Carmina (Horatius)/Liber IV/Carmen VII - Wikisource Carmina (Horatius)/Liber IV/Carmen VII E Wikisource < Carmina (Horatius)Unchecked Jump to navigation Jump to search Quintus Horatius FlaccusCarmina023 a.Ch.n. Quintus Horatius Flaccus Carmina Liber IV Carmen VII 23 a.Ch.n.  IV, VI IV, VIII  Diffugere nives, redeunt iam gramina campis    arboribusque comae; mutat terra vices et decrescentia ripas    flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet    ducere nuda choros: inmortalia ne speres, monet annus et almum    quae rapit hora diem. frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas    interitura, simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox    bruma recurrit iners. damna tamen celeres reparant caelestia lunae:    nos ubi decidimus quo pius Aeneas, quo Tullus dives et Ancus,    pulvis et umbra sumus. quis scit an adiciant hodiernae crastina summae    tempora di superi? cuncta manus avidas fugient heredis amico    quae dederis animo. cum semel occideris et de te, splendide, Minos    fecerit arbitria, non, Torquate, genus, non te facundia, non te    restituet pietas; infernis neque enim tenebris Diana pudicum    liberat Hippolytum nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro    vincula Perithoo.  IV, VI IV, VIII  Receptum de "https://la.wikisource.org/w/index.php?title=Carmina_(Horatius)/Liber_IV/Carmen_VII&oldid=86450" Categoriae: Capita ex operibus 75% Tabula navigationis Instrumenta personalia Nomen nondum datum est Disputatio huius IP Conlationes Sibi nomen imponere Nomen dare Spatia nominalia Opus Disputatio Variantes Visae Legere Recensere Historiam inspicere More Quaerere Navigatio Pagina prima English Main Page Scriptorium Scriptores Chronologia Nuper mutata Pagina fortuita Auxilium Instrumenta Nexus ad hanc paginam Nuper mutata annexorum Onerare fascicula Paginae speciales Nexus perpetuus De hac pagina Hanc paginam citare Res Wikidata Imprimere vel exportare Librum creare Paginam prehendere formá PDF Forma impressibilis Inceptis aliis Vicipaedia Aliae linguae Suomi Français Magyar Italiano Українська Vèneto Nexus recensere Novissima mutatio die 31 Ianuarii 2018 hora 23:06 facta. Nonobstantibus ceteris condicionibus hunc textum tractare licet secundum "Creative Commons Attribution-ShareAlike License". Vide modos et condiciones. Consilium de secreto De Wikisource Repudiationes Pagina mobilis Elaboratores Statistics Cookie statement