontum fustigandum iubet, anno 1909 fictus Inscriptio Xerxis prope arcem ad lacum Thopitin scalpta Sepulchrum ad necropolim Persepolitanam (Naqš-e Rostam) saeculo fere V a.C.n. excavatum et Xerxi communiter adscriptum Fontes[recensere | fontem recensere] Herodotus: Historiae libri VII-IX passim Nexus externi[recensere | fontem recensere] Xerxes I in Ancient History Encyclopaedia Nexus interni Achaemenidae Imperium Persarum Fontes[recensere | fontem recensere] Haec pagina textum incorporat ex Henrici Lantoine Epitome Historiae Graecae (1892). Antecessor: Darius I Magnus Rex Persarum 486-465 Successor: Artaxerxes I Longimanus Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Xerxes_I_(rex_Persarum)&oldid=3584235" Categoriae: Reges Persarum Nati 519 a.C.n. Mortui 465 a.C.n. Liber Esther Necati Pugna ad Thermopylas Categoriae celatae: Paginae vicificandae Paginae cum sectione nexuum internorum Tabula navigationis Instrumenta personalia Nomen nondum datum est Disputatio huius IP Conlationes Sibi nomen imponere Nomen dare Spatia nominalia Res Disputatio Variantes Visae Legere Recensere Fontem recensere Historiam inspicere More Quaerere Navigatio Pagina prima Novissima Pagina fortuita Categoriae Nuper mutata Communitas Invitatio Taberna Auxilium Donationes Instrumenta Nexus ad paginam Nuper mutata annexorum Fasciculum imponere Paginae speciales Nexus perpetuus De hac pagina Hanc paginam citare Res Wikidata Imprimere vel exportare Librum creare Paginam prehendere formá PDF Forma impressibilis Inceptis aliis Vicimedia Communia Linguis aliis Afrikaans Alemannisch العربية مصرى Asturianu Azərbaycanca تۆرکجه Беларуская Български Brezhoneg Bosanski Català Čeština Cymraeg Dansk Deutsch Ελληνικά English Esperanto Español Eesti Euskara فارسی Suomi Français Galego עברית हिन्दी Hrvatski Magyar Հայերեն Bahasa Indonesia Italiano 日本語 ქართული Қазақша 한국어 Kurdî Кыргызча Lëtzebuergesch Lietuvių Latviešu Malagasy मराठी Bahasa Melayu Nederlands Norsk nynorsk Norsk bokmål Occitan Polski پنجابی پښتو Português Română Русский Scots Srpskohrvatski / српскохрватски Simple English Slovenčina Slovenščina Српски / srpski Svenska தமிழ் ไทย Tagalog Türkçe Українська اردو Oʻzbekcha/ўзбекча Tiếng Việt Winaray 吴语 Yorùbá 中文 Nexus recensere Novissima mutatio die 3 Decembris 2020 hora 12:01 facta. Nonobstantibus ceteris condicionibus hunc textum tractare licet secundum "Creative Commons Attribution-ShareAlike License". Vide modos et condiciones. Consilium de secreto De Vicipaedia Repudiationes Pagina mobilis Elaboratores Statistics Cookie statement