Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XXV - Wikisource Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XXV E Wikisource < Carmina (Horatius)Unchecked Jump to navigation Jump to search Quintus Horatius FlaccusCarmina023 a.Ch.n. Quintus Horatius Flaccus Carmina Liber I Carmen XXV 23 a.Ch.n.  I, XXIV I, XXVI  Parcius iunctas quatiunt fenestras Iactibus crebris iuvenes protervi, Nec tibi somnos adimunt, amatque           Ianua limen, Quae prius multum facilis movebat Cardines. Audis minus et minus iam: ‘Me tuo longas pereunte noctes,           Lydia, dormis?’ Invicem moechos anus arrogantis Flebis in solo levis angiportu, Thracio bacchante magis sub inter-           lunia vento, Cum tibi flagrans amor et libido, Quae solet matres furiare equorum, Saeviet circa iecur ulcerosum,           Non sine questu, Laeta quod pubes hedera virenti Gaudeat pulla magis atque myrto, Aridas frondes hiemis sodali           Dedicet Hebro.  I, XXIV I, XXVI  Receptum de "https://la.wikisource.org/w/index.php?title=Carmina_(Horatius)/Liber_I/Carmen_XXV&oldid=86381" Categoriae: 100% Capita ex operibus Sapphici Tabula navigationis Instrumenta personalia Nomen nondum datum est Disputatio huius IP Conlationes Sibi nomen imponere Nomen dare Spatia nominalia Opus Disputatio Variantes Visae Legere Recensere Historiam inspicere More Quaerere Navigatio Pagina prima English Main Page Scriptorium Scriptores Chronologia Nuper mutata Pagina fortuita Auxilium Instrumenta Nexus ad hanc paginam Nuper mutata annexorum Onerare fascicula Paginae speciales Nexus perpetuus De hac pagina Hanc paginam citare Imprimere vel exportare Librum creare Paginam prehendere formá PDF Forma impressibilis Aliae linguae Français Italiano Add links Novissima mutatio die 31 Ianuarii 2018 hora 22:50 facta. Nonobstantibus ceteris condicionibus hunc textum tractare licet secundum "Creative Commons Attribution-ShareAlike License". Vide modos et condiciones. Consilium de secreto De Wikisource Repudiationes Pagina mobilis Elaboratores Statistics Cookie statement