Carmina (Horatius)/Liber IV/Carmen XI - Wikisource Carmina (Horatius)/Liber IV/Carmen XI E Wikisource < Carmina (Horatius)Unchecked Jump to navigation Jump to search Quintus Horatius FlaccusCarmina023 a.Ch.n. Quintus Horatius Flaccus Carmina Liber IV Carmen XI 23 a.Ch.n.  IV, X IV, XII  Est mihi nonum superantis annum Plenus Albani cadus; est in horto, Phylli, nectendis apium coronis;              Est hederae vis Multa, qua crinis religata fulges; Ridet argento domus; ara castis Vincta verbenis avet immolato              Spargier agno; Cuncta festinat manus, huc et illuc Cursitant mixtae pueris puellae; Sordidum flammae trepidant rotantes              Vertice fumum. Ut tamen noris quibus advoceris Gaudiis, Idus tibi sunt agendae, Qui dies mensem Veneris marinae              Findit Aprilem, Iure sollemnis mihi sanctiorque Paene natali proprio, quod ex hac Luce Maecenas meus adfluentis              Ordinat annos. Telephum, quem tu petis, occupavit Non tuae sortis iuvenem puella Dives et lasciva tenetque grata              Compede vinctum. Terret ambustus Phaethon avaras Spes, et exemplum grave praebet ales Pegasus terrenum equitem gravatus              Bellerophonten, Semper ut te digna sequare et ultra Quam licet sperare nefas putando Disparem vites. Age iam, meorum              Finis amorum, (Non enim posthac alia calebo Femina) condisce modos, amanda Voce quos reddas: minuentur atrae              Carmine curae.  IV, X IV, XII  Receptum de "https://la.wikisource.org/w/index.php?title=Carmina_(Horatius)/Liber_IV/Carmen_XI&oldid=86454" Categoriae: 100% Capita ex operibus Sapphici Tabula navigationis Instrumenta personalia Nomen nondum datum est Disputatio huius IP Conlationes Sibi nomen imponere Nomen dare Spatia nominalia Opus Disputatio Variantes Visae Legere Recensere Historiam inspicere More Quaerere Navigatio Pagina prima English Main Page Scriptorium Scriptores Chronologia Nuper mutata Pagina fortuita Auxilium Instrumenta Nexus ad hanc paginam Nuper mutata annexorum Onerare fascicula Paginae speciales Nexus perpetuus De hac pagina Hanc paginam citare Imprimere vel exportare Librum creare Paginam prehendere formá PDF Forma impressibilis Aliae linguae Français Italiano Add links Novissima mutatio die 31 Ianuarii 2018 hora 23:07 facta. Nonobstantibus ceteris condicionibus hunc textum tractare licet secundum "Creative Commons Attribution-ShareAlike License". Vide modos et condiciones. Consilium de secreto De Wikisource Repudiationes Pagina mobilis Elaboratores Statistics Cookie statement